Improbus ille puer: crudelis tu quoque, mater. Nunc et oves ultro fugiat lupus: aurea durae Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores: Necte, Amarylli, modo; et, Veneris, dic, vincula necto. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit Vno eodemque igni; sic nostro Daphnis amore. Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros. Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnide laurum. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Talis amor Daphnin, qualis, quum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, Perdita nec serae meminit decedere nocti; Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, Pignora cara sui; quae nunc ego limine in ipso, Terra, tibi mando: debent haec pignora Daphnin. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Has herbas, atque haec Ponto mihi lecta venena, Ipse dedit Moeris: nascuntur plurima Ponto. His ego saepe lupum fieri, et se condere silvis Moerin, saepe animas imis excire sepulcris, Atque satas alio vidi traducere messes. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Fer cineres, Amarylli, foras: rivoque fluenti, Transque caput iace; nec respexeris: his ego Daphnin Adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Adspice: corripuit tremulis altaria flammis Sponte sua, dum ferre moror, ECLOGA NONA. M OERIS. LYCIDAS, MOERIS. L.Quote, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? M.O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Vsque ad aquam, et veteres, iam fracta cacumina, fagos, Quis caneret nymphas? quis humum florentibus herbis ,, Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas; Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto. M.Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat. Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis, », Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!) Cantantes sublime ferent ad sidera cycni. L.Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; Sic cytiso pastae distentent ubera vaccae: Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores. M.Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? Huc ades: insani feriant sine litora fluctus. Audieram? numeros memini, si verba tenerem. M.,, Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? ,, Astrum, quo segetes gauderent frugibus; et quo,, ,, Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.,, |