Page images
PDF
EPUB

PART III.-ART AND LETTERS.

A. ON THE ARTS GENERALLY.

1. Painting.-The Early History of Painting in Greece and Italy.

De picturae initiis incerta, nec instituti operis quaestio est. Aegyptii sex millibus annorum apud ipsos inventam, priusquam in Graeciam transiret, affirmant, vana praedicatione, ut palam est. Graeci autem alii Sicyone, alii apud Corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis circumducta. Itaque talem primam fuisse: secundam singulis coloribus, et monochromaton dictam, postquam operosior inventa erat: duratque talis etiam nunc. Inventam linearem dicunt a Philocle Aegyptio, vel Cleanthe Corinthio. Primi exercuere Ardices Corinthius, et Telephanes Sicyonius, sine ullo etiamnum colore, iam tamen spargentes lineas intus. Ideo et quos pingerent, adscribere institutum. Primus invenit eas colorare, testa (ut ferunt) trita, Cleophantus Corinthius. Hune, aut eodem nomine alium fuisse, quem tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Demaratum, Tarquinii Prisci Romani regis patrem, fugientem a Corintho iniurias Cypseli tyranni, mox docebimus. Iam enim absoluta erat pictura etiam in Italia. Exstant certe hodieque antiquiores Urbe picturae Ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque demiror tam longo aevo durantes in orbitate tecti, veluti recentes. Similiter Lanuvii, ubi Atalanta et Helena cominus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera ut virgo: ne ruinis quidem templi concussae. Caius princeps eas tollere

conatus est, libidine accensus, si tectorii natura permisisset. Durant et Caere, antiquiores et ipsae. Fatebiturque, quisquis eas diligenter aestimaverit, nullam artium celerius consummatam, cum Iliacis temporibus non fuisse eam appareat. Plin., N. H., XXXV. v., vi.

2. Painting.—A Short Historical Criticism of Greek
Painting.

Primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia, ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus praeferant, proprio quodam intelligendi, ut mea opinio fert, ambitu. Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa Peloponnesia ambo tempora, (nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur,) plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarumque invenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus, atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis placet. Ille vero ita circumscripsit omnia, ut eum "legum latorem" vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tanquam ita necesse sit, sequuntur. Floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas pavracías vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos, et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit. Quint., XII. x. 3-6.

3. Painting. Celebrated Painters at Rome.

Apud Romanos quoque honos mature huic arti contigit. Siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt Fabii clarissimae gentis, princepsque eius, cognominis ipse, aedem Salutis pinxit anno Urbis conditae CCCCL, quae pictura duravit ad nostram memoriam, aede Claudii principatu exusta. Proxime celebrata

tur.

est, in Foro boario aede Herculis, Pacuvii poetae pictura. Ennii sorore genitus hic fuit: clarioremque eam artem Romae fecit gloria scenae. Postea non est spectata honestis manibus: nisi forte quis Turpilium equitem Romanum e Venetia nostrae aetatis velit referre, hodieque pulchris eius operibus Veronae exstantibus. Laeva is manu pinxit, quod de nullo ante memoraParvis gloriabatur tabellis, exstinctus nuper in longa senecta, Antistius Labeo praetorius, etiam proconsulatu provinciae Narbonensis functus. Sed ea res in risu et contumelia erat. Fuit et principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium. Qu. Pedius, nepos Qu. Pedii consularis triumphalisque, a Caesare dictatore coheredis Augusto dati, cum natura mutus esset, eum Messala orator, ex cuius familia pueri avia erat, picturam docendum censuit, idque etiam Divus Augustus comprobavit. Puer magni profectus in ea arte obiit. Dignatio autem praecipua Romae increvit (ut existimo) a M. Valerio Max. Messala, qui princeps tabulam picturae proelii, quo Carthaginienses et Hieronem in Sicilia devicerat, proposuit in latere Curiae Hostiliae, anno ab Urbe condita ccccxc. Plin., N. H., XXXV. vii.

