Nec modus inserere atque oculos imponere simplex. Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae, Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen Includunt, udoque docent inolescere libro. Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte Finditur in solidum cuneis via; deinde feraces Plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens Exit ad caelum ramis felicibus arbor,
Miraturque novas frondes, et non sua poma.
Praeterea genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec salici, lotoque, neque Idaeis cyparissis: Nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, Orchades, et radii, et amara pausia bacca; Pomaque, et Alcinoi silvae: nec surculus idem Crustumiis, Syriisque piris, gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos. Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae; Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae: Et passo psithia utilior, tenuisque lageos, Tentatura pedes olim, vincturaque linguam; Purpureae, preciaeque; et quo te carmine dicam, Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Aminaeae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus, et rex ipse Phanaeus; Argitisque minor, cui non certaverit ulla,
Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.
Non ego te, dis et mensis accepta secundis, Transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. Sed neque, quam multae species, nec nomina quae sint, Est numerus; neque enim numero comprendere refert: Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere quam multae zephyro turbentur arenae; Aut, ubi navigiis violentior incidit eurus, Nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. Fluminibus salices, crassisque paludibus alni Nascuntur; steriles saxosis montibus orni: Litora myrtetis laetissima: denique apertos Bacchus amat colles, aquilonem et frigora taxi. Adspice et extremis domitum cultoribus orbem, Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos. Divisae arboribus patriae: sola India nigrum Fert ebenum; solis est turea virga Sabaeis. Quid tibi odorato referam sudantia ligno Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi? Quid nemora Aethiopum molli canentia lana? Velleraque ut foliis depectant tenvia Seres? Aut quos Oceano propior gerit India lucos, Extremi sinus orbis? ubi aëra vincere summum Arboris haud ullae iactu potuere sagittae. Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris. Media fert tristes succos, tardumque saporem Felicis mali; quo non praesentius ullum, Pocula si quando saevae infecere novercae,
Auxilium venit, ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro; Et, si non alium late iactaret odorem, Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis; Flos ad prima tenax: animas et olentia Medi Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis. Sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus, Laudibus Italiae certent; non Bactra, neque Indi, Totaque turiferis Panchaïa pinguis arenis. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem Invertere; satis immanis dentibus hydri,
Nec galeis, densisque virûm seges horruit hastis: Sed gravidae fruges, et Bacchi Massicus humor Implevere; tenent oleae, armentaque laeta. Hinc bellator equus campo sese arduus infert; Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus Victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deûm duxere triumphos. Hic ver adsiduum, atque alienis mensibus aestas: Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos. At rabidae tigres absunt, et saeva leonum Semina; nec miseros fallunt aconita legentes; Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto Squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbes, operumque laborem; Tot congesta manu praeruptis oppida saxis, Fluminaque antiquos subterlabentia muros.
An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra? Anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque
Fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino? An memorem portus, Lucrinoque addita claustra; Atque indignatum magnis stridoribus aequor, Iulia qua ponto longe sonat unda refuso, Tyrrhenusque fret is immittitur aestus Avernis? Haec eadem argenti rivos, aerisque metalla Ostendit venis, atque auro plurima fluxit. Haec genus acre virûm, Marsos, pubemque Sabellam, Adsuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos Extulit: haec Decios, Marios, magnosque Camillos; Scipiadas duros bello; et te, maxime Caesar, Qui nunc extremis Asiae iam victoris in oris Imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, Magna virum; tibi res antiquae laudis, et artes Ingredior, sanctos ausus recludere fontes; Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique, Quis color, et quae sit rebus natura ferendis. Difficiles primum terrae, collesque maligni, Tenvis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae, Indicio est, tractu surgens oleaster eodem Plurimus, et strati baccis silvestribus agri. At quae pinguis humus, dulcique uligine laeta, Quique frequens herbis et fertilis ubere campus;
Qualem saepe cava montis convalle solemus Dispicere: huc summis liquuntur rupibus amnes, Felicemque trahunt limum: quique editus austro, Et filicem curvis invisam pascit aratris: Hic tibi praevalidas olim multoque fluentes. Sufficiet baccho vites; hic fertilis uvae, Hic laticis, qualem pateris libamus et auro, Inflavit quum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, Lancibus et pandis fumantia reddimus exta. Sin armenta magis studium vitulosque tueri, Aut fetus ovium, aut urentes culta capellas: Saltus, et saturi petito longinqua Tarenti, Et qualem infelix amisit Mantua campum, Pascentem niveos her boso flumine cycnos. Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt; Et quantum longis carpent armenta diebus, Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
Nigra fere, et presso pinguis sub vomere terra, Et cui putre solum, (namque hoc imitamur arando) Optima frumentis: non ullo ex aequore cernes Plura domum tardis decedere plaustra iuvencis: Aut unde iratus silvam devexit arator,
Et nemora evertit multos ignava per annos, Antiquasque domos avium cum stirpibus imis Eruit illae altum nidis petiere relictis; At rudis enituit impulso vomere campus. Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris Vix humiles apibus casias roremque ministrat;
« PreviousContinue » |