Page images
PDF
EPUB

et iis fidem habemus, quos plus intelligere, quam nos, arbitramur, quosque et futura prospicere credimus et, quum res agatur, in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse. Hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam. Iustis autem et fidis hominibus, id est viris bonis, ita fides habetur, ut nulla sit in his fraudis iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur. Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet: quippe quum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valeat ad faciendam fidem. Quo enim quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae iustitia coniuncta, quantum volet habebit ad faciendam fidem virium. Iustitia sine prudentia multum poterit sine iustitia nihil valebit prudentia. Cic., De Off., II. ix. 33, 34.

48. True Morality consists in the Motive, not in the

Outward Act.

Falsus honor iuvat et mendax infamia terret
Quem, nisi mendosum et medicandum?

quis?

"Vir bonus est

Qui consulta patrum, qui leges iuraque servat ;
Quo multae magnaeque secantur iudice lites;
Quo res sponsore et quo causae teste tenentur."
Sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
Introrsum turpem, speciosum pelle docora.
"Nec furtum feci nec fugi," si mihi dicit
Servus: "Habes pretium, loris non ureris," aio.

"Non hominem occidi." "Non pasces in cruce corvos."
"Sum bonus et frugi." "Renuit negitatque Sabellus;

Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque

Suspectos laqueos, et opertum miluus hamum.
Oderunt peccare boni virtutis amore;

Tu nihil admittes in te formidine poenae :
Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.

Nam de mille fabae modiis quum surripis unum,
Damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto."
Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
Quandocumque deos vel porco vel bove placat,
"Iane pater!" clare, clare quum dixit: "Apollo !"
Labra movet, metuens audiri: "Pulchra Laverna,
Da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,

Noctem peccatis et fraudibus obiice nubem."
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
In triviis fixum quum se demittit ob assem,
Non video: nam qui cupiet, metuet quoque; porro
Qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam.

Hor., Ep., I. xvi. 38-66.

49. An Account of the Character that most wins our

Admiration.

Admiratione autem afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur, et quum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere. Nam et voluptates, blandissimae dominae, maioris partis animos a virtute detorquent; et dolorum quum admoventur faces, praeter modum plerique exterrentur: vita, mors, divitiae, paupertas omnes homines vehementissime permovent. Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, quumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis ? Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit: et maxime iustitia, ex qua una virtute viri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini videtur: nec iniuria. Nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet, aut qui ea, quae his sunt contraria, aequis tati anteponit. Maximeque admirantur eum, qui pecunia non movetur: quod in quo viro perspectum sit, hunc igni spectatum arbitrantur. Itaque illa tria, quae proposita sunt ad gloriam, omnia iustitia conficit: et benevolentiam, quod prodesse vult plurimis, et ob eamdem caussam fidem et admirationem, quod eas res spernit et negligit, ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur. Cic., De Off., II. x. 37, 38.

50. Good Faith and Reverence have fled with the
Golden Age.

[merged small][ocr errors][merged small]

Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum. Stupet haec, qui iam post terga reliquit

Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis
Victrix Fortunae sapientia. Dicimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae,
Nec iactare iugum, vita didicere magistra.
Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
Quaesitum, et partos gladio vel pyxide numos?
Rari quippe boni: numero vix sunt totidem, quot
Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.

Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
Sumeret agrestem, posito diademate, falcem
Saturnus fugiens; tunc, quum virguncula Iuno
Et privatus adhuc Idaeis Iupiter antris;
Improbitas illo fuit admirabilis aevo.
Credebant hoc grande nefas et morte piandum,
Si iuvenis vetulo non adsurrexerat, et si
Barbato cuicumque puer, licet ipse videret
Plura domi fraga, et maiores glandis acervos.
Tam venerabile erat, praecedere quatuor annis,
Primaque par adeo sacrae lanugo senectae!
Nunc, si depositum non infitietur amicus,
Si reddat veterem cum tota aerugine follem,
Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,
Quaeque coronata lustrari debeat agna.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
Hoc monstrum puero et miranti sub aratro
Piscibus inventis, et fetae comparo mulae,
Sollicitus, tamquam lapides effuderit imber,
Examenve apium longa consederit uva

Culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris et lactis vortice torrens.

