Page images
PDF
EPUB

Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas

telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum 10 perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. tum socios (namque omnis eum stipata tegebat turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis: 'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, 15 quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. arma parate, animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa 20 adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisve metu sententia tardet. interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. ite,' ait, egregias animas, quae sanguine nobis 25 hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'

Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, 30 corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Euandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno; circum omnis famulumque manus Troianaque turba 35 et maestum Iliades crinem de more solutae. ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque inmugit regia luctu. ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora 40 ut vidit levique patens in pectore volnus

cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
'tene', inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres

nostra neque ad sedes victor veherere paternas ?
non haec Euandro de te promissa parenti
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse viros, cum dura proelia gente.

45

et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis;

50

nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem vano maesti comitamur honore.
infelix, nati funus crudele videbis!

hi nostri reditus expectatique triumphi!

haec mea magna fides! at non, Euandre, pudendis
volneribus pulsum aspicies nec sospite dirum
optabis nato funus pater. ei mihi, quantum
praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!'
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
imperat et toto lectos ex agmine mittit
mille viros, qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haud segnes alii cratis et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno
extructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,

55

60

65

qualem virgineo demessum pollice florem

seu mollis violae seu languentis hyacinthi,

cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit; non iam mater alit tellus virisque ministrat.

70

tum geminas vestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum.

ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

Vergili Aeneis.

16

76 fecerat et tenui telas discreverat auro.

harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci; 80 addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsurus sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis

ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. 85 ducitur infelix aevo confectus Acoetes

pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora, sternitur et toto proiectus corpore terrae. ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. post bellator equus positis insignibus Aethon 90 it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. postquam omnis longe comitum processerat ordo, 95 substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: 'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli fata vocant; salve aeternum mihi, maxime Palla, aeternumque vale.' nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat.

100

Iamque oratores aderant ex urbe Latina velati ramis oleae veniamque rogantes: corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, redderet ac tumulo sineret succedere terrae; nullum cum victis certamen et aethere cassis; 105 parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis prosequitur venia et verbis haec insuper addit: quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,

implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
oratis? equidem et vivis concedere vellem.
nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis;
vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
nunc ite et miseris supponite civibus ignem.'
dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes
conversique oculos inter se atque ora tenebant.
tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim
orsa refert: o fama ingens, ingentior armis
vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
iustitiaene prius mirer belline laborum?

nos vero haec patriam grati referemus ad urbem

110

115

120

125

[blocks in formation]

bis senos pepigere dies et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique inpune Latini
erravere iugis. ferro sonat alta bipenni
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinos,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
Euandrum Euandrique domos et moenia replet,
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more vetusto

135

140

funereas rapuere faces; lucet via longo

ordine flammarum et late discriminat agros. 145 contra turba Phrygum veniens plangentia iungit agmina. quae postquam matres succedere tectis viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. at non Euandrum potis est vis ulla tenere, sed venit in medios. feretro Pallanta reposto 150 procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem voci laxata dolore est. 'non haec, o Palla, dederas promissa parenti. cautius ut saevo velles te credere Marti! haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis. 155 et praedulce decus primo certamine posset. primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum

vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx, felix morte tua neque in hunc servata dolorem! 160 contra ego vivendo vici mea fata, superstes

restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem, atque haec pompa domum me, non Pallanta referret. nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas 165 iunximus hospitio dextras; sors ista senectae debita erat nostrae. quodsi inmatura manebat mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit. [quin ego non alio digner te funere, Palla, 170 quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.] magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera leto; tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, esset par aetas et idem si robur ab annis,

175 Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? vadite et haec memores regi mandata referte:

« PreviousContinue »