Nunc scio, quid sit Amor :-duris in cotibus illum Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes, Nec generis nostri puerum nec sanguinis, edunt. Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus. Sævus Amor docuit natorum sanguine matrem Commaculare manus: crudelis tu quoque, mater; Crudelis mater magis, an puer improbus ille? Improbus ille crudelis tu quoque, mater. puer: Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus. Nunc et oves ultro fugiat lupus; aurea duræ Mala ferant quercus; narcisso floreat alnus; Ringuia corticibus sudent electra myrice; amber Certent et cycnis ululæ sit Tityrus Orpheus ; Orpheus in silvis, inter delphinas Arion. Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiant mare: vivite, silve! Long live the woods. Præceps aërii speculâ de montis in undas watch-tower
Deferar; extremum hoc munus morientis habeto. 60
Desine, Mænalios jam desine, tibia, versus.
dole et molli cinge hæc altaria vittâ;
Hæc Damon :-vos, quæ responderit Alphesibous, Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes. ALPH. Effer Verbenasque adole pingues et mascula thura; 65 male Conjugis ut magicis sanos avertere sacris hard-hits Experiar sensus: nihil hic nisi carmina desunt. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Carmina vel cœlo possunt deducere Lunam; Carminibus Circe socios mutavit Ulyxi; Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Terna tibi hæc primùm triplici diversa colore Licia circumdo, terque hæc altaria circum Effigiem duco: numero deus impare gaudet. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; Necte, Amarylli, modo; et, Veneris, dic,vincula necto. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit, Uno eodemque igni; sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros: Daphnis me malus urit; ego hanc in Daphnide laurum. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Talis amor Daphnin, qualis, cùm fessa juvencum 85 Per nemora atque altos quærendo bucula lucos Propter aquæ rivum viridi procumbit in ulvâ, Perdita nec seræ meminit decedere nocti; Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, Pignora cara sui; quæ nunc ego limine in ipso, Terra, tibi mando: debent hæc pignora Daphnin. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Has herbas, atque hæc Ponto mihi lecta venena, 95 Ipse dedit Mœris: nascuntur plurima Ponto. His ego sæpe lupum fieri, et se condere silvis, Morin, sæpe animas imis excire sepulchris, Atque satas aliò vidi traducere messes.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti, Transque caput, jace; nec respexeris: his ego Daphnin Aggrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Adspice: corripuit tremulis altaria flammis Sponte suâ, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit! Nescio quid certè est; et Hylax in limine latrat. ba Credimus? an, qui a amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.
LYC. Quo te, Mori, pedes? an, quò via ducit, in urbem ?
MER. O Lycida, vivi pervenimus: advena nostri, Quod nunquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret, Hæc mea sunt: veteres migrate coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi (quod nec bene vertat!) mittimus hædos. Lyc. Certè equidem audieram, quà se subducere Incipiunt, mollique jugum demittere clivo, [colles Usque ad aquam, et veteres, jam fracta cacumina, fagos,
Omnia carminibus vestrum servâsse Menalcan.
MOR. Audieras; et fama fuit: sed carmina tantùm Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantùm Chaonias dicunt, aquilâ veniente, columbas. Quod nisi me quàcumque novas incidere lites Antè sinistra cavâ monuisset ab ilice cornix ; Nec tuus hic Moris, nec viveret ipse Menalcas. Lyc. Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis
Penè simul tecum solatia rapta, Menalca! Quiscaneret Nymphas? quis humum florentibus herbis Spargeret? aut viridi fontes induceret umbrâ? Vel quæ sublegi tacitus tibi carmina nuper, Cùm te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? Tityre, dum redeo, (brevis est via,) pasce capellas; Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum Occursare capro (cornu ferit ille) caveto. [bat: MER. Immo hæc, quæ Varo necdum perfecta cane- Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis, Mantua væ miseræ nimium vicina Cremonæ !) Cantantes sublime ferent ad sidera cycni. Lrc. Sic tua Cyfneas fugiant examina taxos; 3 Sic cytiso pasta distendant ubera vaccæ : Incipe, si quid habes: et me fecêre poetam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt Vatem pastores: sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinnâ 35 Digna, sed argutos inter strepere anser olores. wans MER. Id quidem ago, et tacitus, Lycida, mecum
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen :- Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? Hic ver purpureum; varios hic flumina circum
Fundit humus flores; hic candida populus antro Imminet, et lentæ texunt umbracula vites. Huc ades: insani feriant sine littora fluctus. Lyc. Quid, quæ te purâ solum sub nocte canentem Audieram? numeros memini, si verba tenerem. MaR. Daphni, quid antiquos signorum suspicis Venus mother Ecce Dionai processit Cæsaris astrum ;
[ortus? Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo Duceret apricis in collibus uva colorem. Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes. Omnia fert ætas, animum quoque: sæpe ego longos Cantando puerum memini me condere soles: Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Marin Jam fugit ipsa lupi Morin vidêre priores. Sed tamen ista satis referet tibi sæpe Menalcas. Lyc. Causando nostros in longum ducis amores. Et nunc omne tibi stratum silet æquor; et omnes, Adspice, ventosi ceciderunt murmuris auræ.
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum
founder of Incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas
Agricolæ stringunt frondes, hìc, Mori, canamus : Hic hædos depone; tamen veniemus in urbem: Aut, si, nox pluviam ne colligat antè, veremur, Cantantes licet usque (minùs via lædet) eamus. Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabound MER. Desine plura, puer; et, quod nunc instat, agamus.
Carmina tum melius, cùm venerit ipse, canemus.
EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem. Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris, Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo? Sic tibi, cùm fluctus subterlabêre Sicanos, brackish Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe: sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ. Snub-nosed
Non canimus surdis: respondent omnia silvæ. Quæ nemora, aut qui vos saltus habuêre, puellæ Naiades, indigno cùm Gallus amore periret? Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecêre, neque Aonie Aganippe. fountain on Mr Helicon Illum etiam lauri, etiam flevêre myrice; Pinifer illum etiam solâ sub rupe jacentem Mænalus, et gelidi fleverunt saxa Lycæi. Stant et oves circùm : (nostri nec pœnitet illas; Nec te pœniteat pecoris, divine poeta; Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.) Venit et upho tardi venêre bubulci;
Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo: Galle, quid insanis? inquit: tua cura Lycoris Perque nives alium perque horrida castra secuta est. Venit et agresti capitis Silvanus honore Florentes ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiæ venit, quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. Vermilion Ecquis erit modus? inquit. Amor non talia curat: elove Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ. 30 Tristis at ille, Tamen cantabitis, Arcades, inquit, Montibus hæc vestris; soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quàm molliter ossa quiescant, Vestra meos olim si fistula dicat amores! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ! Certè, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas, Seu quicunque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas? Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra :) hyacinth Mecum inter salices lentâ sub vite jaceret ; Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes; hic mollia prata, Lycori; Hìc nemus; hìc ipso tecum consumerer ævo.
neque amissos colores
Lanar Hs & medicata pace, Ne vravitio, cumsemel excidit, burat rond storielle.
« PreviousContinue » |