Ausführliche Erläuterung der Pandecten nach Hellfeld: ein Commentar für meine Zuhörer

Front Cover
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 239 - Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, divus Hadrianus 39 naturalem aequitatem secutus ei concessit qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit. at si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. et convenienter, si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit.
Page 480 - Si quis a non domino, quem dominum esse crederet, bona 35 fide fundum emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit: naturali ratione placuit, fructus, quos percepit, eius esse pro cultura et cura. et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. ei vero, qui sciens alienum fundum possederit, non idem concessum est. itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sint, cogitur restituere.
Page 476 - ... et ideo nemo unquam dubitavit, quin, si in meo fundo frumentum tuum severim, segetes et quod ex messibus collectum fuerit meum fieret. porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus id iuris habet, quod dominis praediorum tributum est.
Page 479 - Bonae fidei erator non dubie percipiendo fructus etiam ex aliena re suos interim facit non tantum eos, qui diligentia et opera eius pervenerunt, sed omnes, quia quod ad fructus attinet, loco domini paene est.
Page 240 - ... aequitatem secutus ei concessit qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit. at si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. et convenienter, si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit. cui conveniens est, ut, si quis in publico loco vel fiscali invenerit, dimidium ipsius esse, dimidium fisci vel civitatis.
Page 478 - In pecudum fructu etiam fétus est, sicuti lac et pilus et lana. Itaque agni et haedi et vituli et equuli statim naturali jure domina sunt fructuarii. Partus vero ancillae in fructu non est itaque ad dominum proprietatis pertinet; absurdum enim videbatur hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura hominum gratia comparavit'.
Page 110 - Qua ratione verius esse videtur et, si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici. pro derelicto autem habetur, quod dominus ea mente abiecerit, ut id rerum suarum esse nollet, 48 ideoque statim dominus esse desinit.
Page 475 - ... soli percipitur; et quemadmodum, si totum fundum alienum quis sciens possideat, nulla ex parte fructus suos faciet, quoquo modo sati fuerint, ita qui communem fundum possidet, non faciet suos fructus pro ea parte, qua fundus ad socium eius pertinebit.
Page 8 - Ergo ex his quae diximus adparet quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea quae traditione alienantur ; quaedam civili, nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est civium Romanorum.
Page 437 - Julianus libro trigensimo quinto digestorum tractât, si fur decerpserit vel desecuerit fructus maturos pendentes, cui condictione teneatur, domino fundi an fructuario? et putat, quoniam fructus non fiunt fructuarii, nisi ab eo percipiantur, licet ab alio terra separentur, magis proprietario condictionem competeré, fructuario autem furti actionem, quoniam interfuit eius fructus non esse ablatos.

Bibliographic information