Page images
PDF
EPUB

quae honesta, mala tantum, quae turpia: potentiam, nobilitatem, ceteraque extra animum, neque bonis neque malis adnumerant. Quaestorius adhuc, a Paeto Thrasea gener delectus, e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit: civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus. Erant, quibus adpetentior famae videretur, quando etiam sapientibus cupido gloriae novissima exuitur. Ruina soceri in exsilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum Eprium, delatorem Thraseae, adeusare adgreditur. Ea ultio, incertum maior an iustior, senatum in studia diduxerat. Nam si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur. Primo minax certamen, et egregiis utriusque orationibus testatum. Mox, dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, omisit Priscus: variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus moderationem laudantium, aut constantiam requirentium. Tac., Hist., iv. 5, 6.

180. Miraculous Cures wrought by Vespasian.

Per eos menses, quibus Vespasianus Alexandriae statos aestivis flatibus dies, et certa maris opperiebatur, multa miracula evenere, quis caeli favor et quaedam in Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur. Ex plebe Alexandrina quidam, oculorum tabe notus, genua eius advolvitur, remedium caecitatis exposcens gemitu; monitu Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens ante alios colit: precabaturque principem, "ut genas et oculorum orbes dignaretur respergere oris excremento." Alius manum aeger, eodem deo auctore, "ut pede ac vestigio Caesaris calcaretur," orabat. Vespasianus primo inridere, aspernari, atque, illis instantibus, modo famam vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus adulantium in spem induci. Postremo existimari a medicis iubet, an talis caecitas ac debilitas ope humana superabiles forent. Medici varie disserere: "huic non exesam vim luminis et redituram, si pellerentur obstantia: illi elapsos in pravum artus, si salubris vis adhibeatur, posse integrari. Id fortasse cordi deis, et divino ministerio principem electum. Denique patrati remedii gloriam penes Caesarem, inriti ludibrium penes miseros, fore." Igitur Vespasianus, cuncta fortunae suae patere ratus, nec quidquam ultra incredibile, laeto ipse vultu, erecta, quae adstabat, multitudine, iussa exsequitur. Statim conversa ad usum manus, ac caeco reluxit dies. Utrumque, qui interfuere, nunc quoque memorant, postquam nullum mendacio pretium. Tac., Hist., iv. 81.

181. Portents during the Siege of Jerusalem.

Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa. Visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma, et subito nubium igne conlucere templum. Expassae repente delubri fores, et audita maior humana vox, "excedere deos:" simul ingens motus excedentium. Quae pauci in metum trahebant: pluribus persuasio inerat, antiquis sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum potirentur. Quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerat. Sed vulgus, more humanae cupidinis, sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati, ne adversis quidem ad vera mutabantur. Multitudinem obsessorum, omnis aetatis, virile ac muliebre secus, sexcenta millia fuisse accepimus. Arma cunctis, qui ferre possent: et plures, quam pro numero, audebant. Obstinatio viris feminisque par: ac, si transferre sedes cogerentur, maior vitae metus, quam mortis. Tac., Hist., v. 13.

182. The First faint Traces of Chivalry in Germany.

Quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae, et propinquitates. Et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. Hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad coniuges vuluera ferunt: nec illae numerare aut exigere plagas pavent. Cibosque et hortamina pugnantibus gestant. Memoriae proditur, quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas, con→ · stantia precum et obiectu pectorum, et monstrata cominus cap-tivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent: adeo, ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur. Inesse quir etiam sanctum aliquid et providum putant: nec aut consilia earum aspernantur, aut responsa negligunt. Vidimus, sub divo Vespasiano Veledam diu apud plerosque numinis loco habitam. Sed et olim Auriniam et compluris alias venerati sunt, non adulatione, nec tamquam facerent deas. Tac., Germ., 7, 8.

183. Purity of German Home Life.

Intersunt

Dotem non uxor marito, sed uxori maritus, offert. parentes et propinqui, ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita, nec quibus nova nupta comatur;

sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor accipitur, atque invicem ipsa armorum aliquid viro offert. Hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur. Ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur, venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in praelio passuram ausuramque. Hoc iuncti boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant. Sic vivendum, sic pereundum: accipere se, quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant, rursusque ad nepotes referant. Ergo septae pudicitia agunt, nullis spectaculorum inlecebris, nullis conviviorum inritationibus conruptae. Nemo enim illic vitia ridet: nec conrumpere et conrumpi saeculum vocatur. Melius quidem adhuc eae civitates, in quibus tantum virgines nubunt, et cum spe votoque uxoris semel transigitur. Sic unum accipiunt maritum, quomodo unum corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum, sed tamquam matrimonium, ament. Numerum liberorum finire, aut quemquam ex agnatis necare, flagitium habetur. Plusque ibi boni mores valent, quam alibi bonae leges. In omni domo nudi ac sordidi, in hos artus, in haec corpora, quae miramur, excrescunt. Tac., Germ., 13, 14.

