Page images
PDF
EPUB

ECLOGA SEPTIMA.

MELIBOEVS.

MELIBOEV3, CORYDON, THYRSIS.

M.Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,

*

C.

Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum; Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas: Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.

Hic mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat ; atque ego Daphnin
Adspicio: ille ubi me contra videt; Ocius, inquit,
Huc ades, o Meliboee: caper tibi salvus, et haedi;
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata iuvenci;

Hic viridis tenera praetexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
Quid facerem?neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
Depulsos a lacte domi quae clauderet haedos;
Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo:

Coepere alternos Musae meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, Quale meo Codro, concedite; proxima Phoebi

Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
T. Pastores, edera crescentem ornate poetam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro:
Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
C. Setosi caput hoc apri, tibi Delia, parvus
Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

T. Sinum lactis, et haec te liba, Priape, quotannis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus: at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
Candidior cycnis, edera formosior alba;
Quum primum pasti repetent praesepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
T.Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis,

Horridior rusco, proiecta vilior alga;

Si mihi non haec lux toto iam longior arno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. C. Muscosi fontes, et somno mollior herba,

Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, Solstitium pecori defendite: iam venit aestas Torrida; iam laeto turgent in palmite gemmae. T. Hìc focus, et taedae pingues, hìc plurimus ignis Semper, et adsidua postes fuligine nigri.

C.

Hic tantum boreae curamus frigora, quantum

Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae;
Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma;
Omnia nunc rident: at si formosus Alexis

Montibus his abeat, videas et flumina sicca.
T. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit;
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
C. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo:
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis:
Saepius at si me, Lycida formose, revisas;
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
M.Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsin.
* Ex illo Corydon, Corydon est tempore nobis.

ECLOGA OCTAVA.

PHARMACEVTRIA.

DAMON, ALPHESIBOEVS.

Pastorum
astorum Musam Damonis et Alphesiboei,
Inmemor herbarum quos est mirata iuvenca
Certantes, quorum stupefactae carmine lynces,
Et mutata suos requierunt flumina cursus;
Damonis Musam dicemus et Alphesi boei.

Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi, Sive oram Illyrici legis aequoris; en erit unquam Ille dies, mihi quum liceat tua dicere facta? En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? A te principium; tibi desinet: accipe iussis Carmina coepta tuis; atque hanc sine tempora circum Inter victrices ederam tibi serpere lauros.

Frigida vix caelo noctis decesserat umbra, Quum ros in tenera pecori gratissimus herba est, Incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

D. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum; Coniugis indigno Nisae deceptus amore

Dum queror, et divos (quamquam ni testibus illis Profeci) extrema moriens tamen adloquor hora. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes Semper habet; semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertes. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes? Iungentur iam gryphes equis; aevoque sequenti Cum canibus timidi venient ad pocula damae. Mopse, novas incide faces; tibi ducitur uxor. Sparge, marite, nuces; tibi deserit Hesperus Oetam. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

O digno coniuncta viro! dum despicis omnes, Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae, Hirsutumque supercilium, promissaque barba; Nec curare deûm credis mortalia quemquam. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

Saepibus in nostris parvam te roscida mala (Dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. Alter ab nndecimo tum me iam ceperat annus: Iam fragiles poteram a terra contingere ramos. Vt vidi! ut perii! ut me malus abstulit error! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

Nunc scio, quid sit Amor. Duris in cotibus illum Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes, Nec generis nostri puerum nec sanguinis, edunt. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

Saevus Amor docuit natorum sanguine matrem Commaculare manus: crudelis tu quoque, mater! * Crudelis mater magis, an puer improbus ille?

« PreviousContinue »