Page images
PDF
EPUB

Agmina Palladios defessus respicit ignes.
Ergo iterum ad socias convertere Colchidos artes,
Et galeae nexus ac vincula dissipat imae,
Cunctaturque tamen totique occurrere bello
Ipse cupit, spes nulla datur, sic undique densant
Terrigenae iam signa duces, clamorque, tubaeque,
Iamque omnes odere virum, iamque omnia contra
Tela volant: tunc vero amens discrimine tanto,
Quam modo Tartareo galeam Medea veneno
Infectam dederat, ususque armarat in illos,
In medios torsit; conversae protinus hastae.
Qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris
Ira, vel exsectos lacerat Bellona comatos;
Haud secus accensus subito Medea cohortes,
Implicat, et miseros agit in sua praelia fratres.
Omnis ibi Aesoniden sterni putat; omnibus ira
Talis erat. Stupet Aeetes ultroque furentes
Ipse viros revocare cupit; sed cuncta iacebant
Agmina, nec quisquam primus ruit, aut super ullus
Linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.
Val. Fl., Argon., vii. 607–613.

133. Medea leaves her Home.

At trepidam in thalamis et iam sua facta paventem
Colchida circa omnes pariter furiaeque minaeque
Patris habent; nec caerulei timor aequoris ultra,
Nec miserae terra ulla procul : quascumque per undas
Ferre fugam, quamcumque cupit iam scandere puppim.
Ultima virgineis tunc flens dedit oscula vittis,
Quosque fugit, complexa toros, crinemque genasque
Ungue per antiqui carpsit vestigia somni,
Atque haec impresso gemuit miseranda cubili :
O mihi si profugae genitor nunc ille supremos
Amplexus, Aeeta, dares, fletusque videres
Ecce meos! Ne crede, pater, non carior ille est,
Quem sequimur; tumidis utinam simul obruar undis!
Tu, precor, haec longa placidus mox sceptra senecta
Tuta geras, meliorque tibi sit cetera proles.
Dixit, et Haemonio nunquam spernenda marito
Condita letiferis prodit medicamina cistis,
Virgineosque sinus ipsumque monile venenis
Implicat, ac saevum super omnibus addidit ensem.

Inde velut torto Furiarum eiecta flagello
Prosilit; attonito qualis pede prosilit Ino
In freta nec parvi meminit conterrita nati,

Quem tenet; extremum coniux ferit irritus Isthmon.
Val. Fl., Argon., viii. 1-24.

134. A Storm at Sea.

Ergo ubi diva rates hostemque accedere cernit,
Ipsa subit terras, tempestatumque refringit
Ventorumque domos: volucrum gens turbida fratrum
Erumpit, classem dextra Saturnia monstrat.

Videre, inque unum pariter mare protinus omnes
Infesto clamore ruunt, inimicaque Colchis
Aequora et adversos statuunt a litore fluctus.
Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela
Stirus abit; vasto rursus desidit hiatu

Abrupta revolutus aqua; iamque omnis in astra
Itque reditque ratis, lapsaque reciproca fluctu
Descendit. Vorat hos vertex, hos agmine toto
Gurges agit, simul in vultus micat undique terror;
Crebra ruina poli caelestia limina laxat.

Val. Fl., Argon., vii. 321-334.

135. Juno raises a cloud of dust to confound the Romans at Cannae.

At Gradivus atrox remeantis in aethera Divae
Abscessu revocat mentes, fusosque per aequor
Ipse manu magna, nebulam circumdatus, acri
Restituit pugnae. Convertunt signa, novamque
Instaurant Itali, versa formidine, caedem.
Cum ventis positus custos, cui flamina carcer
Imperio compressa tenet, caelumque ruentes
Eurique, et Boreae parent, Corique, Notique,
Iunonis precibus, promissa haud parva ferentis,
Regnantem Aetolis Vulturnum in praelia campis
Effrenat. Placet hic irae exitiabilis ultor.

Qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro,
Concepitque ignes, et flammea protulit ora,
Evolat horrendo stridore, ac Daunia regna
Perflat, agens caecam glomerato pulvere nubem.

Eripuere oculos aurae, vocemque, manusque:
Vortice arenoso candentes (flebile dictu)
Torquet in ora globos Italum, et bellare maniplis
Iussa laetantur rabie. Tum mole ruinae
Sternuntur tellure et miles et arma tubaeque ;
Atque omnis retro flatu occursante refertur
Lancea, et in tergum Rutulis cadit irritus ictus.
Atque idem flatus Poenorum tela secundant,
Et velut amento contorta hastilia turbo
Adiuvat, ac Tyrias impellit stridulus hastas.
Tum, denso fauces praeclusus pulvere, miles
Ignavam mortem compresso maeret hiatu.

Sil., ix. 485-512.

