Page images
PDF
EPUB

ac regia cc M. plebis. Stagnum intus Megisba, CCCLXXV M. passuum ambitu, insulas pabuli tantum fertiles complexum. Ex eo duos amnes erumpere: Palaesimundum, iuxta oppidum eiusdem nominis, influentem in portum tribus alveis, quinque stadiorum arctissimo, XV amplissimo: alterum ad septemtriones Indiamque versum, Cydara nomine. Proximum esse Indiae promontorium, quod vocetur Coliacum, quatridui navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. Mare id colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas earum gubernaculis deterentibus. Septemtriones Vergiliasque apud nos, veluti novo caelo, mirabantur. Ne Lunam quidem apud ipsos, nisi ab octava ad XVI supra terram adspici fatentes. Canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. Sed maxime mirum iis erat, umbras suas in nostrum caelum cadere, non in suum: Solemque a laeva oriri, et in dexteram occidere potius, quam e diverso. Iidem narravere, latus insulae, quod praetenderetur Indiae, x M. stad. esse ab oriente hiberno. Ultra montes Emodos, Seras quoque ab ipsis adspici, notos etiam commercio: patrem Rachiae commeasse eo: advenis sibi Seras occursare. Ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. Plin., N. H., VI. xxiv.

188. Relative Measurements of the Quarters of the Globe.

At abunde orbe terrarum extra intra indicato, colligenda in arctum mensura aequorum videtur. Polybius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os Maeotis, tricies et quater centena XXXVII mill. D passuum prodidit. Ab eodem initio ad orientem recto cursu Siciliam duodecies centena LX mill. D passuum, Cretam CCCLXXV M. passuum, Rhodum CLXXXIII M. D passuum: Chelidonias tantundem: Cyprum cccxxII M. passuum. Inde Syriae Seleuciam Pieriam cxv mill. D passuum. Quae computatio efficit vicies quater centena XL M. passuum. Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum Issicum per longitudinem directam tricies et quater centena XL passuum mill. taxat, in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a Siculo freto Alexandriam cursus duodecies centena L mill. passuum tradidit. Universus autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit ad Maeotin lacum, centies centena LVI mill. passuum. Artemidorus adiicit DCCLIII mill. Idem cum Maeotide centies septuagies et ter centena xc M. passuum esse tradit. Haec est mensura inermium, et pacata audacia fortunam provocantium hominum.

Nunc ipsarum partium magnitudo comparabitur, utcunque difficultatem afferet auctorum diversitas. Aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. Est ergo ad hoc praescriptum Europae magnitudo octogies bis centena XCIV mill. passuum. Africae (ut media ex omni varietate prodentium sumatur computatio) efficit longitudo tricies septies centena XCIV mill. Latitudo, qua colitur, nusquam ducenta quinquaginta millia passuum excedit. Sed quoniam a Cyrenaica eius parte nongentorum decem millium passuum eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, qua noscebantur, complectens; universam mensuram, quae venit in computationem, quadragies sexies centena VIII mill. passuum efficit. Asiae longitudo in confesso est ter et sexagies centena LXXV mill. passuum. Latitudo sane computetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, ut per Meroen et Syenen mensura currat, decies octies centena LXXV mill. passuum. Apparet ergo, Europam paulo minus dimidia Asiae parte maiorem esse, quam Asiam. Eandem altero tanto et sexta parte Africae ampliorem, quam Africam. Quod si misceantur omnes summae, liquido patebit, Europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius: Asiam vero quartam et quartamdecimam, Africam autem quintam et insuper sexagesimam. Plin., N. H., VI. xxxviii.

189. The Rotundity of the Earth considered with reference to the Question of Antipodes.

Ingens hic pugna literarum, contraque vulgi: circumfundi terrae undique homines, conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse caeli verticem, ac simili modo ex quacunque parte mediam calcari: illo quaerente, cur non decidant contra siti; tanquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. Intervenit sententia, quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilominus terram undique incoli. Sed quid hoc refert alio miraculo exoriente? pendere ipsam, ac non cadere nobiscum: ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit: aut possit cadere, natura repugnante, et quo cadat, negante. Nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu: ita terrae, arcentibus cunctis, nisi in se, locus non est. Globum tamen effici mirum est, in tanta planitie maris, camporumque. Cui sententiae adest Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelion, MCCL passuum, ratione perpendiculi,

nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. Mihi incerta haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices, longo tractu, nec breviore quinquaginta millibus passuum assurgere. Plin., N. H., II. lxv.

