Luxúriabant murés, et unus éx iis Supér cubantem cásu quodam tránsiit. Expérgefactus míserum leo celeri ímpetu Arrípuit. Ille véniam sibi darí rogat: Crimén fatetur, péccatum imprudéntiae. Hoc réx ulcisci glóriosum nón putans, Ignóvit et dimísit. Post paucos dies Leo, dúm vagatur nóctu, in foveam décidit. Captum út se agnovit láqueis, voce máxima Rugíre coepit; cúius immanem ád sonum Mus súbito accurrens: nón est, quod timeás, ait, Benefício magno grátiam reddám parem. Mox ómnes artus ártuum et ligámina Lustráre coepit, cógnitosque déntibus Nervós rodendo, láxat ingenia ártuum, Sic captum mus leonem silvis réddidit.
120. The Frogs ask for a King.
Athénae quum florérent aequis légibus, Procáx libertas cívitatem míscuit, Frenúmque solvit prístinum licéntia. Hinc cónspiratis fáctionum pártibus, Arcém tyrannus óccupat Pisístratus. Quum trístem servitutem flerent Áttici, Non quía crudelis ílle, sed quoniám grave Omne ínsuëtis ónus, et coepissént queri : Aesópus talem túm fabellam rétulit. Ranaé, vagantes líberis palúdibus, Clamére magno régem petiere á Iove, Qui díssolutos móres vi compésceret. Patér deorum rísit, atque illís dedit Parvúm tigillum, míssum quod subitú vadi Motú sonoque térruit pavidúm genus. Hoc mérsum limo quúm lateret díutius, Forte úna tacite prófert e stagnó caput, Et éxplorato rége cunctas évocat. Illaé, timore pósito, certatim ádnatant, Lignúmque supra túrba petulans ínsilit. Quod quum ínquinassent ómni contumélia, Aliúm rogantes régem misere ád Iovem, Inútilis quoniam ésset, qui fuerát datus.
Tum mísit illis hydrum, qui dente áspero Corrípere coepit síngulas. Frustrá necem Fugitánt inertes: vócem praecludít metus. Furtim ígitur dant Mercúrio mandata ád Iovem, Adflictis ut succúrrat. Tunc contrá deus: Quia nóluistis véstrum ferre, inquít, bonum, Malúm perferte. Vós quoque, o civés, ait, Hoc sústinete, máius ne veniát, malum.
121. The Tyranny of Ambition.
Mane piger stertis. "Surge," inquit avaritia: "eia Surge!" Negas. Instat, "surge!" inquit. "Non queo." "Surge!"
"Et quid agam?" "Rogitas? en saperdam advehe Ponto, Castoreum, stuppas, ebenum, thus, lubrica Coa.
Tolle recens primus piper e sitiente camelo.
Verte aliquid, iura." "Sed Iupiter audiet." "Eheu, Baro, regustatum digito terebrare salinum Contentus perages, si vivere cum Iove tendis." Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas: "Ocius ad navem!" Nihil obstat, quin trabe vasta Aegaeum rapias, nisi sollers luxuria ante
Seductum moneat: " Quo deinde insane ruis? quo? Quid tibi vis? Calido sub pectore mascula bilis Intumuit, quam non exstinxerit urna cicutae. Tun' mare transsilias? tibi, torta cannabe fulto, Cena sit in transtro? Veientanumque rubellum Exhalet, vapida laesum pice, fissilis obba? Quid petis? ut numi, quos heic quincunce modesto Nutrieras, pergant avidos sudare deunces? Indulge genio carpamus dulcia: nostrum est, Quod vivis cinis et manes et fabula fies;
Vive memor leti: fugit hora: hoc, quod loquor, inde est." En quid agis? Duplici in diversum scinderis hamo. Hunccine, an hunc sequeris? Subeas alternus oportet
Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres. Nec tu, quum obstiteris semel, instantique negaris Parere imperio: "rupi iam vincula!" dicas. Nam et luctata canis nodum abripit: attamen illi, Quum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
