Page images
PDF
EPUB

Perduxit miseros! en queis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, pyros; pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae:
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo:

Carmina nulla canam: non, me pascente, capellae, Florentem cytisum; et salices carpetis amaras. T.Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, Castaneae molles, et pressi copia lactis;

Et iam summa procul villarum culmina fumant, Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

ECLOGA SECVNDA.

ALEXIS.

Formosum
ormosum pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Adsidue veniebat: ibi haec incondita solus
Montibus et silvis studio iactabat inani.

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? Nil nostri miserere? mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant: Nunc virides etiam occultant spineta lacertos: Thestylis et rapido fessis messoribus aestu Allia serpyllumque herbas contundit olentes. At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan? Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses. O formose puer, nimium ne crede colori: Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi: Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. Mille meae Siculis errant in montibus agnae: Lac mihi non aestate novum, non frigore defit: Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,

Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

Nec sum adeo informis; nuper me in litore vidi,
Quum placidum ventis staret mare: non ego Daphnin
Iudice te metuam, si nunquam fallat imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura,
Atque humiles habitare casas, et figere cervos,
Haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera coniungere plures
Instituit: Pan curat oves, oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:
Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim;
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum:
Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet; quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt nymphae calathis: tibi candida Naïs
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem iungit bene olentis anethi:
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,

Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo.
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte;
Sic positae quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis:
Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
Eheu! quid volui misero mihi? floribus austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.
Quem fugis, ah demens? Habitarunt dî quoque silvas,
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;
Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Adspice; aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras:
Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.
Quin tu aliquid saltem, potius quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere iunco?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

ECLOGA TERTIA.

PALAE MON.

MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON.

M.Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? D.Non; verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon. M.Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram

Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur, Hic alienus oves custos bis mulget in hora;

Et succus pecori, et lac subducitur agnis. D.Parcius ista viris tamen objicienda memento. Novimus et qui te,........ transversa tuentibus hircis; Et quo..... sed faciles nymphae risere sacello. M.Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis, Atque mala vites incidere falce novellas.

D.Aut hic ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,

Et

quum vidisti

puero donata, dolebas;

Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
M.Quid domini faciant, audent quum talia fures?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
Et quum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus: tu post carecta latebas.
D.An mihi cantando victus non redderet ille,

Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum?

« PreviousContinue »