190. How far is the Rotundity of the Earth compatible with the existence of Large Bodies of Water on its Surface?

Sed vulgo maxima haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus: et pulveri illatae, frondiumque lanugini impositae, absoluta rotunditate cernuntur: et in poculis repletis media maxime tument: quae propter subtilitatem humoris, mollitiamque in se residentem, ratione facilius, quam visu, deprehenduntur. Idque etiam magis mirum, in poculis repletis, addito humore minimo circumfluere quod supersit: contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios: scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminente infusa dilabantur. Eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua: ac procul recedente navigio, si quid, quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur, et postremo occultetur. Denique Oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret, atque non decideret, nullo ultra margine includente? Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. Contra quod, ut sint plana maria, et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio, magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent. Namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur, et sit haec natura earum confessa: nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas, quo longissime devexitas passa sit: procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius centro esse terrae: omnesque lineas, quae emittuntur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri, quam quae ad extremum mare a primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum: ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur. Plin., N. H., II. lxv.

191. The Epicurean Physics deny the Existence
of Antipodes.

Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
In medium summae, quod dicunt, omnia niti,

Atque ideo mundi naturam stare sine ullis
Ictibus externis neque quoquam posse resolvi
Summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa;
Ipsum si quicquam posse in se sistere credis:
Et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
Nitier in terraque retro requiescere posta,
Ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus.
Et simili ratione animalia suppa vagari
Contendunt neque posse e terris in loca caeli
Reccidere inferiora magis quam corpora nostra
Sponte sua possint in caeli templa volare;
Illi cum solem videant, nos sidera noctis
Cernere et alternis nobiscum tempora caeli
Dividere et noctes parilis agitare diebus.
Sed vanus stolidis haec omnia finxerit error,
Amplexi quod habent perverse prima viai.

Lucr., I. 1052-1069.

192. The Cause of Night and Morning.

At nox obruit ingenti caligine terras,
Aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
Impulit atque suos efflavit languidus ignis
Concussos itere et labefactos aere multo,
Aut quia sub terras cursum convortere cogit
Vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
Tempore item certo roseam Matuta per oras
Aetheris auroram differt et lumina pandit,
Aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
Anticipat caelum radiis accendere temptans,
Aut quia conveniunt ignes et semina multa
Confluere ardoris consuerunt tempore certo,
Quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
Quod genus Idaeis fama est e montibus altis
Dispersos ignis orienti lumine cerni,

Inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
Lucr., V. 650-665.

193. The Causes of the Different Lengths of Days.

Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
Et minui luces, cum sumant augmina noctes,
Aut quia sol idem sub terras atque superne
Imparibus currens amfractibus aetheris oras

Partit et in partis non aequas dividit orbem,
Et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
Eius in adversa tanto plus parte relatus,
Donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras.
Nam, medio cursu flatus aquilonis et austri,
Distinet aequato caelum discrimine metas
Propter signiferi posituram totius orbis,
Annua sol in quo concludit tempora serpens,
Obliquo terras et caelum lumine lustrans,
Ut ratio declarat eorum qui loca caeli
Omnia dispositis signis ornata notarunt,
Aut quia crassior est certis in partibus aer,
Sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
Nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus.
Propterea noctes hiberno tempore longae
Cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
Aut etiam, quia sic alternis partibus anni
Tardius et citius consuerunt confluere ignes
Qui faciunt solem certa desurgere parte,
Propterea fit uti videantur dicere verum.

Lucr., V. 680–704.

194. There are Two Kinds of Fire: Bodily Heat differs from Combustible Heat.

[ocr errors]

Solis candor illustrior est, quam ullius ignis, quippe qui in immenso mundo tam longe lateque colluceat ; et is eius tactus est, non ut tepefaciat solum, sed etiam saepe comburat. Quorum neutrum faceret, nisi esset igneus. Ergo, inquit, quum sol igneus sit Oceanique alatur humoribus, quia nullus ignis sine pastu aliquo possit permanere: necesse est aut ei similis sit igni, quem adhibemus ad usum atque ad victum, aut ei, qui corporibus animantium continetur. Atqui hic noster ignis, quem usus vitae requirit, confector est et consumptor omnium, idemque, quocumque invasit, cuncta disturbat ac dissipat. Contra ille corporeus, vitalis et salutaris omnia conservat, alit, auget, sustinet sensuque afficit." Negat ergo esse dubium, horum ignium sol utri similis sit, quum is quoque efficiat, ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant. Quare quum solis ignis similis eorum ignium sit, qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra, quae oriantur in ardore caelesti, qui acther vel caelum nominatur. Cic., N. D., II. xv. 40, 41.

« PreviousContinue »