Hinc laetis vituli vulgo moriuntur in herbis, Et dulces animas plena ad praesepia reddunt. Hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros Tussis anhela sues, ac faucibus angit obesis. Labitur infelix, studiorum atque immemor herbae, Victor equus, fontesque avertitur, et pede terram Crebra ferit: demissae aures: incertus ibidem Sudor; et ille quidem morituris frigidus: aret Pellis, et ad tactum tractanti dura resistit. Haec ante exitium primis dant signa diebus. Sin in processu coepit crudescere morbus, Tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto Spiritus, interdum gemitu gravis; imaque longo Ilia singultu tendunt: it naribus ater
Sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua, Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos: ea visa salus morientibus una. Mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti Ardebant, ipsique suos, iam morte sub aegra, (Di meliora piis, erroremque hostibus illum!) Discissos nudis laniabant dentibus artus. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus Concidit, et mixtum spumis vomit ore cruorem, Extremosque ciet gemitus. It tristis arator, Maerentem abiungens fraterna morte iuvencum; Atque opere in medio defixa relinquit aratra. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt Prata movere animum, non qui per saxa volutus
Purior electro campum petit amnis: at ima Solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertes, Ad terramque fluit devexo pondere cervix. Quid labor, aut benefacta iuvant? quid vomere terras Invertisse graves? Atqui non Massica Bacehi Munera, non illis epulae nocuere repostae: Frondibus et victu pascuntur simplicis herbae: Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu Flumina; nec somnos abrumpit cura salubres. Tempore non alio dicunt regionibus illis Quaesitas ad sacra boves Iunonis, et uris Imparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis Vnguibus infodiunt fruges, montesque per altos Contenta cervice trahunt stridentia plaustra. Non lupus insidias explorat ovilia circum, Nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum Cura domat. Timidi damae cervique fugaces Nunc interque canes et circum tecta vagantur. Iam maris immensi prolem, et genus omne natantum Litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus Proluit: insolitae fugiunt in flumina phocae. Interit et curvis frustra defensa latebris Vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri. Ipsis est aër avibus non aequus, et illae Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.. Praeterea iam nec mutari pabula refert,
Quaesitaeque nocent artes: cessere magistri
Phyllirides Chiron Amythaoniusque Melampus. Saevit, et in lucem Stygiis emissa tenebris. Pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, Inque dies avidum surgens caput altius effert. Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes, Arentesque sonant ripae, collesque supini. Iamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipsis In stabulis turpi dilapsa cadavera tabo;
Donec humo tegere, ac foveis abscondere discunt. Nam neque erat coriis usus; nec viscera quisquam Aut undis abolere potest, aut vincere flamma: Ne tondere quidem morbo illuvieque peresa Vellera, nec telas possunt attingere putres. Verum etiam invisos si quis tentarat amictus, Ardentes papulae, atque immundus olentia sudor Membra sequebatur; nec longo deinde moranti Tempore, contactos artus sacer ignis edebat.
rotinus aërii mellis caelestia dona
Exsequar. Hanc etiam, Maecenas, adspice partem. Admiranda tibi levium spectacula rerum, Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis Mores, et studia, et populos, et proelia dicam. In tenui labor: at tenuis non gloria; si quem Numina laeva sinunt, auditque vocatus Apollo. Principio sedes apibus statioque petenda, Quo neque sit ventis aditus, (nam pabula venti Ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas. Absint et picti squalentia terga lacerti
Pinguibus a stabulis, meropesque, aliaeque volucres; Et manibus Procne pectus signata cruentis. Omnia nam late vastant, ipsasque volantes Ore ferunt, dulcem nidis immitibus escam.
« PreviousContinue » |