Page images
PDF
EPUB

hunc procul errantem rabidae venantis Iuli
commovere canes, fluvio cum forte secundo
deflueret ripaque aestus viridante levaret.
ipse etiam eximiae laudis succensus amore
Ascanius curvo direxit spicula cornu;
nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
saucius at quadrupes nota intra tecta refugit
successitque gemens stabulis questuque cruentus
atque inploranti similis tectum omne replebat.
Silvia prima soror palmis percussa lacertos
auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
olli (pestis enim tacitis latet aspera silvis)
inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,
stipitis hic gravidi nodis; quod cuique repertum
rimanti, telum ira facit. vocat agmina Tyrrhus,
quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
scindebat, rapta spirans immane securi.

at saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
pastorale canit signum cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini,
et trepidae matres pressere ad pectora natos.
tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum
dira dedit, raptis concurrunt undique telis
indomiti agricolae; nec non et Troïa pubes
Ascanio auxilium castris effundit apertis.
direxere acies; non iam certamine agresti,
stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,
sed ferro ancipiti decernunt, atraque late
horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent

495

500

505

510

515

520

525

sole lacessita et lucem sub nubila iactant: fluctus uti primo coepit cum albescere vento, paulatim sese tollit mare et altius undas 530 erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,

sternitur (haesit enim sub gutture volnus et udae vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam), 535 corpora multa virum circa seniorque Galaesus, dum paci medium se offert, iustissimus unus qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis; quinque greges illi balantum, quina redibant armenta, et terram centum vertebat aratris.

540

Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli conversa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba: 545 en perfecta tibi bello discordia tristi!

dic, in amicitiam coeant et foedera iungant,
quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros.
hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
finitimas in bella feram rumoribus urbes

550 accendamque animos insani Martis amore,

undique ut auxilio veniant; spargam arma per agros." tum contra Iuno: 'terrorum et fraudis abunde est; stant belli causae, pugnatur comminus armis; quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma. 555 talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. te super aetherias errare licentius auras haud pater ille velit, summi regnator Olympi; cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est, 560 ipsa regam.' talis dederat Saturnia voces;

illa autem attollit stridentis anguibus alas
Cocytique petit sedem supera ardua linquens.
est locus Italiae medio sub montibus altis
nobilis et fama multis memoratus in oris,
Ampsancti valles; densis hunc frondibus atrum
urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis
monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago
pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,
invisum numen, terras caelumque levabat.

Nec minus interea extremam Saturnia bello
inponit regina manum. ruit omnis in urbem
pastorum ex acie numerus caesosque reportant,
Almonem puerum foedatique ora Galaesi,
inplorantque deos obtestanturque Latinum.
Turnus adest medioque in crimine caedis et igni
terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,
stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.
tum, quorum attonitae Baccho nemora avia matres
insultant thiasis, neque enim leve nomen Amatae,
undique collecti coeunt Martemque fatigant.
ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
contra fata deum perverso numine poscunt.
certatim regis circumstant tecta Latini.
ille velut pelagi rupes immota resistit,

ut pelagi rupes magno veniente fragore, quae sese multis circum latrantibus undis

565

570

575

580

585

mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum
saxa fremunt, laterique inlisa refunditur alga.
verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
consilium et saevae nutu Iunonis eunt res,
multa deos aurasque pater testatus inanis.
'frangimur heu fatis', inquit, 'ferimurque procella!

590

595 ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,
o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit
supplicium, votisque deos venerabere seris.
nam mihi parta quies, omnisque in limine portus
funere felici spolior'. nec plura locutus
600 saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.

Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum
Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,
sive Getis inferre manu lacrimabile bellum

605 Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos
Auroramque sequi Parthosque reposcere signa:
sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt)
religione sacrae et saevi formidine Martis;
centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri
610 robora, nec custos absistit limine Ianus;
has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino
insignis reserat stridentia limina consul,
ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,
615 aereaque adsensu conspirant cornua rauco.
hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
more iubebatur tristisque recludere portas;
abstinuit tactu pater aversusque refugit
foeda ministeria et caecis se condidit umbris.
620 tum regina deum caelo delapsa morantis
impulit ipsa manu portas et cardine verso
belli ferratos rumpit Saturnia postis.

ardet inexcita Ausonia atque inmobilis ante; pars pedes ire parat campis, pars arduus altis 625 pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt. pars levis clipeos et spicula lucida tergent arvina pingui subiguntque in cote secures, signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.

quinque adeo magnae positis incudibus urbes
tela novant, Atina potens Tiburque superbum,
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
umbonum cratis; alii thoracas aënos

aut levis ocreas lento ducunt argento;
vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
classica iamque sonant; it bello tessera signum.
hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis
ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem
loricam induitur fidoque accingitur ense.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
qui bello exciti reges, quae quemque secutae
complerint campos acies, quibus Itala iam tum
floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
et meministis enim, divae, et memorare potestis;
ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris contemptor divum Mezentius agminaque armat. filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset.

630

635

640

645

650

Post hos insignem palma per gramina currum

655

victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
pulcher Aventinus clipeoque insigne paternum
centum anguis cinctamque gerit serpentibus hydram;
collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
furtivum partu sub luminis edidit oras,
mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
Geryone extincto Tirynthius attigit arva

Vergili Aeneis.

11

600

« PreviousContinue »