Page images
PDF
EPUB

suscipit Anchises atque ordine singula pandit.
'principio caelum ac terras camposque liquentis
lucentemque globum lunae Titaniaque astra
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
igneus est ollis vigor et caelestis origo.

seminibus, quantum non noxia corpora tardant

terrenique hebetant artus moribundaque membra.

hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
quin et supremo cum lumine vita reliquit,

non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.
ergo exercentur poenis veterumque malorum
supplicia expendunt. aliae panduntur inanis
suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto
infectum eluitur scelus aut exuritur igni;
quisque suos patimur manis, [exinde per amplum
mittimur Elysium et pauci laeta arva tenemus]
donec longa dies perfecto temporis orbe
concretam exemit labem purumque relinquit
aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
has omnis, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
scilicet inmemores supera ut convexa revisant
rursus et incipiant in corpora velle reverti.'
Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam
conventus trahit in medios turbamque sonantem
et tumulum capit, unde omnis longo ordine posset
adversos legere et venientum discere voltus.
'Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur

725

730

735

740

745

750

755

gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
inlustris animas nostrumque in nomen ituras
expediam dictis et te tua fata docebo.
760 ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
aetherias Italo commixtus sanguine surget,
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
765 educet silvis regem regumque parentem,

unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
et Capys et Numitor et, qui te nomine reddet,
Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis

770 egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.
qui iuvenes! quantas ostentant, aspice, viris!
atque umbrata gerunt civili tempora quercu.
hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
hi Collatinas inponent montibus arces,

775 Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque;
haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
quin et avo comitem sese Mavortius addet

Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater educet. viden, ut geminae stant vertice cristae 780 et pater ipse suo superum iam signat honore? en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma imperium terris, animos aequabit Olympo septemque una sibi muro circumdabit arces felix prole virum, qualis Berecyntia mater 785 invehitur curru Phrygias turrita per urbes laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis. huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos; hic Caesar et omnis Iuli

790 progenies magnum caeli ventura sub axem.

hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, divi genus, aurea condet
saecula qui rursus Latio regnata per arva

Saturno quondam; super et Garamantas et Indos
proferet imperium (iacet extra sidera tellus,
extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlans
axem umero torquet stellis ardentibus aptum).
huius in adventum iam nunc et Caspia regna
responsis horrent divum et Macotia tellus.
et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
nec vero Alcides tantum telluris obivit,
fixerit aeripedem cervam licet atque Erymanthi
pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu,
nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,
Liber, agens celso Nysae de vertice tigris.
et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
quis procul ille autem ramis insignis olivae
sacra ferens? nosco crinis incanaque menta
regis Romani, primam qui legibus urbem.
fundabit Curibus parvis et paupere terra
missus in imperium magnum. cui deinde subibit,
otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus
nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
vis et Tarquinios reges animamque superbam
ultoris Bruti fascesque videre receptos?
consulis imperium hic primus saevasque secures
accipiet natosque pater nova bella moventis
ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
infelix; utcumque ferent ea facta minores,
vincet amor patriae laudumque inmensa cupido.
quin Decios Drusosque procul saevumque securi

795

800

805

810

815

820

825 aspice Torquatum et referentem signa Camillum.
illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
concordes animae nunc et, dum nocte premuntur,
heu, quantum inter se bellum, si lumina vitae
attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
830 aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
descendens, gener adversis instructus Eois!
ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella
neu patriae validas in viscera vertite viris!
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
835 proice tela manu, sanguis meus!

ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum caesis insignis Achivis; eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, 840 ultus avos Troiae templa et temerata Minervae. quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat? quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem? 845 quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem!

excudent alii spirantia mollius aera

(credo equidem), vivos ducent de marmore voltus,
orabunt causas melius caelique meatus

850 describent radio et surgentia sidera dicent;
tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes) pacisque inponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.'

Sic pater Anchises atque haec mirantibus addit:
855 aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
ingreditur victorque viros supereminet omnis.
hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem

tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'
atque hic Aeneas (una namque ire videbat
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum et deiecto lumina voltu):
'quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
filius anne aliquis magna de stirpe nepotum?

860

quis strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! 865
sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.'
tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis:
‘o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum.
ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent. nimium vobis Romana propago
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno.
heu pietas, heu prisca fides invictaque bello
dextera! non illi se quisquam inpune tulisset
obvius armato, seu cum pedes iret in hostem
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
heu miserande puer, siqua fata aspera rumpas!
tu Marcellus eris! manibus date lilia plenis,
purpureos spargam flores animamque nepotis
his saltem adcumulem donis et fungar inani
munere.' [sic tota passim regione vagantur
aëris in campis latis atque omnia lustrant.]
quae postquam Anchises natum per singula duxit
incenditque animum famae venientis amore,
exin bella viro memorat quae deinde gerenda
Laurentisque docet populos urbemque Latini

et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

870

875

880

885

890

« PreviousContinue »