Caussa, unde ortum sit, et quare hoc potissimum sibi ad scribendum poeta praesumserit. Intentio, in qua cognoscitur, quid efficere conetur poeta. In ipso opere sane tria spectantur, numerus, ordo, explanatio. Quamvis igitur multa ψευδογραφῇ, id est, falsa inscriptione, sub alieno nomine sunt prolata, ut Thyestes tragoedia huius poetae, quam Varius edidit pro sua, et alia huiuscemodi; tamen Bucolica liquido Virgilii esse minime dubitandum est: praesertim cum ipse poeta, tamquam hoc metuens, principium huius operis et in principio Aeneidos et in alio carmine suum esse testatus sit, dicens : Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena, et reliqua : et, Carmina qui lusi pastorum, audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi. Bucolica autem et dici, et recte appellari, vel hoc solum indicium suffecerit, quod hoc eodem nomine apud Theocritum censeantur. Verum ratio quoque demonstranda est. Tria sunt pastorum genera, quae dignitatem in Bucolicis habent: quorum qui minimi sunt, αἰπόλοι dicuntur a Graecis; iidem a nobis caprarii: paullo honoratiores, qui oɩμévεs, id est, opiliones dicuntur: honestissimi, et maximi, Bouzódot, , quos bubulcos dicimus. Vnde igitur magis debuit pastorali carmini nomen imponi, quam ab eo gradu, qui apud pastores excellentissimus invenitur? Caussa dupliciter inspici solet: ab origine carminis, et a voluntate scribentis. XXI. Originem autem Bucolici carminis alii ad aliam caussam ferunt. Sunt enim qui a Lacedaemoniis pastoribus Dianae primum carmen hoc redditum dicant, cum eidem Deae, propter bellum, quod toti Graeciae illo tempore Persae inferebant, exhiberi per virgines de more sacra non possent. Alii ab Oreste, circa Siciliam vago, id genus carminis Dianae redditum loquuntur per ipsum atque pastores: quo tempore de Scythia cum Py lade fugerat, surrepto numinis simulacro, et celato in fasce lignorum; unde Fascelidem Dianam perhibent nuncupatam apad cuius aras Orestes per sacerdotem eiusdem numinis Iphigeniam sororem suam a parricidio fuerat expiatus. Alii Apollini Nomio,pastorali scilicet deo, qua tempestate Admeti boves paverat. Alii Libero, Nympharum scilicet et Sa tyrorum et id genus numinum principi, quibus placet rusticum carmen. Alii Mercurio Daphnidis patri pastorum omnium principi, et apud Theocritum et apud hunc ipsum poetam. Alii in honorem Panos scribi putant peculiariter pastoralis dei, item Sileni, Silvani, atque Faunorum. Quae cum omnia dicantur, illud erit probatissimum, Bucolicum carmen originem ducere a priscis temporibus, quibus vita pastoralis exercita erat; et ideo velut aurei saeculi speciem in eiusmodi personarum simplicitate cognosci ; et merito Virgilium, processurum ad alia carmina, non aliunde coepisse, nisi ab ea vita, quae prima in terris fuit. Nam postea rura culta, et ad postremum pro cultis et feracibus terris bella suscepta : quod videtur Virgilius in ipso ordine operum suorum voluisse monstrare, cum pastores primo, deinde agricolas, canit, et ad ultimum bellatores. XXII. Restat, ut, quae caussa voluntatem attulerit poetae Bucolica potissimum scribendi, consideremus. Aut enim dulcedine carminis Theocriti et admiratione eius illectus est; aut ordinem temporum est sequutus erga vitam humanam, ut supra diximus; aut tres modos elocutionum, quos χαρακτῆρας Graeci vocant, ioxvòv, qui tenuis, ádpòv, qui validus, uέoov, qui moderatus intelligitur. Credibile erat Virgilium, qui in genere praevaluerit, Bucolica primum, Georgica secundum, Aeneida tertium voluisse conscribere. Aut ideo potius primo Bucolica scripsit, ut in eiusmodi carmine, quod et paullo liberius, et magis validum, quam caetera, omni est, facultatem haberet captandae Caesaris indulgentiae, recuperandique agri, quem amiserat. Ob hanc caussam die tertio iduum Martiarum, C. Caesare interfecto, cum Augustum Caesarem paene puerum veterani milites, non abnuente Senatu, sibi ducem constituissent, exorto bello civili, Cremonenses, cum caeteris eiusdem studii, adversarios Augusti Caesaris adiuverunt. Vnde factum est, ut, cum victor Augustus in eorum agros veteranos deduci iussisset, non sufficiente agro Cremonensium, Mantuani quoque, in quibus erat Virgilius, maximam partem suorum finium perdiderint, eo quod vicini Cremonensibus fuerant. Sed Virgilius, Augusti familiaritate suoque carmine fretus, Centurioni Arrio obsistere ausus est. Ille statim, ut miles, ad gladium manum admovit. Cumque se in fugam proripuisset poeta, non prius persequendi finis fuit, quam se in fluvium Virgilius coniecisset. Sed postea, Maecenate, et Pollione, et ipso Augusto faventibus, agros suos recepit. с |