Page images
PDF
EPUB

55. Duties towards Servants.-Arrogance of Roman Masters under the Empire contrasted with the Liberal Treatment of Slaves in the Early Times.

Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? Dominum patrefamiliae appellaverunt: servos (quod etiam in mimis adhuc durat) familiares. Instituerunt diem festum, quo non solum cum servis domini vescerentur, sed quo utique honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt, et domum pusillam rempublicam esse iudicaverunt. Quid ergo omnes servos admovebo mensae meae? Non magis quam omnes liberos. Erras, si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem, et illum bubulcum: non ministeriis illos aestimabo, sed moribus. Sibi quisque dat mores: ministeria casus assignat. Quidam coenent tecum, quia digni sunt; quidam, ut sint. Si quid enim in illis ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet. Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi invenies. Saepe bona materia cessat sine artifice tenta, et experire. Quemadmodum stultus est, qui equum emturus, non ipsum inspicit, sed stratum eius ac fraenos: sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste, aut ex conditione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat. Servus est? sed sortasse liber animo. Servus est? hoc illi nocebit? ostende quis non sit. Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni; omnes timori. Dabo consularem, aniculae servientem; dabo ancillulae divitem : ostendam nobilissimos iuvenes mancipia Pantomimorum. Nulla servitus turpior est, quam voluntaria. Quare non est quod fastidiosi te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes, et non superbe superiorem. Colant potius te, quam timeant. Dicet nunc aliquis, me vocare ad pileum servos, et dominos de fastigio suo deiicere, quod dixi, colant potius dominum, quam timeant. Itane, inquit, prorsus colant tanquam clientes, tanquam salutatores? Hoc qui dixerit, obliviscetur, id dominis parum esse, quod Deo satis est, qui colitur et amatur. Non potest amor cum timore misceri. Sen., Ep., V. vi. (47), 14–19.

56. Duties towards Servants.—We should alleviate, as far as lies in our power, the Unavoidable Hardships of their Position. Confecerunt me infirmitates meorum, mortes etiam, et quidem iuvenum. Solatia duo, nequaquam paria tanto dolori, solatia

tamen: unum facilitas manumittendi, (videor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi) alterum, quum permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque, ut legitima, custodio. Mandant rogantque, quod visum: pareo ut iussus. Dividunt, donant, relinquunt, dumtaxat intra domum. Nam servis respublica quaedam et quasi civitas domus est Sed quamquam his solatiis acquiescam, debilitor et frangor eadem illa humanitate, quae me, ut hoc ipsum permitterem, induxit. Non ideo tamen velim durior fieri. Nec ignoro, alios huiusmodi casus nihil amplius vocare, quam damnum; eoque sibi magnos homines et sapientes videri. Qui an magni sapientesque sint, nescio: homines non sunt. Hominis est enim adfici dolore, sentire; resistere tamen et solatia admittere, non, solatiis non egere. Plin., Ep., VIII. xvi. 1–4.

57. A Good Slave's Idea of his Duty.

Spectámen bonó servo id ést, qui rem herílem
Procúrat, vidét, collocát, cogitátque,
Ut ábsente heró suo rem herí diligénter
Tutétur, quam si ípse adsit, aút rectiús.

Tergúm quam gulám, crura quám ventrem opórtet
Potióra esse, quoí cor modéste situm ést.

Recórdetur íd, qui nihilí sunt, quid illis
Pretí detur áb suis herís, improbís

Ignávis virís, verbera ét compedés,

Molaé, [magna] lassitúdo, famés, frigus dúrum.

Haec prétia sunt ignáviae. Id ego mále malum

Métuo: proptereá bonum esse cértum est, potius quám malum.

Nam mágis multo patiór facilius vérba; verbera ódi,

Nimióque edo lubéntius molítum, quam molitum praehíbeo. Proptérea heri imperium éxsequor bene, ét sedate sérvio: atque

Id mihi prodest.

Alii ita, ut in rem esse ducúnt, sient; ego íta ero, ut me esse opórtet:

Metum ut mi ádhibeam, culpam abstineam, hero ut ómnibus

in locis sím praesto.

Serví, qui culpá carent ét metuónt,

Hí solent ésse heris útibilés.

Nam illi, qui nihíl metuónt,

Postquám malum prómeritum ést, metuónt.

Plaut., Bacch., V. vi. 1-22.