4. Painting.-The Ignorant Ostentation of Wealth has caused the Art of Painting to Degenerate.

Imaginum quidem pictura quam maxime similes in aevum propagabantur figurae: quod in totum exolevit. Aerei ponuntur clypei, argenteae facies surdo figurarum discrimine, statuarum capita permutantur, vulgatis iam pridem salibus etiam carminum. Adeo materiam malunt conspici omnes, quam se nosci. Et inter haec pinacothecas veteribus tabulis consuunt, alienasque effigies colunt, ipsi honorem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres, furis detrahat laqueus. Itaque nullius effigie vivente, imagines pecuniae, non suas, relinquunt. Iidem palaestras athletarum imaginibus, et ceromata sua exornant, et vultus Epicuri per cubicula gestant, ac circumferunt secum. Natali eius vicesima Luna sacrificant, feriasque omni mense custodiunt, quas icadas vocant, hi maxime qui se ne viventes quidem nosci volunt. Ita est profecto: artes desidia perdidit: et quoniam animorum imagines non sunt, negliguntur etiam corporum. Plin., N. H., XXXV. ii.

5. Painting. The Chief Use of Painting in Antiquity was for Portraits. The Invention of a Process by which Coloured Impressions were multiplied is due to Varro.

Aliter apud maiores in atriis haec erant quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera, aut marmora: expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera: semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur, et monumentis rerum in magistratu gestarum. Aliae foris et circa limina domitarum gentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emtori refigere liceret: triumphabantque etiam dominis mutatis ipsae domus: et erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis, quotidie imbellem dominum intrare in alienum triumphum. Exstat Messalae oratoris indignatio, qua prohibuit inseri genti suae Laevinorum alienam imaginem. Similis causa Messalae seni expressit volumina illa, quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium, vidissetque adoptione testamentaria Salutiones, (hoc enim ei fuerat cognomen,) Africanorum dedecore irrepentes Scipionum nomini. Sed pace Messalarum dixisse liceat, etiam mentiri clarorum imagines, erat aliquis virtutum amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret. Non est praetereundum et novitium inventum. Siquidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere in Bibliothecis dicantur illi, quorum immortales animae in locis iisdem loquuntur: quin immo etiam quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus, sicut in Homero evenit. Quo maius (ut equidem arbitror) nullum est felicitatis specimen, quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Imaginum amore flagrasse quondam testes sunt et Atticus ille Ciceronis, edito de his volumine, et Marcus Varro benignissimo invento, insertis voluminum suorum fecunditati, non nominibus tantum septingentorum illustrium, sed et aliquo modo imaginibus: non passus intercidere figuras, aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam diis invidiosi, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique, et claudi possent. Plin., N. H., XXXV. ii.

6. Painting. Foreshortening was invented by Pausias.

Pausias autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in Pompeii porticibus boum immolationem. Eam enim picturam primus invenit, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. Ante omnia cum longitudinem bovis ostendere vellet, adversum eum pinxit, nou transversum: et abunde intelligitur amplitudo. Dein cum omnes, quae volunt eminentia videri, candicantia faciant, coloremque condiant nigro: hic totum bovem atri coloris fecit, umbraeque corpus ex ipso dedit, magna prorsus arte in aequo exstantia ostendens, et in confracto solida omnia. Sicyone et hic vitam egit, diuque fuit illa patria picturae. Tabulas inde e publico omnes propter aes alienum civitatis addictas, Scauri aedilitas Romam transtulit. Plin., N. H., XXXV. xxxix. 24.

7. Painting. The Ancient Masters of Painting produced their Effects with very few Colours.

Quatuor coloribus solis immortalia illa opera fecere: ex albis Melino, ex silaceis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento, Apelles, Echion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus. Nunc et purpuris in parietes migrantibus, et India conferente fluminum suorum limum, et draconum et elephantorum saniem, nulla nobilis pictura est. Omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. Ita est, quoniam, ut supra diximus, rerum, non animi, pretiis excubatur. Plin., N. H., XXXV. xxxii.

8. Painting.-Some Facts concerning Apelles, who was esteemed the greatest Painter of Antiquity.

Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles Cous, Olympiade CXII. Picturae plura solus prope quam ceteri omnes contulit, voluminibus etiam editis, quae doctrinam eam continent. Praecipua eius in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent: quorum opera cum admiraretur, collaudatis omnibus, deesse iis unam Venerem dicebat, quam Graeci Charita vocant: cetera omnia contigisse : sed hac soli sibi neminem parem. Et aliam gloriam usurpavit, cum Protogenis opus immensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur. Dixit enim, omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora: sed uno se praestare, quod manum ille de

« PreviousContinue »