Page images
PDF
EPUB

PART II.-PHILOSOPHY.

A. GENERAL VIEW OF THE SUBJECT.

1. "Vitae philosophia dux.

("O purblind race of miserable men,
How many among us at this very hour
Do forge a lifelong trouble for ourselves
By taking true for false and false for true.")

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,
E terra magnum alterius spectare laborem;
Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Suave etiam belli certamina magna tueri
Per campos instructa tua sine parte pericli.
Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
Edita doctrina sapientum templa serena,
Despicere unde queas alios passimque videre
Errare atque viam palantis quaerere vitae,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes rerumque potiri.
O miseras hominum mentes, o pectora caeca!
Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
Degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre
Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, quoi
Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
Iucundo sensu cura semotu' metuque ?

Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae
Proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

Quod superest, animo quoque nil prodesse putandum;

Quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
Re veraque metus hominum curaeque sequaces
Nec metuunt sonitus armorum nec fera tela,
Quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas?
Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret.
Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
Interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
Quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
Non radii solis neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species ratioque.

Lucr., ii. 1-59.

2. The Commonplace Man does not appreciate
Philosophy.

Discite, o miseri, et caussas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metae quam mollis flexus, et unde?
Quis modus argento? quid fas optare? quid asper
Utile numus habet? Patriae carisque propinquis
Quantum elargiri deceat, quem te Deus esse
Iussit, et humana qua parte locatus es in re,
Disce, neque invideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernae, Marsi monimenta clientis,
Maenaque quod prima nondum defecerit orca.

Heic aliquis de gente hircosa centurionum
Dicat: Quod satis est, sapio mihi: non ego curo
Esse, quod Arcesilas aerumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura quum secum et rabiosa silentia rodunt.
Atque exporrecto trutinantur verba labello
Aegroti veteris meditantes somnia: "gigui
De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.
Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est?
His populus ridet: multumque torosa inventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

[ocr errors]

Persius, Sat., iii. 66-87.

3. The World owes a Great Debt to the First
Scientific Thinkers.

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
Qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
Te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
Ficta pedum pono pressis vestigia signis,

Non ita certandi cupidus quam propter amorem
Quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
Cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi
Consimile in cursu possint et fortis equi vis?
Tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
Suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
Aurea, perpetua semper dignissima vita.
Nam simul ac ratio tua coepit vociferari
Naturam rerum, divina mente coorta,
Diffugiunt animi terrores, moenia mundi
Discedunt, totum video per inane geri res.
Apparet divum numen sedesque quietae
Quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
Aspergunt neque nix acri concreta pruina
Cana cadens violat semperque innubilus aether
Integit, et large diffuso lumine rident.
Omnia suppeditat porro natura neque ulla
Res animi pacem delibat tempore in ullo.
At contra nusquam apparent Acherusia templa
Nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
Sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.
His ibi me rebus quaedam divina voluptas
Percipit adque horror, quod sic natura tua vi
Tam manifesta patens ex omni parte retecta est.

Lucr., iii. 1-30.

4. We cannot overrate the Value of Philosophy.

Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum quum a primis temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eumdem portum, ex quo eramus egressi, magnai actati tempestate confugimus. O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita

hominum sine te esse potuisset ! Tu urbes peperisti: tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti tu eos inter se primo domiciliis, deinde coningiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti: tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus; a te opem petimus: tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies, bene et ex praeceptis tuis actus, peccanti immortalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur, quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es, et terrorem mortis sustulisti? Cic., Tusc., V.

ii. 5.

5. A Sketch of the Progress of Philosophy.

Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui quum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissimis et institutis et artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orirentur, quove reciderent: studioseque ab his siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo, et in urbibus collocavit, et in domos etiam introduxit, et coegit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere. Cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo, Platonis memoria et litteris consecrata, plura genera effecit dissentientium philosophorum. E quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus. Quem morem quum

Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe, et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus. Et quatridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus: quinto autem die, quum eodem loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus. Tusc., V. iv. 10, 11.

6. Criticism of the Epicurean Logic.

Cic.,

Hoc persaepe facitis, ut, quum aliquid non verisimile dicatis et effugere reprehensionem velitis, afferatis aliquid, quod omnino

ne fieri quidem possit; ut satius fuerit illud ipsum, de quo ambigebatur, concedere, quam tam impudenter resistere. Velut Epicurus, quum videret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius; invenit, quo modo necessitatem effugeret, quod videlicet Democritum fugerat. Ait atomum, quum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paullulum. Hoc dicere turpius est, quam illud, quod vult, non posse defendere. Idem facit contra Dialecticos: a quibus quum traditum sit, in omnibus disiunctionibus, in quibus, aut etiam, aut non, poneretur, alterutrum verum esse : pertimuit, ne, si concessum esset huiusmodi aliquid, Aut vivet cras aut non vivet Epicurus, alterutrum fieret necessarium: totum hoc, aut etiam, aut non, negavit esse necessarium. Quo quid dici potest obtusius? Urgebat Arcesilas Zenonem, quum ipse falsa omnia diceret, quae sensibus viderentur: Zeno autem, nonnulla visa esse falsa, non omnia. Timuit Epicurus, ne, si unum visum esset falsum, nullum esset verum; omnes sensus veri nuntios dixit esse. Nihil horum, nisi callide. Graviorem enim plagam accipiebat, ut leviorem repelleret. Idem facit in natura Deorum. Dum individuorum corporum concretionem fugit, ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus Deorum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem. Cic., De Nat. Deor., I. xxv. 44, 69–71.

7. Cicero's Scheme of Roman Philosophy.

Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti, quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere reipublicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus: quod compluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime arrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. Quumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut, quid a quoque, et quid contra quemque philosophum diceretur, intelligi posset. Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte; secundus de tolerando dolore; de aegritudine lenienda tertius; quartus de reliquis animi perturbationibus; quintus eum locum complexus est, qui totam

« PreviousContinue »