58. Ought Children to obey their Fathers' Will in Everything?

Quaeri solitum est in philosophorum disceptationibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. Super ea re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quae spectandae considerandaeque sint, tradiderunt; easque subtilissime diiudicaverunt. Earum una est: omnibus, quae pater imperat, parendum. Altera est: in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum. Tertia est: nihil necessum esse patri obsequi et parere. Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. Aut recte, inquiunt, imperat pater, aut perperam. Si recte imperat, non, quia imperat, parendum, sed, quoniam id fieri ius est, faciendum est: si perperam, nequaquam scilicet faciendum, quod fieri non oportet. Deinde ita concludunt: nunquam est igitur patri parendum, quae imperat. Sed neque istam sententiam probari accepimus: argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, frivola et inanis est. Neque autem illa, quam primo in loco diximus, vera et proba videri potest: omnia esse, quae pater iusserit, parendum. Quid enim? si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperarit turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutissima visa est: quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum. Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque opprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt, quam respuenda. Conclusio vero illa, qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, imperfecta est, refutarique ac dilui sic potest: Omnia, quae in rebus humanis fiunt, sicut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia. Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, ut patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater, sive non imperet. Sed quae his contraria, quaeque turpia et omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. Quae vero in medio sunt, et a Graecis tum ádiá goga tum μioa appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, uti iussum proficisci, uti accersitum venire; quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed, proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus. patri parendum esse censent; veluti si uxorem ducere imperet, aut causas pro reis dicere. Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater

H

iubeat, obsequendum est: nonnunquam est igitur patri parendum. Aul. Gell., II. vii. 1–19.

59. Charity begins at Home.

Messe tenus propria vive, et granaria (fas est)

Emole. Quid metuas?-Occa; en seges altera in herba est.—
At vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa

Prendit amicus inops; remque omnem surdaque vota
Condidit Ionio: iacet ipse in litore, et una
Ingentes de puppe dei, iamque obvia mergis
Costa ratis lacerae.-Nunc et de cespite vivo
Frange aliquid: largire inopi, ne pictus oberret
Caerulea in tabula.-Sed coenam funeris heres
Negliget iratus, quod rem curtaveris: urnae
Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum,
Seu ceraso peccent casiae, nescire paratus.

"Tune bona incolumis minuas?"-Sed Bestius urget
Doctores Graios: "Ita fit, postquam sapere urbi

Cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers:
Foenisecae crasso vitiarunt unguine pultes."-
Haec cinere ulterior metuas?

Pers., Sat., vi. 25-41.

60. Nothing is worse than to promise what we do
not mean to perform.

Ch. Hoccinest crédibile, aút memorábile;
Tánta vecórdia innáta cuiquam út siet,
Út malis gaúdeant átque ex incómmodis
Álteriús sua ut cómparent cómmoda? Ah

Ídne est verum? Immo id est génus hominum pessumum, in
Dénegandó modo queís pudor paúlum adest:
Póst ubi témpus promíssa iam pérfici,

Túm coactí necessário se áperiunt :

Ét timent: ét tamen rés premit dénegare:
Ibi tum eorum ínpudentíssima orátio est :
Quís tu es? quis mihi es? cúr meam tíbi?
Heus, próxumus sum egomét mihi.
Attámen, ubi fides, sí roges,

Nil púdet hic, ubi opust, nón verentur: íllic ubi nil opust,

íbi verentur.

Ter., Andr., IV. i. 1-13.

61. The Mind should be prepared for every Issue.

De. Incértumst quid agam; quía praeter spem, atque íncredibile hoc mi óbtigit :

Ita sum ínritatus, ánimum ut nequeam ad cógitandum instítuere. Quamobrem ómnes, quum secúndae res sunt máxume, tum

máxume

Meditári secum opórtet, quo pacto ádvorsam aerumnám ferant,
Perícla, damna, exília. Peregre rédiens semper cógitet
Aut filii peccatum, aút uxoris mortem aut morbum fíliae.
Commúnia esse haec: fieri posse: ut néquid animo sít novom.
Quicquíd praeter spem evéniat, omne id députare esse ín lucro.
Ge. O Phaédria, incredíbile quantum herum ánteeo sapiéntia.
Meditáta mihi sunt ómnia mea incómmoda, herus si rédierit:
Moléndumst in pistríno: vapulándum: habendae cómpedes :
Opus rúri faciundum: hórum nihil quicquam áccidet animó

novom.

Quicquíd praeter spem evéniet, omne id députabo esse ín lucro. Tar., Phorm., II. i. 9–91.

62. A Roman Gentleman's Idea of Virtue.

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum
Quis in versamur, quis vivimus rebus potesse :

Virtus est homini scire id quo quaeque habeat res.

Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum ;

Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum ; Virtus quaerendae finem rei scire modumque:

Virtus, divitiis pretium persolvere posse:

Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori;

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
Contra defensorem hominum morumque bonorum ;

Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum;
Commoda praeterea patriai prima putare,

Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

Lucil., Sat. Incert. ap. Lact. Inst. Div., VI. v. 2.

63. Moral Qualities are Hereditary.

Victrices catervae

Consiliis iuvenis revictae

Sensere, quid mens rite, quid indoles

Nutrita faustis sub penetralibus

« PreviousContinue »