Page images
PDF
EPUB

sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes, varii, copiosi, graves, ad permovendos et convertendos animas instructi et parati; (quod ipsum alii aspera, tristi, horrida oratione, neque perfecta, neque conclusa, alii levi et structa et terminata:) et contra tenues, acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati; in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati. Est autem quidam interiectus inter hos medius et quasi temperatus nec acumine posteriorum nec fulmine utens superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens, utriusque particeps, vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers. Isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit, hihil afferens praeter facilitatem et aequabilitatem, aut addit aliquos ut in corona toros, omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit. Cic., Ör., v. 20, vi. 21.

55. To Blend these Three Styles in a Just Proportion to the Perfection of Oratory.

Qui in illo subtili et acuto elaboravit, ut callide arguteque diceret nec quidquam altius cogitaret, hoc uno perfecto magnus orator est, si non maximus; minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet ancipites dicendi incertosque casus; etiam, si quando minus succedet, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit; alte enim cadere non potest. At vero hic noster, quem principem ponimus, gravis, acer, ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studet uni nec suam copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam, medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil est aliud, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite, definite, distincte, facete, dicere, praesertim quum caussae partim totae sint eo modo, partim aliqua ex parte tractandae ; si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinolentus videtur. Tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo. Nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset, ut se dimitterem. Sed inventus profecto est ille eloquens, quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is? Complectar

brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et magna graviter et mediocria temperate potest dicere. Cic., Or., xxviii. 98, xxix. 100.

56. The True Attic Style: Mistaken Notions of the Pseudo-Atticisto.

Ad Atticorum igitur aures teretes et religiosas qui se accommodant, ii sunt existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt. Hi unum modo, quale sit, suspicantur; putant enim, qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere: errant quod solum ; quod Attice, non falluntur. Istorum enim iudicio si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice, cui primae sine controversia deferebantur; qui si tenui genere uteretur, numquam ab Aristophane poeta fulgere, tonare, permiscere Graeciam dictus esset. Dicat igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus Lysias.-Quis enim id possit negare ?-dum intelligamus, hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod nihil habeat insolens aut ineptum. Ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit, aut ne sit Aeschines neve Demosthenes Atticus. Ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur, novum quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui Lysiam sequuntur, caussidicum quemdam sequuntur, non illum quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen et qui in forensibus caussis possit praeclare consistere. Thucydides autem res gestas et bella narrat et praelia, graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. Ipsae illae conciones ita multas habent obscuras abditasque sententias, vix ut intelligantur; quod est in oratione civili vitium vel maximum. Quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur? .. Nactus sum etiam, qui Xenophontis similem esse se cuperet; cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus. Cic., Or., ix. 27-32.

57. Purity of Idiom is best Attained by the Daily Intercourse of a Cultured Home.

Erant tamen, quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur: et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat. Sed magni interest, quos

quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quemadmodum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Corneliae, matris Gracchorum: apparet, filios non tam in gremio educatos, quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo. Ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Mucias ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac lubenter quidem, inquit Brutus; et eo lubentius, quod L. Crassi erat filia. Cic., Brut., lviii.

210, 211.

58. The Study of Rhetoric was long Viewed with Suspicion in Rome.

Rhetorica quoque apud nos, perinde atque grammatica, sero recepta est, paullo etiam difficilius; quippe quam constet nonnumquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus senatusconsultum, item censorium edictum, subiiciam. "C. Fannio Strabone, M. Valerio Messalla consulibus, M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerunt: ut M. Pomponius praetor animadverteret, curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, ut Romae ne essent." De iisdem interiecto tempore Cn. Domitius Aenobarbus et L. Licinius Crassus censores ita edixerunt: "Renunciatum est nobis, esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat: eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras: ibi homines adulescentulos totos dies desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere, et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent, neque recta videntur. Quapropter et iis, qui eos ludos habent, et iis, qui eo venire consuerunt, videtur faciendum ut ostendamus nostram sententiam, nobis non placere." Paullatim et ipsa utilis honestaque apparuit multique eam et praesidii caussa et gloriae appetiverunt. Suet., De Cl. Rh., i.

