Page images
PDF
EPUB

Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Iam legere, et quae sit poteris cognoscere virtus;
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva;
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae tentare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas: erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus.
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem.
Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores:
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
Cara deûm suboles, magnum Iovis incrementum.
Adspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, caelumque profundum:

Adspice, venturo laetantur ut omnia saeclo.
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus; huic mater quamvis, atque huic pater adsit:
Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

ECLOGA QVINTA.

DAPHNIS.

MENALCAS, Mopsvs.

Mc.Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,
Hic corylis mixtas inter considimus ulmos?
Mo.Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca;
Sive sub incertas zephyris motantibus umbras,
Sive antro potius sùccedimus: adspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

Me.Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas.
Mo.Quid si idem certet Phoebum superare canendo?
Me.Incipe, Mopse, prior; si quos aut Phyllidis ignes,
Aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri.
Incipe: pascentes servabit Tityrus haedos.
Mo.Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
Carmina descripsi, et modulans alterna notavi,
Experiar: tu deinde iubeto certet Amyntas.
Me.Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,

Puniceis humilis quantum saliunca rosetis;
Iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
Mo.Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
Exstinctum nymphae crudeli funere Daphnin
Flebant: vos coryli testes, et flumina nymphis:
Quum, complexa sui corpus miserabile nati,

Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus

Frigida, Daphni, boves ad flumina : nulla neque amnem
Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones.
Interitum, montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigres
Instituit, Daphnis thiasos inducere Baccho,
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
Vt gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis;
Tu decus omne tuis: postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros, atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium, et steriles nascuntur avenae.
Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite frondibus aras,
Pastores: mandat fieri sibi talia Daphnis.

Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: ,, Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,,,

,, Formosi pecoris custos, formosior ipse.

Me. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,

[ocr errors]

Quale sopor fessis in gramine; quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
Nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim

[ocr errors]

Dicemus; Daphninque tuum tollemus ad astra:
Daphnin ad astra feremus: amavit vos quoque Daphnis.
Mo. An quidquam nobis tali sit munere maius?

Et puer ipse fuit cantari dignus; et ista
Iam pridem Simichon laudavit carmina nobis.
Me. Candidus insuetum miratur limen Olympi,
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas,
Panaque, pastoresque tenet, Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Vlla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
Ipsi laetitia voces ad sidera iactant

Intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,

Ipsa sonant arbusta: deus, deus ille, Menalca!
Sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras:
Ecce duas tibi, Daphni; duas altaria Phoebo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
Craterasque duo statuam tibi pinguis olivi;
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
Saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus.
Haec tibi semper erunt, et quum sollemnia vota
Reddemus nymphis, et quum lustrabimus agros.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.

« PreviousContinue »