Page images
PDF
EPUB

ANTIQ VITA TES

VERGILIANA E.

Dilecti tibi Vergilius Variusque poetae,

Nec magis expressi voltus per ahenea signa, Quam per vatis opus mores animique virorum.

VERGILIANAE

ad vitam populi Romani descriptae

LAVRENTIO LERSCH.

Bonnae.

H. B. König.

MDCCCXLIII.

[ocr errors]

Octo fere praeterlapsi sunt anni, ex quo dissertationem de morum in Vergilii Aeneide habitu edidi, qua p. 91. pollicitus sum, me antiquitates aliquando Vergilianas esse scripturum. In diariis deinde Zimmermanni philologicis annorum MDCCCXXXVIII. nr. 71. 72., MDCCCXXXIX. nr. 80. 81. duo earum fragmenta patrio sermone conscripta communicavi. Eundem nuper locum in museo praeceptorum terrarum Rhenanae et Westphaliae Vol. II. p. 35. tetigi. Librum iam integrum, neque vero profecto absolutum, quamvis in eo elaborando Horatianum illud praeceptum de anno nono iam decimo exspectando religiose servaverim, viris doctis trado. Verum enim vero finiendum erat aliquando argumentum, animus a quadam quasi mole liberandus. At licet ipse probe sentiam, de multis hic pertractatis dubitari posse, de aliis in utramque partem disputari, sperare tamen ausim, fore ut non in Vergilium solum, sed in ipsam etiam Romanarum antiquitatum doctrinam fructus aliquis redundet. Operam enim dedi, ut cuncti

« PreviousContinue »