Page images
PDF
EPUB

Vt Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis

Agricolae facient: damnabis tu quoque votis. Mo. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? Nam neque me tantum venientis sibilus austri, Nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae Saxosas inter decurrunt flumina valles.

Me.Hac te nos fragili douabimus ante cicuta:

Haec nos,

[ocr errors]

Formosum Corydon ardebat Alexin;, Haec eadem docuit,,, Cuium pecus? an Meliboei? Mo. At tu sume pedum, quod, me quum saepe rogaret, Non tulit Antigenes, (et erat tum dignus amari) Formosum paribus nodis atque aere, Menalca.

[ocr errors]

Prima

ECLOGA SEXTA.

SILENVS.

rima Syracosio dignata est ludere versu,
Nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
Quum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.
Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
Agrestem tenui meditabor arundine Musam.
Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
Captus amore leget; te nostrae, Vare, myricae,
Te nemus omne canet: nec Phoebo gratior ulla est,
Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho.
Serta procul tantum capiti delapsa iacebant;
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo
Luserat) iniiciunt ipsis ex vincula sertis.
Addit se sociam, timidisque supervenit Aegle:
Aegle Naiadum pulcherrima; iamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis? inquit.

Solvite me, pueri: satis est potuisse videri.
Carmina quae vultis, cognoscite: carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes;
Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarum animaeque marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis: ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis;
Tum durare solum, et discludere Nerea ponto
Coeperit, et rerum paullatim sumere formas.
Iamque novum ut terrae stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres:
Incipiant silvae quum primum surgere, quumque
Rara per ignotos errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum.
Clamassent, ut litus, Hyla, Hyla, omne sonaret.
Et fortunatam, si nunquam armenta fuissent,
Pasiphaën nivei solatur amore iuvenci .
Ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides implerunt falsis mugitibus agros:
At non tam turpes pecudum tamen ulla sequuta est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
Et saepe in levi quaesisset cornua fronte.

Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras!
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas;

Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, nymphae,
Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus;
Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia: forsitan illum

Aut herba captum viridi, aut armenta sequutum,
Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam:
Tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum;
Vtque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
Vt Linus haec illi, divino carmine pastor,
Floribus atque apio crines ornatus amaro,
Dixerit, Hos tibi dant calamos (en accipe) Musae,
Ascraeo quos ante seni; quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynei nemoris dicatur origo:
Ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.
Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama sequuta est,
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto
Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis?
Aut, ut mutatos Terei narraverit artus?

Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit?

Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia quae, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, iussitque ediscere lauros,
Ille canit: pulsae referunt ad sidera valles.
Cogere donec oves stabulis, numerumque referre
Iussit, et invito processit vesper Olympo.

« PreviousContinue »