136. Pleasure and Virtue appear to Scipio in a Dream.

Has, lauri residens iuvenis viridante sub umbra,
Aedibus extremis volvebat pectore curas:
Cum subito assistunt, dextra laevaque per auras
Allapsae, haud paulum mortali maior imago,
Hinc Virtus, illinc virtuti inimica Voluptas.
Altera Achaemenium spirabat vertice odorem,
Ambrosias diffusa comas, et veste refulgens,
Ostrum qua fulvo Tyrium suffuderat auro:
Fronte decor quaesitus acu, lascivaque crebras
Ancipiti motu iaciebant lumina flammas.
Alterius dispar habitus, frons hirta, nec unquam
Composita mutata coma: stans vultus, et ore
Incessuque viro propior, laetique pudoris,
Celsa humeros niveae fulgebat stamine pallae.

Sil., xv. 18-31.

137. Each tries to gain him to her side: he chooses Virtue. Effect of his Choice on the People.

Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
Exemplis laetum vultuque audita probantem
Convertit iuvenem. Sed enim indignata Voluptas
Non tenuit voces. Nil vos iam demoror ultra,
Exclamat. Venient, venient mea tempora quondam,
Cum docilis nostris magno certamine Roma
Serviet imperiis, et honos mihi habebitur uni

Sic quassans caput in nubes se sustulit atras.
At iuvenis, plenus monitis, ingentia corde
Molitur, iussaeque calet virtutis amore.
Ardua rostra petit, nullo fera bella volente,
Et gravia ancipitis deposcit munera Martis.
Arrecti cunctorum animi. Pars lumina patris,
Pars credunt torvos patrui revirescere vultus.
Sed quanquam instinctis tacitus tamen aegra periclis
Pectora subrepit terror, molemque paventes
Expendunt belli, et numerat favor anxius annos.
Dumque ea confuso percenset murmure vulgus,
Ecce, per obliquum caeli squalentibus auro
Effulgens maculis, ferri inter nubila visus
Anguis, et ardenti radiare per aera sulco,
Quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantis,
Perlabi resonante polo. Bis terque coruscum
Addidit augurio fulmen pater, et vaga late
Per subitum moto strepuere tonitrua mundo.
Tum vero capere arma iubent, genibusque salutant
Submissi augurium, ac iret, qua ducere Divos
Perspicuum, et patrio monstraret semita signo.

Sil., xv. 121-148.

138. Scipio in the Battle-field.

Omnia ductor

Magna adeo Ausonius maiori mole premebat.
Ut Phoebe stellas, ut fratris lumina Phoeben
Exsuperant, montesque Atlas, et flumina Nilus,
Ut pater Oceanus Neptunia caerula vincit.
Vallantem castra (obscuro nam vesper Olympo
Fundere non aequam trepidanti coeperat umbram)
Aggreditur Latius rector, subitoque tumultu
Caeduntur passim coepti munimina valli
Imperfecta. Super contexere herbida lapsos
Pondera, et in tumuli concessit caespes honorem.
Vix uni mens digna viro, novisse minores
Quam deceat, pretiumque operis sit tradere famae.
Cantaber ingenio membrorum et mole timeri
Vel nudus telis poterat Larus. Hic fera gentis
More securigera miscebat praelia dextra.
Et, quanquam fundi se circum pulsa videret
Agmina, deleta gentilis pube catervae,

:

Caesorum implebat solus loca: seu foret hostis
Comminus, expleri gaudebat vulnera frontis
Adversae seu laeva acies in bella vocaret,
Obliquo telum reflexum Marte rotabat.
At, cum pone ferox aversi in terga veniret
Victor, nil trepidans retro iactare bipennem
Callebat, nulla belli non parte timendus.

Sil., xvi. 33-57.

139. An Amoebean Contest (Astacus and Idas).

I. O si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris,
Hunc ego sideribus solum regnare fatebor,

Decernamque nemus, dicamque: sub arbore numen
Hac erit; ite procul, sacer est locus, ite profani.
A. Urimur in Crocalen: si quis mea vota deorum
Audiat, huic soli, virides qua gemmeus undas
Fons agit et tremulo percurrit lilia rivo,
Inter pampineas ponetur faginus ulmos.
I. Ne contemne casas et pastoralia tecta :
Rusticus est, fateor, sed non est barbarus Idas.
Saepe vaporato mihi caespite palpitat agnus,
Saepe cadit festis devota Palilibus agna.

A. Nos quoque pomiferi Laribus consuevimus hosti
Mittere primitias et fingere liba Priapo,
Rorantesque favos damus et liquentia mella:
Nec fore grata minus, quam si caper imbuat aras.
I. Mille sub uberibus balantes pascimus agnas;
Totque Tarentinae praestant mihi vellera matres;
Per totum niveus premitur mihi caseus annum:
Si venies, Crocale, totus sibi serviet hornus.

A. Qui numerare velit, quam multa sub arbore nostra
Poma legam, citius tenues numerabit aristas;
Semper olus metimus, nec bruma nec impedit aestas.
Si venias, Crocale, totus tibi serviet hortus.

Calpurn., ii. 52-74.

140. The Pleasure Grounds of Vopiscus' Villa at Tibur.

O longum memoranda dies! quae mente reporto
Gaudia! quam lassos per tot miracula visus!
Ingenium quam mite solo! quae forma beatis

« PreviousContinue »