Page images
PDF
EPUB

MORYARD COLLEGE LIBACY

FROM THE GIFT OF

CHAPLES HERGERT THURBER

Mar 5519mo

HARPER'S

GREEK AND LATIN TEXTS.

18mo, Paper, 32 cents a vol.; Cloth, 50 cents a vol.

[blocks in formation]

Any of the above works sent by mail, postage prepaid, to any part of the United States, on receipt of the price.

LECTORI.

DE hac mea opella non est cur multa dicam. Volueram certe textus Vergiliani recensionem non ante emittere quam post absolutum illum cuius tertiam partem ante aliquot menses edidi commentarium: cum autem instaret redemptor, consultius tandem duxi ut quid possem ipse experirer quam ut alius minorem alius maiorem editionem iisdem scilicet auspiciis curaret. Unde factum est ut nonnullas lectiones admiserim quarum aut nunc poenitet aut posthac fortasse poenitebit. Verbi causa, re maturius perpensa, in Aen. lib. III. 614, nomine, in Aen. lib. vI. 332 animi praeferendum censeo, illic Medicei aliorumque codicum auctoritate, hic partim eiusdem Medicei auctoritate partim loci germani Aen. lib. x. 686, ubi codices potiores pro animi pugnant, testimonio permotus. Dolendum sano hoc, neque tamen pluris aequo faciendum. Quippe ea est hodie textus Vergiliani conditio ut qui modica rei criticae scientia instructus novam poetae recensionem instituere velit vix committere possit ut rem non feliciter gerat, modo ne, ut nuper a non nemine factum est, in tanta librorum manuscriptorum copia aut suis aut alienis coniecturis abutatur. Illud vero optandum ut ipsi codices, praesertim Romanus Palatinusque, diligentius excutiantur: id quod a doctissimo Ribbeckio iamdudum exspectamus.

In hac, prout in maiore editionc, Wagneri editionem minorem ita secutus sum ut orthographiam quam vocant vix unquam, punctorum distributionem rarius mutarem. In lectionibus cligendis meo semper usus sum iudicio: quo tamen effectum est ut textus evaderet Heinsiano non multum dissimilis. Quae nova ex codicibus intuli leviora sunt quam ut lectori festinanti quicquam morae faciant. Itaque quaecunque de his rebus dicenda sint ea omnia commentario reservavi. Si quis interim lectionum a nobis admissarum rationem quaerat, consulat velim apparatum criticum Heynio-Wagnerianum.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

5

10

M. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena;
Nos patriae finis et dulcia linquimus arva:
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.
T. O Meliboce, deus nobis hacc otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
M. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De caelo tactas memini praedicere quercus.
[Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboce, putavi 20
Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
Noram, sic parvis conponere magna solebam.

15

Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, 25

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

M. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi?
T. Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis crat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima saeptis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

Non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
M. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
Cui pendere sua patereris in arbore poma:
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.
M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua iunco!
Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontis sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

30

35

40

45

50

55

T. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces,
Ante, pererratis amborum finibus, exsul

60

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, nostro illius labatur pectore voltus.

hinc alii sitientis ibimus Afros,

65

« PreviousContinue »