V codex Vaticanus 3277. M codex Monacensis. *) P codex Vaticanus 1613 in libro primo tertio quarto, in secundo Ottoboniani 1258 et Vaticani 1613 consensus; ubi discrepant alter ab altero P significat Ottobonianum, C codex Carrionis. m codicis Monacensis manus altera. c editio Carrionis altera. Bon. editio Bononiensis a. 1498. Ald. editio Aldina a. 1523. Bononiensis et Aldinae consensus. Vaticanum. *) in huius codicis scripturis laudandis quam rationem secutus sim supra (prol. p. LXIV) non prorsus recte exposui. nam in primo quoque libro ubi in M aliud esse quam in V non adnotatum est, idem in utroque legitur. C. VALERI FLACCI SETINI BALBI ARGONAVTICON LIBRI OCTO RECENSVIT GEORGIVS THILO HALIS SAXONVM SVMPTIBVS ET FORMIS ORPHANOTROPHEI MDCCCLXIII. PROLEGOMENON CAPUT I. De vita Valerii quae tradi possint propter magnam testimoniorum penuriam perpauca sunt. veluti ne de nominibus quidem illius satis constat. cum enim in Valerio Flacco multum amissum esse Quintilianus dixerit (X 1, 90), et viginti epigrammata Flacco cuidam a Martiali inscripta ad Valerium missa putentur, et in codice Parisino 7647 (saec. XIII) quo cum alia tum excerpta non nulla ex Argonauticis transcripta continentur haec sit inscriptio Gaius ualerius flaccus in primo argonauticon, in subscriptionibus codicis Vaticani 3277 (saec. IX), quarum in hac quaestione praecipua debet esse auctoritas, haec habemus poetae nomina G. Valerius Flaccus Balbus Setinus (lib. II), G. Valerius Flaccus Setinus (lib. IV VI VII VIII), G. Valerius Flaccus Setinus Balbus (lib. V): e quibus nominum ordinibus tertius et ab Italis saeculi decimi quinti probatus est et in omnium editionum titulos transiit, neque id quin recte fieret ante a quoquam dubitatum est, quam Nicolaus Heinsius secundo demum post Christum natum saeculo plura cognomina et agnomina Romanis fuisse, poetamque, si omnia illa nomina habuisset, non Flaccum, sed Balbum vel Setinum a Martiali et Quintiliano appellari debuisse doceret. ille igitur Setini Balbi * a |