Page images
PDF
EPUB

ΛΕΞΙΚΟΝ ΙΩΝΙΚΟΝ

ΕΛΛΗΝΟΡΡΩΜΑΙΚΟΝ :

DICTIONARIUM IONICUM

GRÆCO-LATINUM,

QUOD

INDICEM IN OMNES HERODOTI LIBROS

CONTINET,

CUM

VERBORUM ET LOCUTIONUM

In his observatu dignarum

ACCURATA DESCRIPTIONE,

Quæ varias Ionicæ Linguæ Proprietates, Reyulasque diligentissime notat:13,

et Herodoteis Exemplis illustratas, demonstrat.

A

M. ÆMILIO PORTO.

EDITIO NOVA

OXONIT,

IMPENSIS J. PARKER;

V'eneunt apud J. Mawman, Law et WHITTAKER, et R. PRIESTLEY, Londini.

MDCCCXVIII.

304. e. 177

4

Excudebant S, et J. Collingwood.

In hac Editione Lexici Ionici Exempla Herodotea non ad paginas et paginarum lineas Editionis H. Stephani, 1570. (quas in libro suo notavit Æm. Portus,) sed ad Libros et Librorum Capita accommodavimus; necnon opánuata Typographica pro virili correximus.

Quoniam vero in Capitum serie describenda sequimur Editionem Reizianam, quæ, præsertim in Libro nono, ab Editione Galeana, Wesselingiana, &c. aliquantulum discrepat; illud, ne alicui fiat impedimento, lectores admonitos esse velimus.

[ocr errors][merged small]

ÆMILIUS PORTUS

FRANCISCI PORTI CRETENSIS F.

LECTORIBUS GRÆCÆ LINGUÆ STUDIOSIS

S. P.D.

INTER ceteras Dialectos (Græcæ Linguæ studiosi Lectores) quæ plerosque propter multiplicem obscuritatis difficultatem a Græcarum literarum studiis deterrent, omnes, qui Græcos auctores volutant, Ionicam et Doricam sine controversia principem locum tenere confitentur. Quamvis autem ante nos et alii nominis non ignoti, nec vulgaris doctrinæ viri, satis prolixe scriptis eadem sint persecuti, nullus tamen eorum hæc adhuc ita tractavit, ut cunctas Ionismorum et Dorismorum partes certis præceptionibus comprehensas, et in perspicuum ordinem redactas, nobis reliquerit, ad quarum normam omnia facile dirigantur, quæ vel Ionice vel Dorice leguntur, aut quæ nos ipsi scribere cupimus. Quinetiam scriptores isti plurima silentio præterierunt, quorum cognitio non solum iis, qui liberalibus rerum humanarum disciplinis, et ingenuis artibus operam navant, est maxime necessaria: sed illis etiam, qui S. S. Theologiæ seriis meditationibus, et assiduis exercitationibus, animum addicunt. Quantum enim detrimentum hæc Literarum Græcarum ignoratio miseris superiorum ætatum mortalibus attulerit, quantum nunc etiam sexcentis terrarum populis, et nationibus afferat, quæ nominis Christiani professione gloriantur, quid opus est narrare? Videamus, et attente perpendamus ea, quæ fidelissimis historiæ monumentis produntur. Videamus quid usus ipse, virtutis vitæque præstantissimus Magister, quotidie nobis clarissima voce dictet, ac imperet. Hoc usi Præéeptore, si recte monenti morem geramus, commodis honorique nostro melius consulemus. Ut igitur ego, pro mearum virium tenuitate, Lectores discendi cupidos et Linguæ Græcæ studiosos juvarem, et difficultatibus liberarem, quæ Juniores potissimum ob celeres animorum motus, et quendam ætatis mentisque fervorem, a Græcis Musis avertebant, aut ad majora properantes

« PreviousContinue »