Page images
PDF
EPUB

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
Insertabam aptans meque extra tecta ferebam.
Ecce autem complexa pedes in limine coniunx
Haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
Cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
Cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque manus inter maestorumque ora parentum
Ecce levis summo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia molles
Lambere flamma comas et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad sidera laetus
Extulit, et caelo palmas cum voce tetendit :
Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
Aspice nos; hoc tantum; et, si pietate meremur,
Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
Intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras

[blocks in formation]

675

680

685

690

[blocks in formation]

685. Trepidare, 167. — 688. Caelo, 100.— 693. Intonuit, 183. — Laevum, 116.

Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
Cernimus Idaea claram se condere silva.
Signantemque vias; tum longo limite sulcus
Dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,
Adfaturque deos et sanctum sidus adorat.

695

700

Iam iam nulla mora est; sequor, et, qua ducitis, adsum.
Dî patrii, servate domum, servate nepotem.

Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.
Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis
Auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;
Ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit:
Quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
Sit comes, et longe servet

For when the Greeks embarked

In their swift ships, to carry death and

fate

To Ilium's sons, almighty Jupiter

vestigia coniunx.

705

710

interpreted the omens after the Greek fashion. Cf. Ovid, Heroides, XIII. 49: Di, precor, a nobis omen removete sinis

trum.

Flung down his lightnings on the right Catullus, XLV. 8, 9:

[blocks in formation]

Vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
Desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
Religione patrum multos servata per annos.
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates;
Me, bello e tanto digressum et caede recenti,
Attrectare nefas, donec me flumine vivo

Abluero.

Haec fatus, latos umeros subiectaque colla
Veste super fulvique insternor pelle leonis,
Succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis ;
Pone subit coniunx. Ferimur per opaca locorum;
Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
Tela neque adverso glomerati ex agmine Graii,
Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
Suspensum et pariter comitique onerique timentem.

Iamque propinquabam portis, omnemque videbar
Evasisse viam, subito cum creber ad aures
Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
Prospiciens, Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant.
Ardentes clipeos atque aera micantia cerno.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

715

720

725

730

temple, because he had been a man of

war.

720. Cf. Homer (II. IX. 207):

And now be water brought to cleanse our hands,

And charge be given that no ill-omened
word

Be uttered, while we pray that Jupiter,
The son of Saturn, will assist our need.

713. Egressis, 102.722. Insternor, 215.-729. Comiti, 98.

[graphic][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »