Page images
PDF
EPUB

tabula non sciret tollere: memorabili praecepto, "Nocere saepe nimiam diligentiam." Fuit autem non minoris simplicitatis, quam artis. Nam cedebat Amphioni de dispositione, Asclepiodoro de mensuris, hoc est, quanto quid a quo distare deberet. Scitum est inter Protogenem et eum quod accidit. Ille Rhodi vivebat: quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius, fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. Aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam picturae anus una custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit, interrogavitque, a quo quaesitum diceret. Ab hoc, inquit Apelles: arreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogeni, quae gesta erant, anus indicavit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem, dixisse Apellem venisse: non enim cadere in alium tam absolutum opus. Ipsumque alio colore tenuiorem lineam in illa ipsa duxisse, praecepisseque abeuntem, si redisset ille, ostenderet, adiiceretque hunc esse quem quaereret: atque ita evenit. Revertitur enim Apelles, sed vinci erubescens, tertio colore lineas secuit, nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus, in portum devolavit, hospitem quaerens. Placuitque sic eam tabulam posteris tradi, omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. Consumtam eam priore incendio domus Caesaris in Palatio audio : spectatam olim tanto spatio nihil aliud continentem, quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem, et eo ipso allicientem, omnique opere nobiliorem. Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo, nunquam tam occupatam diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem : quod ab eo in proverbium venit. Idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus, atque post ipsam tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem quam se praeferens. Feruntque a sutore reprehensum, quod in crepidis una intus pauciores fecisset ansas: eodem postero die superbo emendatione pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum prospexisse, denuntiantem, ne supra crepidam iudicaret, quod et ipsum in proverbium venit. Plin., N. H., XXXV. xxxvi. 10-12.

9. Painting. The Idea of Landscape Painting seems to have struck a Painter named Ludius: but it was not taken up by any Successor.

Decet non sileri et Ardeatis templi pictorem, praesertim civitate donatum ibi, et carmine, quod est in ipsa pictura his versibus:

"Dignis digna loca picturis condecoravit, Reginae Iunonis supremi coniugis templum, Marcus Ludius Helotas Aetolia oriundus,

Quem nunc et post semper ob artem hanc Ardea laudat." Eaque sunt scripta antiquis literis Latinis: non fraudando et Ludio, Divi Augusti aetate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, villas et porticus, ac topiaria opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, litora, qualia quis optaret, varias ibi obambulantium species, aut navigantium, terraque villas adeuntium asellis aut vehiculis. Iam piscantes, aucupantesque, aut venantes, aut etiam vindemiantes, sunt in eius exemplaribus: nobiles, palustri accessu villae, succollatis sponsione mulieribus, labantes trepidique feruntur: plurimae praeterea tales argutiae facetissimi salis. Idemque subdialibus maritimas urbes pingere instituit, blandissimo aspectu, minimoque impendio. Plin., N. H., XXXV. xxxvii.

10. Statuary.-A Short Criticism of Greek Statuary.

At

Similis in statuis differentia. Nam duriora, et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polycleto supra ceteros; cui quanquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant. Nam ut humanae formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur. Quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra leves genas. quae Polycleto defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur. Phidias tamen diis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur, in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis, aut Olympium in Elide Iovem, fecisset: cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur; adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem Lysippum ac Praxitelem accessisse optime affirmant. Nam Demetrius tanquam nimius in ea reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior. Quint., XII. x. 7–9.

11. Statuary.-Draped Effigies were at first_usual at Rome: the Nude was adopted owing to Greek Influence.

Placuere et nudae

Togatae effigies antiquitus ita dicabantur. tenentes hastam, ab epheborum e gymnasiis exemplaribus, quas Achilleas vocant. Graeca res est, nihil velare: at contra

Romana ac militaris, thoracas addere. Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. Nam Lupercorum habitu factae tam novitiae sunt, quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus eodem habitu sibi statuit, quo deditus est. Notatum ab auctoribus, et L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum fuisset. Equestres vero statuae Romanam celebrationem habent, orto sine dubio a Graecis exemplo. Sed illi celetas tantum dicabant in sacris victores. Postea vero et qui bigis vel quadrigis vicissent. Unde et nostri currus nati in his qui triumphavissent. Serum hoc, et in his non nisi a Divo Augusto seiuges, sicut et elephanti. Plin., N. H., XXXIV. x

12. Statuary. - A List of some of the more Ancient Statues in Rome.

Atti Navii statua fuit ante Curiam, cuins basis conflagravit Curia incensa Publii Clodii funere. Fuit et Hermodori Ephesii in Comitio, legum, quas Decemviri scribebant, interpretis, publice dicata. Alia causa, alia auctoritas M. Horatii Coclitis statuae, quae durat hodieque, cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. Equidem et Sibyllae iuxta Rostra esse non miror, tres sint licet: una, quam Sextus Pacuvius Taurus aedilis plebis instituit: duae, quas M. Messala. Primas putarem has, et Atti Navii, positas aetate Tarquinii Prisci, nisi regum antecedentium essent in Capitolio. Ex his Romuli est sine tunica, sicut et Camilli in Rostris, et ante aedem Castorum fuit Q. Marcii Tremuli equestris togata, qui Samnites bis devicerat, captaque Anagnia, populum stipendio liberaverat. Inter antiquissimas sunt et Tulli Cloelii, Lucii Roscii, Spurii Nautii, C. Fulcinii in Rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum. Hoc a republica tribui solebat iniuria caesis, sicut et P. Iunio, et Tito Coruncanio, qui ab Teuca Illyriorum regina interfecti erant. Non omittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas his statuas in Foro statutas. Haec videlicet mensura honorata tunc erat. Non praeteribo Cn. Octavium ob unum scilicet verbum. Hic regem Antiochum, daturum se responsum dicentem, virga quam tenebat forte circumscripsit, et prius quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. In qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit quam oculatissimo loco in Rostris. Invenitur statua decreta et Taraciae Caiae, sive Suffetiae virgini Vestali, ut poneretur ubi vellet: quod adiectum non minus honoris habet, quam feminae csse decretam.

