ANNOTATIONES IN USUM SERENISSIMI PRINCIPIS GULIELMI AUGUSTI, DUCIS DE CUMBERLAND, &c. REGIO JUSSU SCRIPSIT ATQUE EDIDIT SAMUEL CLARKE, S. T. P. VOL. I. EDITIO SEPTIMA-DECIMA. "Ομηρος-λέξει καὶ διανοίᾳ πάντας ὑπερβέβληκε. Aristot. de Poëtic. Cap. 24. Hic omnes sine dubio, et in omni genere eloquentiæ, procul à se reliquit. LONDINI: IMPENSIS C. ET J. RIVINGTON; J. SCATCHERD; LONGMAN ET Soc.; CELSISSIMO PRINCIPI GULIELMO AUGUSTO, DUCI DE CUMBERLAND, &c. NOVAM HANC HOMERI EDITIONEM VOTIS OMINIBUSQUE FAUSTISSIMIS DAT DICAT DEDICAT S. CLARKE. PRÆFAΤΙΟ. UT operis instituti ratio uno aspectu aperiatur, Lectorem hæc paucis in antecessum monitum velim. Primò, Iliada hîc Græcè quàm emendatissimam emitti; et, si quibus in locis, paucis quidem illis, sed quibuscunque in locis a Vulgatis discessum sit; in Annotationibus, quâ id ratione factum sit, singulatim esse expositum. In Græcis Latinè reddendis, (quam quidem interpretationem maximâ ex parte correctam, parte aliquâ jam denuò compositaım dedimus,) Latinitatem adhibitam, non elegantem utique et venustam, sed ita Romanam, ut verbis verba, quoad id fieri posset, singulis singula ex ordine responderent, Græcis Latina. Quin et Explementa quæ vulgò existimantur Versuum, quam in Sententia explendá vim habeant, propriam quæque et suam, in permultis ut nequeat non sentire Lector, diligenter effectum. In Annotationibus ea ferè adjecta, quæ vel ad Poëtæ artem aperiendam, vel ad orationis ornamenta particulatim commonstranda, vel ad sententiam illustrandam præsertim facere viderentur: quanquam hâc quidem postremâ in parte haud multum erat ponendum operis, cùm Homericæ eloquentiæ et perpetua et singularis virtus sit perspicuitas in carminibus |