Page images
PDF
EPUB

FRIDERICI CREUZERI

OPUSCULA SELECTA. .

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

tionem unam tantummodo admittendam duxi, sed integram, et adjunctis annotationibus omnibus, quas uberiores aliquanto secundae editioni adjeceram; ex Praefationibus itidem unam, etsi plures eram pollicitus (vid. Vitam meam, cujus titulum continuo indicabo, p. 347 sqq.); in Epistolis hanc mihi legem scribendam existimavi, ut nullam publicarem datam ab homine, qui adhuc in vivis esset, deinde ut nullam hac in Collectione typis repeti paterer, quae, vel latine scripta in adumbratâ Vitâ meâ *) jam exstaret; denique ut ex aliis epistolis vel a me vel ad me datis nonnisi Excerpta exhiberem.

Atque in his cancellis me continendum duxi etiam propterea, ne libri moles pretiumque augeretur, nec damnum fieret bibliopolis viris honestissimis Hahniis, qui in hac impeditâ re literariâ istam conditionem accipere voluerunt, commoti potissimum amicitiâ, quae nos inde a quadraginta annis mutuo commercio jungit.

Heidelbergâ,
m, Martio a. MDCCCLIV.

*) Aus dem Leben eines alten Professors. Von Dr. Friedrich Creuzer in Heidelberg. Leipzig und Darmstadt 1848. v. c. p. 45 sqq. p. 85 sqq.; quem libellum omnino cum hoc ipso componi velim, nec minus cum altero, qui nuper admodum prodiit: Zur Geschichte der neueren classischen Philologie von Fr. Creuzer. Frankfurt a. M. 1854.

P A R S P R I M A

CONTINENS

COMMENTATIONES.

1

CREUZ. OPUSC.

« PreviousContinue »