Page images
PDF
EPUB

tur, alteraque parte Astaboras, altera Astape dictus est. Ubi rursus coit, ibi nomen hoc capit. Inde partem asper, partim navigia patiens, in immanem lacum devenit: ex quo praecipiti impetu egressus, et Tachompso, alteram insulam, amplexus, usque ad Elephantinem urbem Aegyptiam, atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum placidior, et iam bene navigabilis, primum juxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterum iterumque divisus ad Delta et ad Melin, it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus: septemque in ora se scindens, singulis tamen grandis evolvitur. Non pererrat autem tantum eam, sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id, quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque, vastas belluas, gignit, glebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod, ubi sedavit diluvia, ac se sibi reddidit, per humentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte iam formata, ex parte adhuc terrena, visuntur. Crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives, ex immanibus Aethiopiae iugis, largius, quam ripis accipi queant, defluunt: sive quod sol hieme terris propior, et ob id fontem eius minuens, tunc altius abit, sinitque integrum, et ut est plenissimus, surgere sive quod per ea tempora flantes Etesiae, aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant; aut venienti obvii adverso spiritu cursum descendentis impediunt; aut arenis, quas cum fluctibus litori applicant, ostia obducunt: fitque major, vel quod nihil ex semet amittit; vel quod plus, quam solet, accipit; vel quod minus, quam debet emittit. Quod si est alter orbis, suntque oppositi nobis a meridie Antichthones; ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio accrescere, quod tum hiems sit, unde oritur. Mela., De Situ. Orb., I. 9.

181. Criticism of the Theory that the Overflow of the Nile is due to the Etesian Winds.

Si Thaleti credis, Etesiae descendenti Nilo resistunt, et cursus eius acto contra ostia mari sustinent: ita reverberatus in se recurrit: nec crescit, sed exitu prohibitus resistit, et quacunque mox potuit, inconcessus erumpit. Euthymenes Massiliensis testimonium dicit: "Navigavi, inquit, Atlanticum mare. Nilus fluit maior, quamdiu Etesiae tempus observant: tunc

Inde

enim eiicitur mare instantibus ventis. Quum resederint, et pelagus conquiescit, minorque descendenti inde vis Nilo est. Ceterum dulcis maris sapor est, et similes Niloticis belluae.” Quare ergo, si Nilum Etesiae provocant, et ante illos incipit incrementum eius, et post eos durat? Praeterea non fit maior, quo illi flavere vehementius. Nec remittitur incitaturque, prout illis impetus fuit: quod fieret, si illorum viribus cresceret. Quid, quod Etesiae litus Aegyptium verberant, et contra illos Nilus descendit, inde venturus, unde illi, si origo ab illis esset? Praeterea ex mari purus et caeruleus efflueret, non ut nunc turbidus venit. Adde, quod testimonium eius testium turba coarguitur. Tunc erat mendacio locus, quum ignota essent externa. Licebat illis fabulas mittere. Nunc vero tota exteri maris ora mercatorum navibus stringitur: quorum nemo narrat nunc caeruleum Nilum, aut mare saporis alterius. Quod et natura credi vetat, quia dulcissimum quodque et levissimum sol trahit. Praeterea quare hieme non crescit? Et tunc potest ventis concitari mare, aliquando quidem maioribus. Nam Etesiae temperati sunt. Quod si e mari ferretur Atlantico, semel oppleret Aegyptum. At nunc per gradus crescit. pides Chius ait, hieme calorem sub terris contineri: ideo et specus calidos esse, et tepidiorem puteis aquam: itaque venas interno calore siccari. Sed in aliis terris augentur imbribus flumina. Nilum, quia nullo imbre adiuvetur, tenuari, deinde crescere per aestatem: quo tempore frigent interiora terrarum, et redit rigor fontibus. Quod si verum esset, aestate flumina crescerent, omnesque putei aestate abundarent. Deinde non calorem hieme sub terris esse maiorem. Aqua et specus et putei tepent, quia aëra rigentem extrinsecus recipiunt. Ita non calorem habent, sed frigus excludunt. eadem causa acstate refrigescunt, quia illo remotus seductusque aër calefactus non pervenit. Sen., N. Q., IV. ii. 21–26.

Oeno

182. Account of the Climate and Producis of Britain.

non

Ex

Coelum crebris imbribus ac nebulis foedum: asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram, et nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quodsi nubes non officiant, adspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire adfirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras, infraque coelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum. Tarde mitescunt,

cito proveniunt. Eadem utriusque rei caussa, multus humor terrarum coelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur. Nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, conligi. Ego facilius crediderim, naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam. Tac. Agr., 12.

