ire iubet ramis velatos Palladis omnis 155 160 165 tectum augustum, ingens, centum sublime columnis 170 hic sceptra accipere et primos attollere fasces 175 180 185 succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx 190 aurea percussum virga versumque venenis 195 fecit avem Circe sparsitque coloribus alas. 'Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem et genus, auditique advertitis aequore cursum), quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? sive errore viae seu tempestatibus acti, 200 qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis instratis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni gentem haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua veterisque dei se more tenentem. 205 atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes Threiciamque Samon, quae nunc Samothracia fertur. hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum 210 aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum divorum altaribus auget'. consilio hanc omnes animisque volentibus urbem ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes 220 gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema. Troius Aeneas tua nos ad limina misit. quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis summovet Oceano et siquem extenta plagarum 225 230 235 240 huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. dat tibi praeterea fortunae parva prioris munera, reliquias Troia ex ardente receptas. hoc pater Anchises auro libabat ad aras; 245 hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor vestes.' et veteris Fauni volvit sub pectore sortem: hunc illum fatis externa ab sede profectum 255 portendi generum paribusque in regna vocari egregiam et totum quae viribus occupet orbem. tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent 260 auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas, munera nec sperno; non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve opulentia derit. ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, 265 adveniat voltus neve exhorrescat amicos; pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. vos contra regi mea nunc mandata referte. est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo 270 monstra sinunt; generos externis adfore ab oris, hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata et reor et, siquid veri mens augurat, opto'. haec effatus equos numero pater eligit omni 275 (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis); omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci instratos ostro alipedes pictisque tapetis (aurea pectoribus demissa monilia pendent, tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum), 280 absenti Aeneae currum geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit. talibus Aeneadae donis dictisque Latini 285 sublimes in equis redeunt pacemque reportant. Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno; moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, deseruisse rates. stetit acri fixa dolore; tum quassans caput haec effundit pectore dicta: 'heu stirpem invisam et fatis contraria nostris fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis, num capti potuere capi? num incensa cremavit Troia viros? medias acies mediosque per ignis invenere viam. at, credo, mea numina tandem fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi. quin etiam patria excussos infesta per undas ausa sequi et profugis toto me opponere ponto! absumptae in Teucros vires caelique marisque. quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis profuit? optato conduntur Thybridis alveo securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem immanem Lapithum valuit, concessit in iras ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem? ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea. quodsi mea numina non sunt magna satis, dubitem haud equidem inplorare, quod us quam est: flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. 290 295 300 305 310 315 320 |