o socii, (neque enim ignari sumus ante malorum) Talia voce refert curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. illi se praedae accingunt dapibusque futuris; tergora deripiunt costis et viscera nudant, pars in frusta secant veribusque trementia figunt, spemque metumque inter dubii, seu vivere credant Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli 200 205 210 215 220 225 constitit et Libyae defixit lumina regnis. atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus: o qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis et fulmine terres, 230 quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus tot funera passis cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? certe hinc Romanos olim volventibus annis, 235 hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus quae, genitor, sententia vertit? hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens; 240 nunc eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur. quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus atque intima tutus regna Liburnorum et fontem superare Timavi, 245 unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit Troïa, nunc placida compostus pace quiescit; 250 nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, navibus (infandum!) amissis unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?' Olli subridens hominum sator atque deorum 255 voltu, quo caerum tempestatesque serenat, oscula libavit atae, dehinc talia fatur: 'parce metu, Cytherea; manent immota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini moenia sublimemque feres ad sidera caeli 260 magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia populosque ferocis contundet moresque viris et moenia ponet, 265 tertia dum Latio regnantem viderit aestas ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. saeva sedens super arma et centum vinctus aënis Haec ait et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae utque novae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido 270 275 280 285 290 295 305 300 finibus arceret. volat ille per aëra magnum remigio alarum ac Libyae citus adstitit oris. et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda volente deo; in primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam. At pius Aeneas per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant (nam inculta videt), hominesne feraenc, quaerere constituit sociisque exacta referre. 310 classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit; ipse uno graditur comitatus Achate bina manu lato crispans hastilia ferro. cui mater media sese tulit obvia silva 315 virginis os habitumque gerens et virginis arma, Spartanae vel qualis equos Threissa fatigat Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum; namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix dederatque comam diffundere ventis 320 nuda genu nodoque sinus collecta fluentis. 325 ac prior 'heus', inquit, iuvenes, monstrate, mearum vidistis siquam hic errantem forte sororum succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis aut spumantis apri cursum clamore prementem.' Sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus: 'nulla tuarum audita mihi neque visa sororum, o quam te memorem, virgo? namque haud tibi voltus mortalis, nec vox hominem sonat; o dea certe! an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? 330 sis felix nostrumque leves, quaecumque, laborem et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris iactemur, doceas; ignari hominumque locorumque erramus vento huc vastis et fluctibus acti; multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' Tum Venus: haud equidem tali me dignor honore; 335 virginibus Tyriis mos est gestare pharetram purpureoque alte suras vincire cothurno. Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; 340 345 350 355 360 365 |