183. A Geographical Account of Britain.

Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad orientem solem; inferior ad meridiem spectat. Hoc latus tenet circiter millia passuum D. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem, qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia; sed pari spatio transmissus, atque ex Gallia, est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae adpellatur Mona; complures praeterea minores obiectae insulae existimantur: de quibus insulis nonnulli scripserunt, dies continuos xxx sub bruma esse noctem. Nos nihil de eo percunctationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse, quam in continente, noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, DCC millium. Tertium est contra septemtriones, cui parti nulla est obiecta terra; sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat: huic millia passuum DCCC in longitudinem esse, existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum millium passuum. Caes., B. G., v. 13.

184. A Geographical Account of Gaul.

Gallia est omnis divisa in partes tris, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli adpellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea, quae ad affeminandos animos pertinent, important: proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt: qua de caussa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere quotidianis proeliis cum Germanis contendunt, quum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars,

quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; adtingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad septemtriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septemtriones et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et ad eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et septemtriones. Caes., B. G., I. 1.

185. A Geographical Description of Italy.

Est ergo folio maxime querno assimilata, multo proceritate amplior, quam latitudine: in laeva se flectens cacumine, et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a medio excursu Cocinthos vocatur, per sinus lunatos duo cornua emittens, Leucopetram dextera, Lacinium sinistra. Patet longitudine ab Alpino fine Praetoriae Augustae, per Urbem Capuamque cursu meante, Rhegium oppidum in humero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, decies centena et viginti millia passuum: multoque amplior mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus digredi videretur. Latitudo eius varia est ccccx millium inter duo maria, inferum et superum, amnesque Varum atque Arsiam: mediae, atque ferme circa urbem Romam, ab ostio Aterni amnis in Adriaticum mare influentis, ad Tiberina ostia, CXXXVI, et paulo minus a Castro novo Adriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo inde loco ccc in latitudinem excedens. Universae autem ambitus a Varo ad Arsiam tricies centena, et quinquaginta novem millia passuum efficit. Abest a circumdatis terris, Istria ac Liburnia, quibusdam locis centena M. pass. Ab Epiro et Illyrico quinquaginta. Ab Africa minus cc, ut auctor est M. Varro. Ab Sardinia cxx M. Ab Sicilia M. ccccc. Corsica minus LXXX. Ab Issa quinquaginta. Incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem: sed si quis id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem. Plin., N. H., III. vi.

186. An Estimate of the Area of India, with an Account of some of its Leading Features.

A

Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae, quem armis subegerant, scripserunt quinque millia oppidorum fuisse, nullum cominus, gentes IX. Indiamque tertiam partem esse terrarum

omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione. Indi enim prope gentium soli nunquam migravere finibus suis. Colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIV, annis sex mill. CCCCLI adiiciunt et menses tres. Amnium mira vastitas. Proditur Alexandrum nullo die minus stadia sexcenta navigasse in Indo, nec potuisse ante menses quinque enavigare, adiectis paucis diebus: et tamen minorem Gange esse constat. Seneca etiam apud nos tentata Indiae commentatione sexaginta amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. Par labor sit montes enumerare. Iunguntur inter se Imaus, Emodus, Paropamisus, Caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem immensam, et Aegypto similem. Verum ut terrena demonstratio intelligatur, Alexandri Magni vestigiis insistamus. Diognetus et Baeton itinerum eius mensores, scripsere, a portis Caspiis Hecatompylon Parthorum, quot diximus millia esse: inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXVI mill. Inde ad Prophthasiam Drangarum CXCIX mill. Inde ad Arachosiorum oppidum DXV mill. Inde Ortospanum CCL mill. Inde Alexandri oppidum quinquaginta M. In quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur: hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam. Ab ea ad flumen Copheta, et oppidum Indorum Peucolaitin, ccxxvII mill. Inde ad flumen Indum et oppidum Taxila, sexaginta mill. Ad Hydaspen fluvium clarum, Cxx mill. Ad Hypasin non ignobiliorem, XXIX. cccxc. qui fuit Alexandri itinerum terminus, exsuperato tamen amne, arisque in adversa ripa dicatis. Epistolae quoque regis ipsius consentiunt his. Reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad Hesidrum, CLXVIII mill. Iomanem amnem tantundem. Exemplaria aliqua adiiciunt quinque millia passuum. Inde ad Gangem CXII mill. Ad Rhodapham cxIx mill. Alii cccxxv mill. in hoc spatio produnt. Ad Calinipaxa oppidum, CLXVII. D. alii CCLXV M. Inde ad confluentem Iomanis amnis, et Gangis, DCXXV M. plerique adiiciunt XIII mill. ad oppidumque Palibothra CCCCXXV. Ad ostium Gangis DCXXXVIII mill. passuum. Plin., N. H., VI. xxi.

187. An Account of Ceylon, taken from the Statements of Four Cingalese Envoys.

Hactenus a priscis memorata: nobis diligentior notitia Claudii principatu contigit, legatis etiam ex insula advectis. Ex iis cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem, appositum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo,

[ocr errors]
« PreviousContinue »