Page images
PDF
EPUB

Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles. Nunc oblita mihi tot carmina: vox quoque Moerin Iam fugit ipsa: lupi Moerin videre priores. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. L. Caussando nostros in longum ducis amores:

Et nunc omne tibi stratum silet aequor; et omnes, Adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum Incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas Agricolae stringunt frondes, hìc, Moeri, canamus; Hic haedos depone; tamen veniemus in urbem: Aut, si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, Cantantes licet usque (minus via laedat) eamus. Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. M. Desine plura, puer: et, quod nunc instat, agamus. Carmina tum melius quum venerit ipse, canemus.

ECLOGA DECIMA.

GALLVS.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.

Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
Naïdes, indigno quum Gallus amore periret?
Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
Vlla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae;
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum: (nostri nec poenitet illas;
Nec te poeniteat pecoris, divine poeta:
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.)
Venit et upilio; tardi venere bubulci;

Vvidus hiberna venit de glande Menalcas.

Omnes; Vnde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo: Galle, quid insanis? inquit; tua cura Lycoris Perque nives alium, perque horrida castra sequuta est.

Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentes ferulas et grandia lilia quassaus.
Pan Deus Arcadiae venit; quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem.
Ecquis erit modus? inquit. Amor non talia curat.
Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
Tristis at ille; Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus haec vestris; soli cantare periti

s?

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas
Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra)
Mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes; hìc mollia prata, Lycori;
Hic nemus; hìc ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri te Martis in armis,
Tela inter media, atque adversos detinet hostes.
Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah te ne frigora laedant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!

Ibo, et Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.

Certum est in silvis, inter spelaea ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus: crescent illae; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis;
Aut acres venabor apros: non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire: libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula; tamquam haec sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat.
Iam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis
Ipsa placent: ipsae rursum concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores;
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae;
Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos haec facietis maxima Gallo:

Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subiicit alnus. Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra: Iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

BVCOLICON FINIS.

« PreviousContinue »