Page images
PDF
EPUB

gravis non temere assentientis: diffidentia quoque est metus exspectati et impendentis mali. Et, si spes est exspectatio boni mali exspectationem esse necesse est metum. Ut igitur metus, sic reliquae perturbationes sunt in malo. Ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, iis sunt constituti quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen : ut Socratis dicitur. Quum multa in conventu vitia collegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent: ab ipso autem Socrate sublevatus, quum illa sibi insita, sed ratione a se deiecta diceret. Ergo ut optima quisque valetudine affectus potest videri, at natura ad aliquem morbum proclivior: sic animus alius ad alia vitia propensior. Qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum ac malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior. Inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur, quam perturbatio; citiusque repentinus oculorum tumor sanatur, quam diuturna lippitudo depellitur. Cic., Tusc. Disp., IV. xxxvii. 79-81.

31. An Analysis of the Emotions founded on the Psychology of the Stoics.

Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit, quod zágos ille dicit, aversa a recta ratione, contra naturam, animi commotio. Quidam brevius, perturbationem esse appetitum vehementiorem: sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci, et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor: ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum; ex malis metum et aegritudinem nasci censent: metum futuris, aegritudinem praesentibus. Quae enim venientia metuuntur, eadem afficiunt aegritudine instantia. Laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, quum libido ad id, quod videtur bonum, illecta et inflammata rapiatur, laetitia, ut adepta iam aliquid concupitum, efferatur et gestiat. Natura enim omnes ea, quae bona videntur, sequuntur, fugiuntque contraria. Quamobrem simul obiecta species cuiuspiam est, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. Id quum constanter prudenterque fit, eiusmodi appetitionem Stoici Bonno appellant, nos appellamus voluntatem. Eam illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt: Voluntas est, quae

quid cum ratione desiderat. Quae autem, ratione adversa, incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata : quae in omnibus stultis invenitur. Itemque, quum ita movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam quum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur: quum autem inaniter et effuse animus exsultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt, sine ratione animi elationem. Quoniamque, ut bona natura appetimus, sic a malis natura declinamus: quae declinatio, si cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intelligatur in solo esse sapiente: quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus est igitur metus, ratione adversa, cautio. Praesentis autem mali sapientis affectio nulla est. Stulti autem aegritudo est ea, qua afficiuntur in malis opinatis, animosque demittunt et contrahunt, rationi non obtemperantes. Itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi, adversante ratione, contractio. Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla constantia opponitur. Cic., Tusc., IV. vi.

32. Passion Poisons the Mind at its Source.

Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
Sperne voluptates; nocet emta dolore voluptas.
Semper avarus eget; certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis;
Invidia Siculi non invenere tyranni

Maius tormentum. Qui non moderabitur irae,
Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret,
Imperat: hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam, qua monstret eques; venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba puer, nunc te melioribus offer.

Hor., Epp., I. ii. 54-CS.

33. The Practice of Daily Self-examination is of great Assistance towards leading a Virtuous Life.

Quid ergo aliud est quod illos in publico non offendat, domi moveat, quam opinio illic aequa et patiens, domi morosa et

G

querula? Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem: natura patientes sunt, si animus illos destinat corrumpere, qui quotidie ad rationem reddendam vocandus est. Faciebat hoc Sextius, ut consummato die, quum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: Quod hodie malum tuum sanasti? cui vitio obstitisti? qua parte melior es? Desinet ira, et erit moderatior, quae sciet sibi quotidie ad iudicem esse veniendum. Quid ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem? qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur? quam tranquillus, altus ac liber, quum aut laudatus est animus, aut admonitus, et speculator sui censorque secretus cognoscit de moribus suis? Utor hac potestate, et quotidie apud me causam dico: quum sublatum e conspectu lumen est, et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem mecum scrutor, facta ac dicta mea remetior. Nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo: quare enim quidquam ex erroribus meis timeam, quum possim dicere: Vide ne istud amplius facias, nunc tibi ignosco? In illa disputatione pugnacius locutus es: noli postea congredi cum imperitis. Nolunt discere, qui nunquam didicerunt. Illum liberius admonuisti, quam debebas: itaque non emendasti, sed offendisti. De cetero vide, non tantum an verum sit quod dicis, sed an ille, cui dicitur, veri patiens sit. Sen., De Ira, III. xxxvi.

34. A Discussion on the Nature of Anger, and the Different Forms it assumes.

"Irascimur, inquit, saepe non illis qui laeserunt, sed his qui laesuri sunt: ut scias iram non tantum ex iniuria nasci." Verum est, irasci nos laesuris sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est, iam facit. "Ut scias, inquit, non esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis irascuntur: nec poenam concupiscunt, quam non sperant." Primum diximus, cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem : concupiscunt autem homines et quae non possunt. Deinde nemo tam humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare non possit; ad nocendum potentes sumus. Quid esset ira, satis explicatum est: quo distet ab iracundia, apparet; quo ebrius ab ebrioso, et timens a timido. Iratus potest non esse iracundus: iracundus potest aliquando iratus non esse. Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo: etiamsi amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum: quae omnia

irarum differentiae sunt. Inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus. Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces, quam frequentes; quaedam saevae manu, verbis parciores; quaedam in verborum maledictorumque amaritudinem effusae; quaedam ultra querelas et aversationes non exeunt: quaedam altae gravesque sunt, et introrsus versae. Mille aliae species sunt mali multiplicis. Sen., De Ira, I. iii. 1, 2, and iv.

35. It is Useless to indulge Grief.

Diutius accusare fata possumus, mutare non possumus: stant dura et inexorabilia. Nemo illa convicio, nemo fletu, nemo causa movet: nihil unquam parcunt ulli, nec remittunt. Proinde parcamus lacrimis nihil proficientibus; facilius enim nos illi dolor iste adiiciet, quam illum nobis reducet. Qui si nos torquet, non adiuvat. Primo quoque tempore deponendus est, et ab inanibus solatiis, atque amara quadam libidine dolendi, animus recipiendus. Nam lacrimis nostris ni ratio finem fecerit, fortuna non faciet. Omnes agedum mortales circumspice: larga ubique flendi, et assidua materia. Alium ad quotidianum opus laboriosa egestas vocat: alium ambitio nunquam quieta solicitat alius divitias, quas optaverat, metuit, et voto laborat suo alium solicitudo, alium labor torquet, alium semper vestibulum obsidens turba: hic habere se dolet liberos, hic perdidisse. Lacrimae nobis deerunt ante, quam causae dolendi. Sic vitam agimus: ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus. Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est. Sen., Ad Polyb. de Consol., xxiii. 1-4.

36. The Good Man is Indifferent to the Caprices of Fortune. Prudens futuri temporis exitum

Caliginosa nocte premit deus,

Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento

Componere aequus: cetera fluminis

Ritu feruntur, nunc medio alveo

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo probamque
Pauperiem sine dote quaero.

Hor., Od., III. xxix. 29–56.

37. Excessive Pleasure is Incompatible with the Exercise of the Higher Faculties of the Mind.

An vero voluptates corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae atque escae malorum? Quae enim confectio est valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum, quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur voluptate? Cuius motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim, cum utatur, voluptate ea, qua nulla possit maior esse, attendere animum, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Quis autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas? Cic., Hortens. apud S. Aug. iv. contra Pelagium.

« PreviousContinue »