nterea medium Aeneas iam classe tenebat Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat, Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae Collucent flammis. Quae tantum accenderit ignem Caussa latet: duri magno sed amore dolores Polluto, notumque, furens quid femina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Vi pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla Occurit tellus; maria undique, et undique caelum; Olli caeruleus supra caput adstitit imber, Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde loquutus Colligere arma iubet, validisque incumbere remis, Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur: Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe. Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos: Si modo rite memor servata remetior astra. Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos Tamdudum, et frustra cerno te tendere contra. Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, Quove magis fessas optem demittere naves, Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, Et patris Anchisae gremio complectitur ossa? Haec ubi dicta, petunt portus: et vela secundi Intendunt zephyri: fertur cita gurgite classis; Et tandem laeti notae advertuntur arenae.
At, procul excelso miratus vertice montis Adventum sociasque rates, occurrit Acestes, Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae: Troia Crimisso conceptum flumine mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum Gratatur reduces, et gaza laetus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis. Postera quum primo stellas oriente fugarat
Clara dies; socios in coetum litore ab omni Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
Dardanidae magni, genus alto a sanguine divùm, Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra, maestasque sacravimus aras. Iamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum, Semper honoratum (sic di voluistis) habebo. Hunc ego, Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae; Annua vota tamen sollemnesque ordine pompas Exsequerer; strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, Haud equidem sine mente, reor, sine numine divûm Adsumus, et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem: Poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis Vrbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troia generatus Acestes Dat numero capita in naves: adhibete Penates Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes. Praeterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem, Prima citae Teucris ponam certamina classis: Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax Aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, Seu crudo fidit pugnam committere cestu: Cuncti adsint, merit aeque exspectent praemia palmae. Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.
Sic fatus, velat materna tempora myrto..
Hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes, Hoc puer Ascanius: sequitur quos caetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat
Ad tumulum, magna medius comitante caterva. Hic duo rite mero libans carchesia baccho, Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, Purpureosque iacit flores, ac talia fatur: Salve, sancte parens, iterum: salvete, recepti Nequidquam cineres, animaeque, umbraeque paternae. Non licuit fines Italos fataliaque arva,
Nontecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim, Dixerat haec adytis quum lubricus anguis ab imis Septem ingens gyros, septena volumina traxit, Amplexus placide,tumulum, lapsusque per aras: Caeruleae cui terga notae, maculosus et auro Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus Mille iacit varios adverso sole colores. Obstupuit visu Aeneas. Ille agmine longo Tandem inter pateras, et levia pocula serpens, Libavitque dapes, rursusque innoxius imo Successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, Incertus Geniumne loci, famulumne parentis Esse putet: caedit binas de more bidentes, Totque sues, totidem nigrantes terga iuvencos; Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisae magni, Manesque Acheronte remissos. Necnon et socii, quae cuique est copia, laeti Dona ferunt; onerantque aras, mactantque iuvencos. Ordine ahena locant alii, fusique per herbam
Subiiciunt veribus prunas, et viscera torrent.
Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant; Famaque finitimos et clari nomen Acestae Excierat: laeto complerant litora coetu Visuri Aeneadas; pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur In medio: sacri tripodes, viridesque coronae, Et palmae, pretium victoribus, armaque, et ostro Perfusae vestes, argenti aurique talenta; Et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt gravibus certamina remis Quattuor, ex omni delectae classe, carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin; Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmî; Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, Vrbis opus; triplici pubes quam Dardana versu Impellunt; terno consurgunt ordine remi: Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna: Scyllaque Cloanthus Caerulea; genus ude tibi, Romane Cluenti.
Est procul in pelago saxum spumantia contra Litora, quod tumidis submersum tunditur olim Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori: Tranquillo silet, immotaque attollitur unda Campus, et apricis statio gratissima mergis. Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam Constituit, signum nautis, pater: unde reverti
« PreviousContinue » |