Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS.

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora; multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem. inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso quidve dolens regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni), Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli, quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo; hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, siqua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces; hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae; sic volvere parcas. id metuens veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis (necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo; manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae

Vergili Aeneis.

1

5

10

15

20

25

et genus invisum et rapti Ganymedis honores) his accensa super iactatos aequore toto 30 Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum. tantae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum 35 vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, cum Iuno aeternum servans sub pectore volnus haec secum: 'mene incepto desistere victam nec posse Italia Teucrorum avertere regem? quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem 40 Argivum atque ipsos potuit submergere ponto unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas 45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto;

ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat praeterea aut supplex aris inponit honorem?' 50 Talia flammato secum dea corde volutans

nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro luctantis ventos tempestatesque sonoras

imperio premit ac vinclis et carcere frenat. 55 illi indignantes magno cum murmure montis

circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens mollitque animos et temperat iras; ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. 60 sed pater omnipotens speluncis abdidit atris

hoc metuens molemque et montis insuper altos

inposuit regemque dedit, qui foedere certo

et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
'Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor
Ilium in Italiam portans victosque penatis;
incute vim ventis submersasque obrue puppis
aut age diversos et disice corpora ponto.
sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae;
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.'
Aeolus haec contra: 'tuus, o regina, quid optes,
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
concilias, tu das epulis accumbere divum
nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
impulit in latus, ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus et vastos volvunt ad litora fluctus;
insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
praesentemque viris intentant omnia mortem.
extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert: o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

65

70

75

80

85

90

95

contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis Tydide! mene Iliacis occumbere campis non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 100 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis

scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' Talia iactanti stridens aquilone procella velum adversa ferit fluctusque ad sidera tollit; franguntur remi; tum prora avertit et undis 105 dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. tris Notus abreptas in saxa latentia torquet (saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, aras, 110 dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto in brevia et syrtis urget (miserabile visu) inliditque vadis atque aggere cingit harenae. unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus 115 in puppim ferit; excutitur pronusque magister volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex; apparent rari nantes in gurgite vasto,

arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas. 120 iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae et, qua vectus Abas, et, qua grandaevus Aletes, vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum 125 emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis graviter commotus et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. disiectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina;

« PreviousContinue »