122. Caesar and Pompey compared.
Quis iustius induit arma, Scire nefas magno se iudice quisque tuetur: Victrix causa deis placuit, sed victa Catoni. Nec coiere pares: alter, vergentibus annis In senium longoque togae tranquillior usu, Dedidicit iam pace ducem; famaeque petitor, Multa dare in vulgus; totus popularibus auris Impelli, plausuque sui gaudere theatri : Nec reparare novas vires, multumque priori Credere fortunae. Stat magni nominis umbra : Qualis frugifero quercus sublimis in agro Exuvias veteres populi sacrataque gestans
Dona ducum nec iam validis radicibus haerens, Pondere fixa suo est: nudosque per aera ramos Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram; Et quamvis primo nutet casura sub Euro, Tot circum silvae firmo se robore tollant, Sola tamen colitur. Sed non in Caesare tantum Nomen erat, nec fama ducis: sed nescia virtus Stare loco solusque pudor, non vincere bello. Acer et indomitus; quo spes, quoque ira vocasset, Ferre manum, et numquam temerando parcere ferro: Successus urgere suos, instare favori
Numinis impellens quidquid sibi, summa petenti, Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina. Qualiter expressum ventis per nubila fulmen Aetheris impulsi sonitu, mundique fragore Emicuit, rupitque diem, populosque paventis Terruit, obliqua praestringens lumina flamma, In sua templa furit: nullaque exire vetante Materia, magnamque cadens, magnamque revertens Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.
123. Caesar pillages the Temple of Saturn: Metellus stands in the way to resist the Sacrilege.
His magnam victor in iram
Vocibus accensus: "Vanam spem mortis honestae Concipis: haud," inquit, "iugulo se polluet isto
Nullus honos faciet. Te vindice tuta relicta est Libertas? Non usque adeo permiscuit imis Longus summa dies, ut non, si voce Metelli Serventur leges, malint a Caesare tolli." Dixerat, et, nondum foribus cedente tribuno, Acrior ira subit: saevos circumspicit enses, Oblitus simulare togam. Tum Cotta Metellum Compulit audaci nimium desistere coepto. "Libertas," inquit, "populi, quem regna coercent, Libertate perit; cuius servaveris umbram, Si, quidquid iubeare, velis. Tot rebus iniquis Paruimus victi: venia est haec sola pudoris, Degenerisque metus, nil iam potuisse negari. Ocius avertat diri mala semina belli.
Damna movent populos, si quos sua iura tuentur. Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas." Protinus abducto patuerunt templa Metello. Tunc rupes Tarpeia sonat, magnoque reclusas Testatur stridore fores: tunc conditus imo Eruitur templo, multis intactus ab annis Romani census populi, quem Punica bella, Quem dederat Perses, quem victi praeda Philippi: Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit. Quo te Fabricius regi non vendidit auro, Quidquid parcorum mores servastis avorum, Quod dites Asiae populi misere tributum, Victorique dedit Minoia Creta Metello,
Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro. Tunc Orientis opes, captorumque ultima regum Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis Egeritur tristi spoliantur templa rapina; Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma. Lucan, iii. 134-168.
124. Character of Cato the Younger.
Hi mores, haec duri immota Catonis Secta fuit, servare modum, finemque tenere, Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam; Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo. Huic epulae, vicisse famem; magnique penates, Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis, Hirtam membra super Romani more Quiritis
Induxisse togam: Venerisque huic maximus usus, Progenies; Urbi pater est, Urbique maritus: Iustitiae cultor, rigidi servator honesti :
In commune bonus: nullosque Catonis in actus Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas. Lucan, ii. 380-391.
125. Character of Pompey.
Non tamen ad Magni pervenit gratius umbras, Omne quod in superos audet convicia vulgus, Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis Verba, sed a pleno venientia pectore veri. "Civis obit," inquit, "multo maioribus impar Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo, Cui non ulla fuit iusti reverentia: salva Libertate potens, et solus plebe parata Privatus servire sibi, rectorque senatus, Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit: Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari. Immodicas possedit opes: sed plura retentis Intulit: invasit ferrum, sed ponere norat. Praetulit arma togae: sed pacem armatus amavit. Iuvit sumta ducem, iuvit dimissa potestas.
Casta domus, luxuque carens, corruptaque numquam Fortuna domini. Clarum et venerabile nomen Gentibus, et multum nostrae quod proderat urbi. Olim vera fides, Sulla Marioque receptis, Libertatis obit: Pompeio rebus ademto, Nunc et ficta perit. Non iam regnare pudebit: Nec color imperii, nec frons erit ulla senatus. O felix, cui summa dies fuit obvia victo, Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses! Forsitan in soceri potuisset vivere regno. Scire mori, sors prima viris, sed proxima cogi. Et mihi, si fatis aliena in iura venimus,
Da talem, Fortuna, Iubam. Non deprecor hosti Servari, dum me servet cervice recisa."
126. A Winter in Spain.
Hactenus armorum discrimina: cetera bello
Fata dedit variis incertus motibus aer.
« PreviousContinue » |