Page images
PDF
EPUB

et statuam ante aras aurata fronte iuvencum
candentem pariterque caput cum matre ferentem,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.'
audiit et caeli genitor de parte serena
intonuit laevum; sonat una fatifer arcus;
effugit horrendum stridens adducta sagitta
perque caput Remuli venit et cava tempora ferro
traicit. i, verbis virtutem inlude superbis!
bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.'
hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur
laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
desuper Ausonias acies urbemque videbat
nube sedens atque his victorem adfatur Iulum:
'macte nova virtute, puer; sic itur ad astra,
dis genite et geniture deos. iure omnia bella
gente sub Assaraci fato ventura resident,
nec te Troia capit.' simul haec effatus ab alto
aethere se mittit, spirantis dimovet auras
Ascaniumque petit. formam tum vertitur oris
antiquum in Buten (hic Dardanio Anchisae
armiger ante fuit fidusque ad limina custos;
tum comitem Ascanio pater addidit). ibat Apollo
omnia longaevo similis, vocemque coloremque

et crinis albos et saeva sonoribus arma,
atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
'sit satis, Aenide, telis inpune Numanum

630

635

640

645

650

oppetiisse tuis. primam hanc tibi magnus Apollo
concedit laudem et paribus non invidet armis;
cetera parce, puer, bello.' sic orsus Apollo
mortalis medio aspectus sermone reliquit.
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
adgnovere deum proceres divinaque tela

655

Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.

660

ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi Ascanium prohibent; ipsi in certamina rursus succedunt animasque in aperta pericula mittunt. it clamor totis per propugnacula muris; 665 intendunt acris arcus ammentaque torquent. sternitur omne solum telis; tum scuta cavaeque dant sonitum flictu galeae; pugna aspera surgit, quantus ab occasu veniens pluvialibus haedis

verberat imber humum, quam multa grandine nimbi 670 in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit. Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,

quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera

abietibus iuvenes patriis et montibus aequos, 675 portam, quae ducis imperio commissa, recludunt freti armis ultroque invitant moenibus hostem; ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant armati ferro et cristis capita alta corusci,

quales aëriae liquentia flumina circum,

680 sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum,
consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
attollunt capita et sublimi vertice nutant.
inrumpunt, aditus Rutuli ut videre patentis,
continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis
685 et praeceps animi Marus et Mavortius Haemon
agminibus totis: aut versi terga dedere
aut ipso portae posuere in limine vitam.
tum magis increscunt animis discordibus irae;
et iam collecti Troes glomerantur eodem
690 et conferre manum et procurrere longius audent.
Ductori Turno diversa in parte furenti
turbantique viros perfertur nuntius, hostem
fervere caede nova et portas praebere patentis.
deserit inceptum atque immani concitus ira

Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
et primum Antiphaten (is enim se primus agebat),
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus
aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum
pectus abit; reddit specus atri volneris undam
spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum,
tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,
non iaculo (neque enim iaculo vitam ille dedisset);
sed magnum stridens contorta phalarica venit
fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga
nec duplici squama lorica fidelis et auro
sustinuit; conlapsa ruunt immania membra;

dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens.
talis in Euboico Baiarum litore quondam
saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam
prona trahit penitusque vadis inlisa recumbit;
miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae;
tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile
Inarime Iovis imperiis inposta Typhoco.

Hic Mars armipotens animum virisque Latinis

addidit et stimulos acris sub pectore vertit
inmisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.
undique conveniunt, quoniam data copia pugnae
bellatorque animo deus incidit.

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit
et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
portam vi magna converso cardine torquet
obnixus latis umeris multosque suorum
moenibus exclusos duro in certamine linquit;
ast alios secum includit recipitque ruentis,
demens, qui Rutulum in medio non agmine regem

Vergili Aeneis.

14

695

700

705

710

715

720

725

viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, 730 immanem veluti pecora inter inertia tigrim. continuo nova lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit. adgnoscunt faciem invisam atque immania membra 735 turbati subito Aeneadae. tum Pandarus ingens emicat et mortis fraternae fervidus ira

effatur: non haec dotalis regia Amatae,

nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum; castra inimica vides; nulla hinc exire potestas'. 740 olli subridens sedato pectore Turnus:

'incipe, siqua animo virtus, et consere dextram; hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem'. dixerat. ille rudem nodis et cortice crudo. intorquet summis adnixus viribus hastam; 745 excepere aurae; volnus Saturnia Iuno

detorsit veniens, portaeque infigitur hasta. 'at non hoc telum, mea quod vi dextera versat, effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.' sic ait et sublatum alte consurgit in ensem 750 ct mediam ferro gemina inter tempora frontem dividit inpubisque immani volnere malas.

fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus; conlapsos artus atque arma cruenta cerebro sternit humi moriens, atque illi partibus aequis 755 huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. diffugiunt versi trepida formidine Troes,

et, si continuo victorem ea cura subisset,
rumpere claustra manu sociosque inmittere portis,
ultimus ille dies bello gentique fuisset;

760 sed furor ardentem caedisque insana cupido
egit in adversos.

principio Phalerim et succiso poplite Gygen

excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
in tergum (Iuno viris animumque ministrat);
addit Halym comitem et confixa Phegea parma,
ignaros deinde in muris Martemque cientis
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque;
Lyncea tendentem contra sociosque vocantem
vibranti gladio conixus ab aggere dexter
occupat (huic uno deiectum comminus ictu
cum galea longe iacuit caput); inde ferarum
vastatorem Amycum, quo non felicior alter
unguere tela manu ferrumque armare veneno,
et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,
Crethea, Musarum comitem, cui carmina semper
et citharae cordi numerosque intendere nervis;
semper equos atque arma virum pugnasque canebat.
Tandem ductores audita caede suorum
conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,
palantisque vident socios hostemque receptum;

et Mnestheus quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit.
quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis?
unus homo et vestris, o cives, undique saeptus
aggeribus tantas strages inpune per urbem
ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco?
non infelicis patriae veterumque deorum.
et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?'
talibus accensi firmantur et agmine denso
consistunt. Turnus paulatim excedere pugna

et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda;
acrius hoc Teucri clamore incumbere magno
et glomerare manum, ceu saevum turba leonem
cum telis premit infensis; at territus ille
asper, acerba tuens retro redit, et neque terga
ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra
ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque:

765

770

775

780

785

790

795

« PreviousContinue »