Page images
PDF
EPUB

Vnde prius laetum siliqua quassante legumen,
Aut tenues fetus viciae, tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem.
Vrit enim lini campum seges, urit avenae;
Vrunt Lethaeo perfusa papavera somno.

Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum
Ne saturare fimo pingui pudeat sola; neve
Effetos cinerem immundum iactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
Nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam steriles incendere profuit agros,
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
Sive inde occultas vires, et pabula terrae
Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor;
Seu plures calor ille vias et caeca relaxat
Spiramenta, novas veniat qua succus in herbas;
Seu durat magis, et venas adstringit hiantes,
Ne tenues pluviae, rapidive potentia solis
Acrior, aut boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes,
Vimineasque trahit crates, iuvat arva; neque illum
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo;
Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,

Laetus ager: : nullo tantum se Mysia cultu
Iactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes.
Quid dicam, iacto qui semine comminus arva
Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenae?
Deinde satis fluvium inducit, rivosque sequentes?
Et, quum exustus ager morientibus aestuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam.

Elicit? illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Quum primum sulcos aequant sata? quique paludis
Collectum humorem bibula deducit arena?
Praesertim, incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto late tenet omnia limo;
Vnde cavae tepido sudant humore lacunae.

Nec tamen, haec quum sint hominumque boumque labores
Versando terram experti, nihil improbus anser,
Strymoniaeque grues, et amaris intuba fibris,
Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda;
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Iovem nulli subigebant arva coloni!
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat in medium quaerebant; ipsaque tellus.
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,

Praedarique lupos iussit, pontumque moveri; Mellaque decussit foliis, ignemque removit, Et passim rivis currentia vina repressit: Vt varias usus meditando extunderet artes Paullatim, et sulcis frumenti quaereret herbam; Vt silicis venis abstrusum excuderet ignem. Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas: Navita tum stellis numeros et nomina fecit, Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton: Tum laqueis captare feras, et fallere visco, Inventum; et magnos canibus circumdare saltus." Atque alius latum funda iam verberat amnem, Alta petens; pelagoque alius trahit humida lina. Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae: (Nam primi cuneis scindebant fissile lignum) Tum variae venere artes: labor omnia vicit Improbus, et duris urgens in rebus egestas. Prima Ceres ferro mortales vertere terram

Instituit; quum iam glandes atque arbuta sacrae Deficerent silvae, et victum Dodona negaret. Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos Esset rubigo, segnisque horreret in arvis Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva, Lappaeque tribulique; interque nitentia culta Infelix lolium et steriles dominantur avenae. Quod nisi et adsiduis terram insectabere rastris, Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci

Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem:

Heu! magnum alterius frustra spectabis acervum; Concussaque famem in silvis sola bere quercu.

Dicendum, et quae sint duris agrestibus arma;
Quis sine nec potuere seri, nec surgere messes.
Vomis, et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri:
Virgea praeterea Celei vilisque supellex,
Arbuteae crates, et mystica vannus Iacchi:
Omnia quae multo ante memor provisa repones,
Si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur

In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri:
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Caeditur et tilia ante iugo levis, altaque fagus,
Stivaque, quae currus a tergo torqueat imos;
Et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre;
Ni refugis, tenuesque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti aequanda cylindro,
Et vertenda manu, et creta solidanda tenaci:
Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat;
Tum variae illudant pestes: saepe exiguus mus
Sub terris posuitque domos atque horrea fecit;
Aut oculis capti fodere cubilia talpae;
Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae

Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum

Curculio, atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, quum se nux plurima silvis
Induet in florem, et ramos curvabit olentes:
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
Magnaque cum magno veniet tritura calore:
At si luxuria foliorum exuberat umbra,
Nequidquam pingues palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes,
Et nitro prius et nigra perfundere amurca;
Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset:
Et, quamvis igni exiguo properata maderent,
Vidi lecta diu, et multo spectata labore,
Degenerare tamen; ni vis humana quotannis
Maxima quaeque manu legeret: sic omnia fatis
In peius ruere, ac retro sublapsa referri.
Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis,
Haedorumque dies servandi, et lucidus Anguis,
Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.

Libra die somnique pares ubi fecerit horas,

Et medium luci atque umbris iam dividit orbem; Exercete, viri, tauros, serite hordea campis, Vsque sub extremum brumae intractabilis imbrem. Nec non et lini segetem et Cereale papaver Tempus humo tegere, et iamdudum incumbere aratris;

« PreviousContinue »