Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER IV.

ARGUMENTUM.

DIDO amores in neam suos Annæ sorori aperit; ejusque consilio animum adjicit ad nuptias. Juno, ut Æneam ab Italia deducat, agit cum Venere de conciliandis inter utrumque nuptiis. Æneas ac Dido venatum abeunt, subortaque Junonis artibus tempestate, confugiunt in antrum: ibidemque falsum illud infaustumque conjugium perficitur. Iarbas, Getulorum rex, Jovis Ammonis filius, Didonis procus, advenam sibi præferri indignans, apud Jovem graviter queritur. Jupiter, et ejus precibus, et fatis urgentibus adductus, Mercurium ad Æneam mittit, qui eum abire in Italiam jubeat. Parat clam Æneas omnia ad navigationem necessaria: quod suspicata Dido, precibus et lacrymis deterrere eum ab incepto, tum per se, tum per sororem conatur. Æneas iterum a Mercurio in somnis admonitus, nocte intempesta anchoras solvit. Dido, doloris impatiens, extructam simulatione sacri magici pyram conscendens, ipso Æneæ gladio sibi vitam adimit.

Unus hic e libris omnibus plurimum artis habet ac suavitatis, motusque animi tenerrimos quosque ac violentissimos: præsertim in octo Didonis orationibus, quibus I. Sorori Delph. et Var. Clas.

Virg.

2 S

amorem aperit, v. 9. II. Dissuadet Æneæ profectionem, v. 305. III. Eidem multa exprobrat, et multa comminatur v. 305. IV. Sororem adhibet apud Æneam conciliatricem, v. 416. V. Desperatis omnibus, specie sacri magici, moriendi consilium sorori dissimulat, v. 478. VI. Secum ipsa noctu varia consilia agitat, v. 534. VII. Fugientium Trojanorum aspectu extremum furit, v. 590. VIII. Stricto ense sibi imminens in verba novissima erumpit, v. 651. Accusant Virgilium aliqui, quod ex Argon. Apollonii lib. IV. multa decerpserit: quos damnat Scaliger: neque convenit argumentum, nisi hoc uno, quod hospitem hic Dido, illic Medea, suum ament. At nihil admodum, præter comparationes pauculas, inde excerptum est: qualia etiam nonnulla ex Calypsus et Ulyssis amoribus Odyss. 1. v. tum ex Euripidis Medea et Hippolyto, et Catulli carmine de Pelei nuptiis, excerpta sunt.

NOTA

DE ætate, familia, moribus Didonis, locus hic est disserendi: quæ tria constat esse a Virgilio parum expressa fideliter.

1. DE ÆTATE. Male Virgilius Eneam Didoni æqualem fecit, cum sit hæc illo tribus propemodum sæculis recentior: quam temporis anticipationem anacronismum appellant. At nuper Marollius hac Virgilium culpa liberare conatus est, ex fide fabulosæ historiæ atque in ejus familiæ gradibus hunc ordinem statuit: ut caput sit generis, I. Inachus. II. Io ejus filia. III. Ex ea et Jove Epaphus. IV. Ex Epapho Belus senior. V. Ex Belo seniore Agenor. vi. Ex Agenore Phoenix, Cadmus, Europa, &c. Per quos familia multas in partes divisa est. Et ex Phonice quidem ortus putatur, 1. Belus junior sive Methres: et Plisthenes. II. Ex Belo, Pygmalion, Elissa sive Dido, et Anna. Ex Plisthene Acerbas; qui Sycharbas, et Sychaus dicitur, consobrinus et conjux Didonis: iique triplici tantum

gradu ab Agenore dissiti. Cujus ex altero filio Cadmo prodiit, 1. Polydorus. II. Ex Polydoro Labdacus. III. Ex Labdaco Laius. IV. Ex Laio Edipus. v. Ex Edipo Polynices et Eteocles. VI. Ex Polynice Thessandrus, qui in equo Trojano cum aliis Græcorum ducibus inclusus dicitur. Cetera familiæ membra gradusque non attingo. Ex iis autem ipsis, quæ profert Marollius in rem suam; manifestum est Didonem, si non prætergressa est, annis centum et pluribus Trojanum esse excidium antegresQui enim fiat, ut Dido, quæ tribus tantum gradibus distat a capite generis Agenore; cadat in ætatem illius Thessandri, qui totis septem gradibus ab eodem capite distat? Quod vero addit Marollius, aliquot esse omissos in serie Didonis gradus, injuria temporum aut scriptorum; inde fit id ipsum quod volumus; nempe et incertam esse temporum illorum scriptorumque fidem, et statui omnino non posse, quot omissi

sam.

« PreviousContinue »