59. A Sketch of the Theoretical Treatment of the Art of Rhetoric as far as the Time of Quintilian.

Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hac materia M. Cato ille Censorius, post M. Antonius

inchoavit; nam hoc solum opus eius, atque id ipsum imperfectum, manet. Secuti minus celebres; quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. Praecipuum vero lumen sicut eloquentiae, ita praeceptis quoque eius, dedit unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adolescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerique desiderant, sciens omisisset. Scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil pater Gallio: accuratius vero priores Gallione Celsus et Laenas, et aetatis nostrae Virginius, Plinius, Tutilius. Sunt et hodie clari eiusdem operis auctores; qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo: sed parco nominibus viventium; veniet eorum laudi suum tempus, ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia. Non tamen post tot ac tantos scriptores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cuiusdam sectae, velut quadam superstitione imbutus, addixi: et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus. III. i. 19-22.

Quint.,

60. A Discussion as to the best Classification of the Departments

66

of Rhetoric.

Itaque quidam "genera" tria rhetorices dicere manuerunt: optime autem ii, quos secutus est Cicero, genera causarum. Sed, tria an plura sint, ambigitur. Nec dubie prope omnes, utique summae apud antiquos auctoritatis, scriptores, Aristotelem secuti, qui nomine tantum alio "concionalem" pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt. Anaximenes iudicialem" et "concionalem" generales partes esse voluit; septem autem species: "hortandi, dehortandi; laudandi, vituperandi; accusandi, defendendi; exquirendi," quod raro dicit: quarum duae primae "deliberativi," duae sequentes "demonstrativi," tres ultiamae "iudicialis" generis sunt partes. . . . Plato in Sophiste, "iudiciali" et concionali" tertiam adiecit pozoμti, quam sane permittamus nobis dicere "sermocinatricem :" quae a forensi ratione disiungitur, et est accommodata privatis disputationibus; cuius vis eadem profecto est, quae dialecticae. Isocrates in omni genere inesse "laudem" ac "vituperationem" existimavit. Nobis et tutissimum est auctores plures sequi, et ita videtur ratio dictare. Est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac

vituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore "laudativum." Idem alii "demonstrativum" vocant. Utrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse; nam et iyxwμiastixòv et ἐπιδεικτικον dicunt. Sed mihi deiXTIXÒ non tam "demonstrationis" vim habere, quam "ostentationis" videtur, et multum ab illo yμ differre; nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. An quisquam negaverit Panegyricos To; esse? Atqui formam suadendi habent, et plerumque de utilitatibus Graeciae loquuntur. Ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in “negotiis," tum in "ostentatione" posita. Nisi forte non ex Graeco mutuantes "demonstrativum vocant, verum id sequuntur, quod laus ac vituperatio quale sit quidque demonstrat. Alterum est "deliberativum;" tertium "iudiciale." Ceterae species in haec tria incident genera: nec invenietur ex his ulla, in qua non "laudare" aut "vituperare, suadere" aut dissuadere, intendere" quid vel “ depellere" debeamus. Illa quoque sunt communia, "conciliare, narrare, docere, augere, minuere," concitandis componendisve "affectibus animos" audientium "fingere." Quint., III. iii. 15., iv. 15.

[ocr errors]

61. Main Heads of Treatment applicable to all Cases alike: the Question of Fact, the Question of Interpretation, and Application of Law.

Caussarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor [Hermes] tres putavit esse; non ut de illorum quidquam detraheret inventione, sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipartito. Constitutio est prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta. Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt, coniecturalis, legitima, iuridicialis. Coniecturalis est, quum de facto controversia est, hoc modo: Aiax in silva, postquam rescivit, quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Ulixes intervenit, occisum conspicatur, e corpore telum cruentum educit. Teucer intervenit, fratrem occisum et inimicum fratris cum gladio cruento videt, capitis arcessit. Hic, quoniam coniectura verum quaeritur, de facto erit controversia, et ex eo constitutio caussae coniecturalis nominatur. Legitima est constitutio, quum in scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in partes sex, scriptum et sententiam, contrarias leges, ambiguum definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia nascitur controversia, quum videtur scriptoris voluntas cum scripto

« PreviousContinue »