Page images
PDF
EPUB

1

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

PARS TERTIA

SIVE

OPERA TRAGICA

QUÆ AD PARISINOS CODICES NONDUM COLLATOS

RECENSUIT

NOVISQUE COMMENTARIIS ILLUSTRAVIT

J. PIERROT

IN LUDOVICI MAGNI COLLEGIO RHETORICES PROFESSOR , NECNON IN ACADEMIA

PARISIENSI ELOQUENTIÆ PROFESSOR VICARIUS

[merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Www

PRÆFATIO NOVI EDITORIS.

Quum ad hoc exigendum Bibliothecæ Latinæ monumentum, quantulumcumque adminiculi allaturus, quondam accessi, quo nostra Gallia, externæ philologiæ dudum mancipata , ab erubescendo vectigali sese vindicatura tandem aliquando videbatur, tragoedias Seneca (tertiam, pro

divisione

quæ

instituta est, omnium

quæ

sub ipsius nomine circumferuntur operum partem) ex integro recensendas et perpetua annotatione illustrandas ultro libensque suscepi; non ut quæ inter præcipua antiquæ artis miracula numerentur, aut per se dignæ sint, quibus scrutandis multum studii et operæ exsudetur; sed forte tunc temporis iis potissimum expendendis itentuš, quæ ad dramaticæ artis historiam pertinerent; non a consilio meo alienum existimavi, si hunc scriptorem evolverem pernoscerem que,

in
quo

omnia continentur latinæ tragoediæ specimina , et qui inter antiquæ Græciæ ac recentioris ævi tragicos medius et quasi conterminus, utrosque imitatione aut saltem argumentorum similitudine contingit. Nec spernendus omnino ipse videbatur : licet enim tragoedias suas prave contexuerit, dramatis rudis artifex; licet Romanorum potius quam Græcorum mores in fabulis ex historia Græca desumptis plerumque effinxerit; licet, in exprimendis affectibus, frigida et declamatoria amplificatione eva

I. Senec. pars tertia.

a

gari soleat, inflataque et turgida pro magnis et ex-
celsis sæpius adhibeat, Hispanæ memor magnilo-
quentiæ et stoicæ superbiæ tenax; attamen multa
passim elucent vel sincera et incorrupta sententia-
rum magnitudine, vel pressa et splendida dicendi
brevitate insignia. Rhetor potius quam vates , sed in
proferendis sapientiæ oraculis interdum eloquentis-
simus; inani profluentia tardus et implicatus, sed
acutus idem et quandoque sublimis, is est Annæus
noster, quem ut omnino admirari non sani sit judicii,
ita nihili æstimare iniquius sit et fastidiosius. Qui ne-
scit in Seneca præclara quædam et elata laudare, non
dignus est qui Virgilii et Horatii meliore ingenio
fruatur.
Ut coepi mecum agitare quibus præsertim curis

hanc latinarum tragoediarum editionem commendare eniterer, tria statim reputanti occurrerunt, quibus efficiendis si quid est in me facultatis impenderem ; nempe, ut 1° textus recensionem omnium Parisiensium, qui nondum explorati sunt, manu scriptorum codicum collatione adjuvarem, necnon præcipuas in consilium vocarem editiones, quæ sive apud nos, sive apud externos, ab inventa typographia, prodierunt; 2° notis instrueretur opus , quibus tum sententiarum expediretur connexio, et ipsæ per se sententiæ interpretatione non carerent, tum omnia explanarentur ad antiquitates, ad mythologiam, ad geographiam , ad latini denique sermonis usum pertinentia ; 3° colligerentur et proferrentur

novam

[ocr errors]
« PreviousContinue »