Page images
PDF
EPUB

why

Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis? inquit.
Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
Carmina, quæ vultis, cognoscite; carmina vobis, 25
Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipse.

35

in time to his mum verò in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantùm Phœbo gaudet Parnassia rupes;
Nec tantùm Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, utì magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animæque, marisque, fuissent,
Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis elements
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis :
Tum durare solum, et discludere Nerea ponto
Cœperit, et rerum paullatim sumere formas:
Jamque novum terræ stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres;
Incipiant silvæ cùm primùm surgere, cùmque
Rara per ignotos errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna,
Caucaseasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum
Clamâssent, ut littus, Hyla, Hyla, omne sonaret ;
Et fortunatam, si nunquam armenta fuissent,
Pasiphaën nivei solatur amore juvenci.
Ah, virgo infelix, quæ te dementia cepit?
Protides implêrunt falsis mugitibus agros :
At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
Et sæpe in levi quæsîsset cornua fronte.
Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
WIlle, latus niveum molli fultus hyacintho,

W

40

45

50

Ilice sub nigrâ pallentes ruminat herbas; [Nymphæ,
Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite,
Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus;
Si quà forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia: forsitan illum
Aut herbâ captum viridi, aut armenta secutum,
Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ. 60

Tum canit Hesperidum_miratam mala puellam :
Tum Phaethontiadas musco circumdat amaræ
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum;
Utque viro Phoebi chorus assurrexerit omnis;
Ut Linus hæc illi, divino carmine pastor,
Floribus atque apio crines ornatus amaro,
Dixerit, Hos tibi dant calamos, en accipe, Musæ,
Ascræo quos ante seni; quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynei nemoris dicatur origo :

[ocr errors]

Atalanta.

65

parsley

70

Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo.
Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,
Candida succinctam latrantibus inguina monstris, 75
Dulichias vexâsse rates, et gurgite in alto

Ah! timidos nautas canibus lacerâsse marinis?
Aut, ut mutatos Terei narraverit artus?
Quas illi Philomela dapes, quæ dona parârit?
Quo cursu deserta petiverit, et quibus antè
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia quæ, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,
Ille canit; pulsæ referunt ad sidera valles :

80

Cogere donec oves stabulis, numerumque referre 85
Jussit, et invito processit Vesper Olympo.

stomach

• count

[blocks in formation]

rustling

MEL. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum;
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas;
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat ; atque ego Daphnin
Adspicio: ille ubi me contrà videt, Ocius, inquit,
Huc ades, o Meliboe; caper tibi salvus, et hædi;
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;
Hic virides tenerâ prætexit arundine ripas
Mincius, eque sacrâ resonant

10

quercu.
Quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida ha-
Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos; [bebam,
Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo
Copêre alternos Musæ meminisse volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
COR. Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi

carmen,

20

Quale meo Codro, concedite; (proxima Phobi
Versibus ille facit :) aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacrâ pendebit fistula pinu. pipe
THYR. Pastores, hederâ crescentem ornate poetam,
Arcades, invidiâ rumpantur ut ilia Codro:
Aut, si ultra placitum laudârit, baccare frontem fox
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

COR. Setosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Arg-lived Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

30

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno. turkina bowl THYR.Sinum lactis, et hæc te liba, Priape, quotannis Exspectare sat est: custos es pauperis horti.

Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, 35

lambing Si fœtura gregem suppleverit, aureus esto.

stalls

COR. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, hederâ formosior albâ;
Cùm primùm pasti repetent præsepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
THYR. Immo ego Sardoïs videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projectâ vilior algâ,

butcher's broom

40

25

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.

COR. Muscosi fontes, et somno mollior herba, 45
Et quæ vos rarâ viridis tegit arbutus umbrâ,
Solstitium pecori defendite; jam venit æstas

Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ. shoots.
THYR. Hic focus, et tædæ pingues; hìc plurimus
Semper, et assiduà postes fuligine nigri:

Hic tantùm Boreæ curamus frigora, quantùm

[ignis

Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
COR. Stant et juniperi, et castane hirsute; shaffy
Strata jacent passim sua quæque sub arbore poma;
Omnia nunc rident: at, si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

55

60

THYR. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras.
Phyllidis adventu nostræ nemus omne virebit ;
Jupiter et læto descendet plurimus imbri.
COR. Populus Alcidæ gratissima, vitis Iaccho,
Formosæ myrtus Veneri, sua laurea Phœbo:
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phœbi.
THYR. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis: larch..
Sæpius at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

MEL. Hæc memini, et victum frustrà contendere
Thyrsin.

[Ex illo Corydon, Corydon est tempore nobis.] 70

ECLOGA VIII.-PHARMACEUTRIA.

Be 39

DAMON.

ALPHESIBUS.

PASTORUM musam Damonis et Alphesibœi,
Immemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantes, quorum stupefactæ carmine lynces,

C

Polli

Et mutata suos requiêrunt flumina cursus ;
Damonis musam dicemus et Alphesiboi.

5

Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis æquoris; en erit unquam
Ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem
Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
A te principium, tibi desinet: accipe jussis
Carmina cœpta tuis; atque hanc sine tempora circum
Inter victrices hederam tibi serpere lauros.

10

15

20

25

Frigida vix cœlo noctis decesserat umbra,
Cùm ros in tenerâ pecori gratissimus herbâ est;
Incumbens tereti Damon sic cœpit olivæ :-
DAM. Nascere, præque diem veniens age, Lucifer,
Conjugis indigno Nisa deceptus amore [almum;
Dum queror, et divos, quanquam nil testibus illis
Profeci, extremâ moriens tamen alloquor horâ.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Mænalus argutumque nemus pinosque loquentes
Semper habet; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertes.
Incipe Manalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes?
Jungentur jam gryphes equis, ævoque sequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula damæ.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor.
Sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Etam.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
O digno conjuncta viro! dum despicis omnes,
Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellæ,
Hirsutumque supercilium, promissaque barba;
Nec curare deûm credis mortalia quemquam.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Sepibus in nostris parvam te roscida mala
(Dux ego vester eram) vidi cum matre legentem :
Alter ab undecimo tum me jam ceperat annus;
Jam fragiles poteram a terrâ contingere ramos.
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

35

40

« PreviousContinue »