Page images
PDF
EPUB

Dixit Damotas : invidit ftultus Amyntas.
Præterea duo nec tutâ mihi valle reperti
Capreoli, fparfis etiam nunc pellibus albo,
Bina die ficcant ovis ubera, quos tibi fervo.
Jampridem a me illos abducere Theftilis orat:
Et faciet, quoniam fordent tibi munera noftra.

40

45

50

Huc ades, ô formose puer. Tibi lilia plenis Ecce ferunt Nymphæ calathis : tibi candida Naïs Pallentes violas & fumma papavera carpens, Narciffum & florem jungit bene olentis anethi : Tum cafiâ atque aliis intexens fuavibus herbis, Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ, Ipfe ego cana legam tenerâ lanugine mala, Caftaneafque nuces, mea quas Amaryllis amabat. Addam cerea pruna: & honos erit huic quoque pomo. Et vos, ô lauri, carpam, & te, proxima myrte; Sic pofitæ quoniam fuaves mifcetis odores. 55 Rufticus es, Corydon; nec munera curat Alexis : Nec, fi muneribus certes, concedat Iolas. Eheu ! quid volui misero mihi? floribus Austrum Perditus, & liquidis immifi fontibus apros.

59

Quem fugis, ah demens! Habitârunt Dii quoque fylvas, Dardaniufque Paris. Pallas quas condidit arces Ipfa colat: nobis placeant ante omnia fylvæ. Torva leæna lupum fequitur, lupus ipfe capellam: Florentem cytifum fequitur lafciva capella.

Te Corydon, ô Alexi! Trahit fua quemque voluptas, 65

Afpice aratra jugo referunt fufpenfa juvenci,
Et fol crefcentes decedens duplicat umbras ;

Me tamen urit amor: quis enim modus adfit amori? Ah! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit ! 70 Semiputata tibi frondofa vitis in ulmo eft.

Quin tu aliquid faltem potiùs, quorum indiget ufus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?
Invenies alium, fi te hic faftidit, Alexim.

ECLOGA III.

PALEMON.

MENALCAS, DAMETAS, PALEMON.

MENAL CAS.

DIC mihi, Damoeta, cujum pecus ? an Meliboei

DAMETA S.

Non: verùm Ægonis; nuper mihi tradidit Ægon.
MENALCA S.

Infelix ô femper oves pecus! Ipfe Neæram
Dum fovet, ac, ne me fibi præferat illa, veretur ;
5 Hic alienus oves cuftos bis mulget in hora:
Et fuccus pecori, & lac fubducitur agnis.
DAMETA S.

Parciùs ifta viris tamen objicienda memento.

Novimus & qui te... tranfverfa tuentibus hircis,
Et quo, fed faciles Nymphæ risere, facello.
MENAL CAS.

Tum, credo, cùm me arbustum videre Myconis 10
Atque malâ vites incidere falce novellas.

DAMET a s.

Aut hic ad veteres fagos, cùm Daphnidis arcum
Fregifti & calamos; quæ tu, perverse Menalca,
Et cùm vidifti puero donata, dolebas:
Et, fi non aliquà nocuiffes, mortuus effes.

MENAL CAS.

Quid domini facient, audent cùm talia fures ?
Non ego te vidi Damonis, peffime, caprum
Excipere infidiis, multùm latrante Lyciscâ?
Et cùm clamarem : Quò nunc fe proripit ille ?
Tityre, coge pecus; tu poft carecta latebas.

DAMETA S.

An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruiffet fiftula caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit : & mihi Damon
Ipfe fatebatur; fed reddere poffe negabat.

MENALCA S.

Cantando tu illum ? aut umquam tibi fiftula cerâ
Juncta fuit? Non tu in triviis, indocte, folebas
Stridenti miferum ftipulâ difperdere carmen ?

DAMETAS.

Vis ergo inter nos, quid poffit uterque, viciffim

15

20

25

Experiamur? Ego hanc vitulam (ne fortè recufes, 30 Bis venit ad mulctram, binos alit ubere foetus) Depono; tu dic mecum quo pignore certes. MENALCA S.

De grege non aufim quicquam deponere tecum ; Eft mihi namque domi pater, eft injufta noverca: Bifque die numerant ambo pecus, alter & hædos. 35 Verùm id quod multò tute ipfe fatebere majus, Infanire libet quoniam tibi, pocula ponam Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis, Lenta quibus torno facili fuperaddita vitis, Diffufos hederâ veftit pallente corymbos.

40 In medio duo figna, Conon: &.... quis fuit alter, Defcripfit radio totum qui gentibus orbem ? Tempora quæ meffor, quæ curvus arator haberet? Necdum illis labra admovi, fed condita fervo.

DAMETA S.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, 45 Et molli circùm eft ansas amplexus acantho: Orpheaque in medio pofuit, fylvafque fequentes. Necdum illis labra admovi, fed condita fervo. Si ad vitulam fpectes, nihil eft quòd pocula laudes. MENALCA S.

Numquam hodie effugies: veniam quocumque vocâris. 50 Audiat hæc tantùm, vel qui venit : ecce Palæmon Efficiam pofthac ne quemquam voce laceffas.

DAMETA S.

Quin age, fi quid habes : in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio. Tantùm, vicine Palamon,
Senfibus hæc imis, res eft non parva, reponas.
PALEMO N.

Dicite: quandoquidem in molli confedimus herba; 55
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos :
Nunc frondent sylvæ, nunc formofiffimus annus.
Incipe, Damœta; tu deinde sequêre, Menalca.
Alternis dicetis: amant alterna Camoenæ.

DAMET a S.

Ab Jove principium, Musæ; Jovis omnia plena. 60 Ille colit terras : illi mea carmina curæ.

MENALCAS.

Et me Phoebus amat: Phoebo fua femper apud me
Munera funt, lauri, & suave rubens hyacinthus.

DAM TAS.

Malo me Galatea petit, lafciva puella :

Et fugit ad falices, & fe cupit antè videri.

MENAL CAS.

At mihi fefe offert ultro meus ignis Amyntas;
Notior ut jam fit canibus non Delia noftris.

DAM TA S.

Parta meæ Veneri funt munera : namque notavi
Ipfe locum aëriæ quo congeffere palumbes.

MENAL CAS.

Quod potui, puero fylveftri ex arbore lecta

65

70

« PreviousContinue »