Juven., Sat., xiii. 13-70.

51. Qualities which distinguish the True Patriot.

Maioribus praesidiis et copiis oppugnatur respublica, quam defenditur, propterea, quod audaces homines et perditi nutu impelluntur, et ipsi etiam sponte sua contra rempublicam incitantur: boni nescio quomodo tardiores sunt et, principiis rerum

neglectis, ad extremum ipsa denique necessitate excitantur: ita ut nonnumquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi utrumque amittant. Propugnatores autem reipublicae qui esse voluerunt, si leviores sunt, desciscunt: si timidiores, desunt: permanent illi soli, atque omnia reipublicae caussa perferunt, qui sunt tales, qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem nulla umquam vis, nullae minae, nulla invidia labefecit: aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae: qui, quum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor notasset, quumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu prohibuisset, quumque in eam legem, quam non iure rogatam iudicarat, iurare unus noluisset, de civitate maluit, quam de sententia demoveri; aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperii gloria, relinquam, neve eorum aliquem, qui vivunt, nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere. Cic., Pro Sest., xlvii. 100, 101.

52. Duties Towards Servants.-The First Duty is Justice. Meminerimus autem etiam adversus infimos iustitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum: quibus non male praecipiunt qui ita iubent uti, ut mercenariis ; operam exigendam, iusta praebenda. Quum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat iniuria: fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur; utrumque homine alienissimum; sed fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior est, quam eorum, qui, quum maxime fallunt, id agunt ut viri boni esse videantur. Cic., De Off., I. xiii. 41.

53. Duties towards Servants.-Some mistaken Popular
Notions refuted: A Slave is a Humble Friend.

Libenter ex his qui a te veniunt cognovi, familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. Servi sunt? immo homines. Servi sunt? immo contubernales. Servi sunt? immo humiles amici. Servi sunt? immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo cuo coenare: quare? nisi quia superbissima consuetudo coenanti domino stantium servorum turbam circumdedit. Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem. ac desuetum iam

ventris officio, ut maiore opera omnia egerat, quam ingessit: at infelicibus servis movere labra, ne in hoc quidem, ut loquantur, licet virga murmur omne compescitur: et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternutamentum, singultus: magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur: nocte tota ieiuni mutique perstant. Sic fit, ut isti de domino

loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere. In conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant. Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur: Totidem esse hostes, quot servos. Non habemus illos hostes, sed facimus. Sen., Ep., V. vi. (47) 1-4.

54. Duties towards Servants.-The Question discussed whether a Slave can confer a Kindness upon his Master.

Quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare servus domino possit? Sunt enim qui ita distinguunt, Quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria. Beneficium esse, quod alienus det: alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare. Officium esse filii, uxoris, et earum personarum, quas necessitudo suscitat, et ferre opem iubet. Ministerium esse servi, quem conditio sua eo loco posuit, ut nihil eorum quae praestat, imputet superiori. Praeterea servos qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris. humani: refert enim cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa virtus est, omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, ingenuos, libertinos, servos, reges, et exsules; non eligit domum, nec censum: nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti adversus repentina; quid animus magnum promitteret sibi, si certam virtutem fortuna mutaret? Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo, nec duci suo miles. Quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur? Nam si servo, quo minus in nomen meriti perveniat, necessitas obest, et patiendi ultima timor: idem istud obstabit, et ei qui regem habet, et ei qui ducem: quoniam, sub dispari titulo, paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia: ergo et dominis. Potest servus iustus esse, potest fortis, potest magnanimus: ergo et beneficium dare potest: nam et hoc virtutis est: adeoque dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint. Sen.. De Ben., III. xviii.

« PreviousContinue »