Page images
PDF
EPUB

corde dolor tristi; gaudet cognomine terrac.

Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.
navita quos iam inde, ut Stygia prospexit ab unda
per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,
sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro:
'quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
fare age, quid venias, iam istine et comprime gressum.
umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae;
corpora viva nefas Stygia vectare carina.
nec vero Alciden me sum laetatus euntem
accepisse lacu nec Thesea Pirithoumque,

dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit
ipsius a solio regis traxitque trementem;
hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.'
quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
'nullae hic insidiae tales (absiste moveri),
nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro
aeternum latrans exanguis terreat umbras,
casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troïus Aeneas, pietate insignis et armis,
ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
si te nulla movet tantae pietatis imago,

at ramum hunc' (aperit ramum, qui veste latebat)
'adgnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt.
nec plura his. ille admirans venerabile donum
fatalis virgae longo post tempore visum
caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat.
inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
deturbat laxatque foros; simul accipit alveo
ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba
sutilis et multam accepit rimosa paludem.

385

390

395

400

405

410

tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque informi limo glaucaque exponit in ulva.

415

Cerberus hace ingens latratu regna trifauci personat adverso recubans immanis in antro. cui vates horrere videns iam colla colubris 420 melle soporatam et medicatis frugibus offam obicit. ille fame rabida tria guttura pandens corripit obicctam atque immania terga resolvit fusus humi totoque ingens extenditur antro. occupat Aencas aditum custode sepulto 425 evaditque celer ripam inremeabilis undae.

Continuo auditae voces vagitus et ingens infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo. 430 hos iuxta falso damnati crimine mortis.

nec vero hae sine sorte datae, sine iudice sedes; quaesitor Minos urnam movet; ille silentum conciliumque vocat vitasque et crimina discit. proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum 435 insontes peperere manu lucemque perosi

proiecere animas. quam vellent acthere in alto
nunc et pauperiem et duros perferre labores!
fas obstat, tristique palus inamabilis unda
alligat et noviens Styx interfusa coercet.

440 ncc procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi; sic illos nomine dicunt.

hic, quos durus amor crudeli tabe peredit,
secreti celant calles et myrtea circum

silva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.

445 his Phaedram Procrimque locis macstamque Eriphylen crudelis nati monstrantem volnera cernit

Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia

it comes et iuvenis quondam, nunc femina Cacneus rursus et in veterem fato revoluta figuram.

450 inter quas Phoenissa recens a volnere Dido

errabat silva in magna. quam Troïus heros
ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbram
obscuram, qualem primo qui surgere mense
aut videt aut vidisse putat per nubila lunam,
demisit lacrimas dulcique adfatus amore est:
'infelix Dido, verus mihi nuntius ergo
venerat extinctam ferroque extrema secutam?
funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro,
per superos et, siqua fides tellure sub ima est,
invitus, regina, tuo de litore cessi.

sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,

per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis; nec credere quivi

455

460

hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.

siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro.

quem fugis? extremum fato, quod te adloquor, hoc est.' talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum lacrimasque ciebat. illa solo fixos oculos aversa tenebat nec magis incepto voltum sermone movetur, quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. tandem corripuit sese atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem. nec minus Aeneas casu concussus iniquo prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem. Inde datum molitur iter. iamque arva tenebant ultima, quae bello clari secreta frequentant. hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago, hic multum fleti ad superos belloque caduci Dardanidae; quos ille omnis longo ordine cernens ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque, tris Antenoridas, Cererique sacrum Polyboeten

Vergili Aeneis.

9

465

470

475

480

485 Idacumque etiam currus, etiam arma tenentem. circumstant animae dextra laevaque frequentes. nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari et conferre gradum et veniendi discere causas. at Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges, 490 ut videre virum fulgentiaque arma per umbras, ingenti trepidare metu; pars vertere terga, ceu quondam petiere rates, pars tollere vocem exiguam; inceptus clamor frustratur hiantis. Atque hic Priamiden laniatum corpore toto 495 Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas populataque tempora raptis auribus et truncas inhonesto volnere naris. vix adeo adgnovit pavitantem ac dira tegentem supplicia et notis compellat vocibus ultro:

500 'Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri, quis tam crudelis optavit sumere poenas?

cui tantum de te licuit? mihi fama suprema nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum procubuisse super confusae stragis acervum. 505 tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem constitui et magna manis ter voce vocavi.

nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi conspicere et patria decedens ponere terra.' ad quae Priamides: nihil o tibi, amice, relictum; 510 omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris. sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae his mersere malis; illa haec monumenta reliquit. namque, ut supremam falsa inter gaudia noctem egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est. 515 cum fatalis equus saltu super ardua venit

Pergama et armatum peditem gravis attulit alvo,
illa chorum simulans euhantis orgia circum
ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat

ingentem et summa Danaos ex arce vocabat.
tum me confectum curis somnoque gravatum
infelix habuit thalamus, pressitque iacentem
dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
egregia interea coniunx arma omnia tectis
amovet et fidum capiti subduxerat ensem;
intra tecta vocat Menelaum et limina pandit,
scilicet id magnum sperans fore munus amanti
et famam extingui veterum sic posse malorum.
quid moror? inrumpunt thalamo; comes additur una
hortator scelerum Aeolides. di, talia Grais
instaurate, pio si poenas ore reposco.

sed te qui vivum casus, age fare vicissim,
attulerint. pelagine venis erroribus actus
an monitu divum? an quae te fortuna fatigat,
ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires?'

hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis
iam medium aetherio cursu traiecerat axem.
et fors omne datum traherent per talia tempus;

sed comes admonuit breviterque adfata Sibylla est: nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.

hic locus est, partis ubi se via findit in ambas;
dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
hac iter Elysium nobis; at laeva malorum
exercet poenas et ad impia Tartara mittit.'
Deiphobus contra: 'ne saevi, magna sacerdos;
discedam, explebo numerum reddarque tenebris.
i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis.'
tantum effatus et in verbo vestigia pressit.
Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra
moenia lata videt triplici circumdata muro,
quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
porta adversa ingens solidoque adamante columnae,

520

525

530

535

540

545

550

« PreviousContinue »