Vergils Gedichte

Front Cover
Weidmann, 1891

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 218 - Tros Anchisiade, facilis descensus Averno : noctes atque dies patet atri ianua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hie labor est.
Page 85 - Neptunia caede rubescunt. 695 regina in mediis patrio vocat agmina sistro, necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent.
Page 219 - Aenean captiva videbo/ accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem 65 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit; Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa, talis virgo dabat ore colores.
Page 153 - Talibus orabat, talisque miserrima fletus *- fertque refertque soror : sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit ; fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. 440 ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant ; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes ; ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras...
Page 59 - Hic aliud maius miseris multoque tremendum obiicitur magis, atque improvida pectora turbat. 200 Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnes taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta, (horresco referens) immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; 205 pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas, pars cetera pontum pone legit sinuatque immensa volumine terga. Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant...
Page 27 - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros molirique arcem et manibus subvolvere saxa, pars optare locum tecto et concludere sulco. 425 iura magistratusque legunt sanctumque senatum.
Page 61 - At specus, et Caci detecta apparuit ingens Regia, et umbrosae penitus patuere cavernae : Non secus, ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes, et regna recludat Pallida, dis invisa ; superque immane barathrum 245 Cernatur, trepidentque immisso lumine Manes.
Page 117 - Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis : 'Vivite felices, quibus est fortuna peracta iam sua ; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies ; nullum maris aequor arandum...
Page 2 - ARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem lunonis ob iram ; multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5 inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae.
Page 114 - Charybdis 420 obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.

Bibliographic information