Meritum eius in ipsis ponam annalium verbis: Quod campum Tiberinum gratificata esset ea populo. Plin., N. H., XXXIV. xi.

13. Statuary.-Antiquity of the Art of Statuary in Italy.

Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiae quoque et vetustam, indicant, Hercules ab Evandro sacratus, ut produnt, in Foro boario, qui triumphalis vocatur, atque per triumphos vestitur habitu triumphali: praeterea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis, ut trecentorum quinquaginta quinque dierum nota, per significationem anni, temporis et aevi se deum indicaret. Signa quoque Tuscanica per terras dispersa, quae in Etruria factitata non est dubium. Deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio inditum est, propter duo millia statuarum Volsinios expugnatos obiiceret. Mirumque mihi videtur, cum statuarum origo tam vetus in Italia sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata, usque ad devictam Asiam, unde luxuria. Similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea quam plasticen Graeci vocant, dici convenientius erit: etenim prior, quam statuaria, fuit. Sed haec ad infinitum effloruit multorum voluminum opere, si quis plura persequi velit: omnia enim quis possit? Plin., N. H., XXXIV. xvi.

14. Statuary.-The Various Modes of fusing Metals
practised in Statuary.

In

Nunc revertemur ad differentias aeris et mixturas. Cyprio coronarium tenuatur in laminas, taurorumque felle tinctum, speciem auri in coronis histrionum praebet. Idemque in uncias additis auri scrupulis senis, praetenui pyropi bractea ignescit. Regulare et in aliis fit metallis: itemque caldarium. Differentia, quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur, ab aliis ductile appellatum, quale omne Cyprium est. Sed et in ceteris metallis, cura distat a caldario. Omne enim purgatis diligentius igni vitiis, excoctisque, regulare est. In reliquis generibus palma Campano. Simile in multis partibus Italiae, provinciisque. Sed octonas plumbi libras addunt, et bene recoquunt propter inopiam ligni. Quantum ea res differentiae afferat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur. Exurente enim coctura Bigrum atque fragile conficitur. Praeterea semel recoquunt:

quod saepius fecisse, bonitati plurimum confert. Id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno melius fundi. Plin., N. H., XXXIV. xx.

15. Statuary.—An Account of various Colossal Statues in Bronze in Greece and Rome.

Ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. Septuaginta cubitorum altitudinis fuit. Hoc simulacrum post quinquagesimum sextum annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. Pauci pollicem eius amplectuntur. Maiores sunt digiti, quam pleraeque statuae. Vasti specus hiant defractis membris. Spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat constituens. Duodecim annis tradunt effectum ccc talentis, quae contulerant ex apparatu regis Demetrii relicto, morae taedio. Videmus certe

Tuscanicum Apollinem in bibliotheca templi Augusti, quinquaginta pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem, an pulchritudine. Fecit et Sp. Carvilius Iovem, qui est in Capitolio, victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus, e pectoralibus eorum, ocreisque et galeis. Amplitudo tanta est, ut conspiciatur a Latiario Iove. Reliquiis limae suam statuam fecit, quae est ante pedes simulacri eius. Habent in eodem Capitolio admirationem et capita duo, quae P. Lentulus consul dicavit: alterum a Charete supra dicto factum: alterum fecit Decius, comparatione in tantum victus, ut artificium minime probabilis artificis videatur. Verum omnem amplitudinem statuarum eius generis vicit aetate nostra Zenodorus, Mercurio facto in civitate Galliae Arvernis, per annos decem, H-S. quadrigenties cent. mill. manipretio. Postquam satis ibi artem approbaverat, Romam accitus est a Nerone, ubi destinatum illius principis simulacrum, colossum fecit, cx pedum longitudine, qui dicatus Solis venerationi est, damnatis sceleribus illius principis. Mirabamur in officina non modo ex argilla similitudinem insignem, verum et ex parvis admodum surculis, quod primum operis instar fuit. Ea statua indicavit interisse fundendi aeris scientiam, cum et Nero largiri aurum argentumque paratus esset, et Zenodorus scientia fingendi caelandique nulli veterum postponeretur. Statuam Arvernorum cum faceret, provinciae Vibio Avito praesidente, duo pocula Calamidis manu caelata, quae Cassio Silano, avunculo eius, praeceptori suo Germanicus Caesar adamata donaverat, aemulatus est, ut vix ulla differentia esset artis. Quantoque maior in Zenodoro praestantia fuit, tanto magis

« PreviousContinue »