Page images
PDF
EPUB

47. Sample of the Conversation at a Rich Parvenu's Table.

Dum haec loquimur, puer speciosus vitibus hederisque redimitus modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poëmata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio, "Dionyse" inquit "liber esto." Puer detraxit pileum apro capitique suo imposuit: tum Trimalchio rursus adiecit: "non negabitis me" inquit "habere Liberum patrem." Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio a mensa surrexit: nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset "dies" inquit "nihil est dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus: vix me balneus calfecit: tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum: vinus mihi in cerebrum abit." Excepit Seleucus fabulae partem et "ego" inquit "non cotidie lavor: baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi frigori laecasin dico. Nec sane lavaro potui: fui enim hodie in funus: homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit: videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu, utres inflati ambulamus: minores quam muscae sumus; muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset? Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen . abiit ad plures: medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus: medicus enim nihil est aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime-manumisit aliquot-etiam si maligne illum ploravit uxor. Quid si non illam optime accepisset? sed mulier quae mulier milvinum genus neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in putem conicias: sed antiquus amor cancer est." Petr., Sat., 40, 41.

48. The Company satirise Modern Education.

Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed "adulescens" inquit "quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil

nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere: nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis relinquentur." Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisci culos, sine spe praedae morabitur in scopulo. Quid ergo est? parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum propellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes inprobasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipsa carmine effingam. Petr., Sat., 3, 4.

49. The Cook proves himself a "cordon bleu."

Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paullo ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum 66 quid? quid?" inquit "porcus hic non est exinteratus? non mehercules est. Voca, voca cocum in medio." Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare, "quid oblitus?" Trimalchio exclamat "putes illum piper et cuminum non coniecisse, despolia." Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duas tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: "solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit." Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis "plane" inquam "hic debet servus esse nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare?

non mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset." At non ita Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu "ergo" inquit "quia tam malae memoriae es, palam nobis illum exintera ?" recepta cocus tunica cultrum arripuit, porcique ventrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt. Petr., Sat., 49.

50. A Burlesque of the Deification of the Emperor Claudius.

Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: "quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus exiet? Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur, quid huic et rei publicae invides? Patere mathemati cos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo novit; nemo enim unquam illum natum putavit. Fac quod faciendum est:

"Dede neci, melior vacua sine regnet in aula."

Sed Clotho "ego mehercules" inquit "pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret" -constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre" sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat." Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. "Hos" inquit "tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus." Seneca, dzoxOλOXÚYτωσις, iii.

51. A Burlesque of the Deification of the Emperor Claudius.

Quae in terris postea sint acta, supervacuum est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant memoriae quae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae acta sint, audite: fides penes auc

torem erit. Nunciatur Iovi venisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput movere; pedem dextrum trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa ; non intelligere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse. Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait:

τίς πόθεν εἷς ἀνδρῶν, πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες;

Claudius gaudet esse illic philologos homines sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque et ipsa Homerico versu Caesarem se esse significans ait:

Ιλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν,

erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:

ἔνθα δ' ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ' αὐτόυς,

et imposuerat Herculi minime vafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat : ceteros omnes deos Romae reliquerat. "Iste," inquit, "mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis vixi: Lugudununi natus est, Planci municipem vides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit hunc ego tibi recipio Lugudununi natum, ubi Licinus multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, (Lugudunenses) scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse." Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret, nemo intelligebat. Ille autem Febrim duci iubebat illo gestu solutae manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. Iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. Seneca, doxonoxúvtwats, V., vi.

52. Last Will and Testament of a Sucking Pig.

Incipit testamentum porcelli.

M. Grunnius Corocotta porcellus testamentum fecit. Quoniam mea manu scribere non potui, scribendum dictavi. Magirus cocus dixit "veni huc, eversor domi, solivertiator, fugitive porcelle, et hodie tibi dirimo vitam." Corocotta porcellus dixit "si qua feci, si qua peccavi, si qua vascella pedibus meis confregi, rogo, domine coce, vitam peto, concede roganti." Magirus cocus dixit, "transi, puer affer mihi de cocina cultrum, ut hunc porcellum faciam cruentum." Porcellus comprehenditur a famulis, ductus sub die xvi Kal. lucerninas, ubi abundant cymae, Clibanato et Piperato consulibus. Et ut vidit se moriturum esse, horae spatium petiit et cocum rogavit ut testamentum facere posset. Clamavit ad se suos parentes, ut de cibariis suis aliquid dimitteret eis qui ait: "Patri meo Verrino Lardino do lego dari glandis modios xxx, et matri meae Veturinae Scrofae do lego dari Laconicae siliginis modios XL, et sorori meae Quirinae, in cuius votum interesse non potui, do lego dari hordei modios XXX: et de meis visceribus dabo donabo sutoribus saetas, rixoribus capitinas, surdis auriculas, causidicis et verbosis linguam, bubulariis intestina, isiciariis femora, mulieribus lumbulos, pueris vesicam, puellis caudam, cursoribus et venatoribus talos, latronibus ungulas. Et nec nominando coco legato dimitto popiam et pistillum, quae mecum attuleram: de Tebeste usque ad Tergeste liget sibi collo de reste. Et volo fieri mihi monumentum aureis literis scriptum : M. Grunnius Corocotta porcellus vixit annos DCCCC.XC.VIIII.S.: quod si semissem vixisset, mille annos implesset. Optimi amatores mei vel consules vitae, rogo vos ut cum corpore meo bene faciatis, bene condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis, et mellis, ut nomen meum in sempiternum. Mei domini vel consobrini mei, qui in medio testamento interfuistis, iubete signari." Lardio signavit. Ofellicus signavit. Cyminatus signavit. Lucanicus signavit. Tergillus signavit. Celsinus signavit. Nuptialicus signavit. Explicit testamentum porcelli sub die XVI Kal. Lucerninas Clibanato et Piperato consulibus feliciter. Ap. Hieron in Praef., libr. xii. comm. in Isaiam., p. 493, Vall.

« PreviousContinue »