184. Loyalty of Caesar's Soldiers.

Ingresso civile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites e viatico suo obtulerunt: universi milites gratuitam et sine frumento stipendioque operam, quum tenuiorum tutelam locupletiores in se contulissent. Neque in tam diuturno spatio quisquam omnino descivit: plerique capti concessam sibi sub conditione vitam, si militare adversus eum vellent, recusarunt. Famem et ceteras necessitates, non quum obsiderentur modo, sed et si alios ipsi obsiderent, tantopere tolerabant, ut Dyrrhachina munitione Pompeius, viso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit, amoverique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur. Quanta fortitudine dimicaverint, testimonio est, quod, adverso semel apud Dyrrhachium praelio, poenam in se ultro depoposcerunt; ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit. Ceteris praeliis innumeras adversariorum copias, multis partibus ipsi pauciores, facile superaverunt. Denique una sextae legionis cohors, praeposita

castello, quatuor Pompeii legiones per aliquot horas sustinuit, paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum, quarum centum ac triginta millia intra vallum reperta sunt. Nec mirum, singulorum si quis facta respiciat, vel Cassii Scaevae centurionis, vel C. Acilii militis, ne de pluribus referam. Scaeva, excusso oculo, transfixus femore et humero, centum et viginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit. Acilius navali ad Massiliam proelio, iniecta in puppem hostium dextra, et abscisa, memorabile illud apud Graecos Cynaegiri exemplum imitatus, transiluit in navem, umbone obvios agens. Suet., Caes., 68.

185. Some Facts about Julius Caesar.

Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paullo pleniore, nigris vegetisque oculis, valetudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui, atque etiam per somnum exterreri solebat. Comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est. Circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam, ut quidam exprobraverunt; calvitii vero deformitatem iniquissime ferret, obtrectatorum saepe iocis obnoxiam expertus. Ideoque et deficientem capillum revocare a vertice assueverat, et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpavit libentius, quam ius laureae coronae perpetuo gestandae. Etiam cultu notabilem ferunt : usum enim lato clavo ad manus fimbriato; nec ut unquam aliter quam super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura. Unde emanasse Sullae dictum constat, optimates saepius admonentis, "ut male praecinctum puerum caverent." Suet., Caes., 45.

186. Personal Features of Augustus.

Forma fuit eximia, et per omnes aetatis gradus venustissima; quanquam et omnis lenocinii negligens, et in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret, ac modo tonderet, modo raderet barbam, eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. Vultu erat, vel in sermone vel tacitus, adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium, per simulationem colloquii propius admissus, in praecipitium

propelleret. Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris; gaudebatque, si quis sibi acrius contuenti, quasi ad fulgorem solis, vultum summitteret: sed in senecta sinistro minus vidit. Dentes raros et exiguos et scabros; capillum leniter inflexum et sufflavum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam brevem (quam tamen Iulius Marathus, libertus et a memoria eius, quinque pedum et dodrantis fuisse tradit), sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut nonnisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intelligi posset. Suet., Aug., 79.

187. Personal Characteristics of Caligula.

66

Statura fuit eminenti, pallido colore, corpore enormi, gracilitate maxima cervicis et crurum, oculis et temporibus concavis, fronte lata et torva, capillo raro ac circa verticem nullo, hirsutus cetera. Quare, transeunte eo, prospicere ex superiore parte, aut omnino quacunque de causa capram" nominare, criminosum et exitiale habebatur. Vultum vero natura horridum ac tetrum etiam ex industria efferabat, componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem. Valetudo ei neque corporis neque animi constitit. Puer comitiali morbo vexatus, in adolescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnunquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre vix posset. Mentis valetudinem et ipse senserat, ac subinde de secessu deque purgando cerebro cogitavit. Creditur potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem verterit. Incitabatur insomnia maxime: neque enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat; ac ne his quidem placida quiete, sed pavida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras, pelagi quondam speciem colloquentem secum videre visus sit. Ideoque magna parte noctis, vigiliae cubandique taedio, nunc toro residens, nunc per longissimas porticus vagus, invocare identidem atque exspectare lucem consueverat. Suet., Calig., 50.

188. Claudius is made Emperor.

Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta, quinquagesimo anno imperium cepit, quantumvis mirabili casu. Exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Caii, quum, quasi secretum

[ocr errors]
« PreviousContinue »