Page images
PDF
EPUB

166. An Account of the Motions of the Five Planets.

Maxime vero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum, quae falso vocantur errantes. Nihil enim errat, quod in omni aeternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantes et ratos. Quod eo est admirabilius in his stellis, quas dicimus, quia tum occultantur, tum rursus aperiuntur, tum adeunt, tum recedunt, tum antecedunt, tum subsequuntur, tum celerius moventur, tum tardius, tum omnino ne moventur quidem, sed ad quoddam tempus insistunt. Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur, quum solis et lunae et quinque errantium ad eamdem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conversio. Quae quam longa sit, magna quaestio est esse vero certam et definitam necesse est. Nam ea, quae Saturni stella dicitur Parque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, XXX fere annis cursum suum conficit: in quo cursu multa mirabiliter efficiens, tum antecedendo, tum retardando, tum vespertinis temporibus delitescendo, tum matutinis rursum se aperiendo, nihil immutat sempiternis saeculorum aetatibus, quin eadem iisdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius a terra Iovis stella fertur, quae ad dicitur, eaque eumdem XII signorum orbem annis XII conficit, easdemque, quas Saturni stella, efficit in cursu varietates. Huic autem proximum inferiorem orbem tenet Пupósts, quae stella Martis appellatur, eaque IV et XX mensibus, vi, ut opinor, diebus minus, eumdem lustrat orbem, quem duae superiores. Infra autem hanc stella Mercurii est: ea Zrínßav appellatur a Graecis; quae anno fere vertente signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens. Infima est quinque errantium terraque proxima stella Veneris, quae Dargógos Graece, Latine dicitur Lucifer, quum antegreditur solem, quum subsequitur autem, "Eopos. Ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem: quod idem faciunt stellae superiores: neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens tum subsequens. Cic., N. D., II. xx.

167. The Motions of the Heavenly Bodies have suggested the Idea of Time.

Quando igitur unum quodque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat motus temporis consignandus: colligatisque corporibus vinculis animalibus, tum animantia

orta sunt eaque imperio parere didicerunt: tunc ex alterius naturae motione transversa, in eiusdem naturae motum incurrentia, in eaque haerentia atque impedita, quum alia maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae: quae velocissime movebantur, ea celeritate vinci a tardioribus, et quum superabant, superari videbantur. Omnes enim orbes eorum quasi helicis inflexione vertebat: quam bifariam contrarie simul procedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens, quae in istis octo cursibus celeritates tarditatesque declararet: deus ipse solem, quasi lumen, accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus colluceret, animantesque, quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent. Nox igitur et dies ad hunc modum, et ob has generata caussas, unum circuitum orbis efficit sapientissimum atque optimum: mensis autem, quando luna, lustrato suo cursu, solem consecuta est: annus, ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines, praeter admodum paucos, neque nomine appellant, neque inter se numero commetiuntur. Itaque nesciunt, hos siderum errores id ipsum esse, quod rite dicitur tempus, multitudine infinita, varietate admirabili praeditos. Attamen illud perspici et intelligi potest, absoluto perfectoque numero temporis, absolutum perfectumque annum tunc compleri denique, quum se octo ambitus, confectis suis cursibus, ad idem caput retulerunt, quumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis. Has igitur ob caussas nata astra sunt, quae, per caelum penetrantia, solstitiali se et brumali revocatione converterent: ut hoc omne animal, quod videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeternitatis imitationem simillimum. Cic., Tim., ix.

168. The Diameter of the Zodiac estimated in terms of the
Distance between any Two Signs.

Ipse autem quantum convexo mundus Olympo
Obtineat spatium, quantis bis sena ferantur
Finibus astra, docet ratio, cui nulla resistunt
Claustra, nec immensae moles, ceduntque recessus,
Omnia succumbunt, ipsum est penetrabile caelum.
Nam quantum a terris atque aequore signa recedunt,
Tantum bina patent: quacunque inciditur orbis
Per medium, pars efficitur tum tertia gyri,

Exiguo dirimens solidam discrimine summam.
Summum igitur caelum bis bina refugit ab imo
Astro, bis senis ut sit pars tertia signis.

Sed quia per medium est tellus suspensa profundum,
Binis a summo signis discedit et imo.

Hinc igitur quodcunque supra te suspicis ipse,
Qua per inane meant oculi, quaque ire recusant,
Binis aequandum est signis, sex tanta rotundae
Efficiunt orbem zonae, qua signa feruntur
Bis sex, aequali spatio texentia caelum.

Manil., i. 539-551.

169. A Description of the Zodiac.

Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa coelumque sideribus conformatum. Id volvitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos. Namque in his locis naturalis potestas ita architectata est collocavitque cardines tanquam centra, unum a terra et a mari in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum transcontra sub terra in meridianis partibus; ibique circum eos cardines orbiculos, [tanquam] circum centra ut in torno, perfecit, qui Graece o nominantur; per quos pervolitat sempiterno coelum: ita media terra cum mari centri loco naturaliter est collocata. His natura dispositis ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudine centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscuretur; tunc etiam per medium transversa et inclinata in meridiem circuli lata zona duodecim signis est conformata; quae eorum species stellis dispositis duodecim partibus peraequatis exprimit depictam a natura figurationem. Itaque lucentia cum mundo reliquoque siderum ornatu circum terram mareque pervolantia cursus perficiunt ad coeli rotunditatem. Vitr., ix. i. 2, 3.

170. The Five Zones.

Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi Sol aureus astra.

Quinque tenent coelum zonae, quarum una corusco
Semper sole rubens et torrida semper ab igni:
Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur,
Caerulea glacie concretae atque imbribus atris.
Has inter mediamque duae mortalibus aegris

Munere concessae divum: et via secta per ambas,
Obliquus qua se signorum verteret ordo.

Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
Consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
Hic vertex nobis semper sublimis; at illum
Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
Circum, perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentes aequore tingi.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,
Semper et obtenta densentur nocte tenebrae:
Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit;
Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis,
Illic sera rubens accendit lumina Vesper.

Virg., G., i. 231-251.

171. The Five Zones-Another Account.

Circulus ad boream fulgentem sustinet Arcton,
Sexque fugit solidas a caeli vertice partes.
Alter ad extremi decurrens sidera Cancri,

In

quo consummat Phoebus lucemque moramque,
Tardaque per longos circumfert lumina flexus,
Aestivum medio nomen sibi sumit ab aestu;
Temporis et titulo potitur metaque volantis
Solis, et extremos designat fervidus actus,
Et quinque in partes aquilonis distat ab orbe.
Tertius in media mundi regione locatus
Ingenti spira totum praecingit Olympum,
Parte ab utraque videns axem; quo limine Phoebus
Componit paribus numeris noctemque diemque,
Veris et auctumni currens per tempora mixta,
Cum medium aequali distinguit limite caelum,
Quattuor et gradibus sua fila reducit ab aestu.
Proximus hunc ultra brumalis nomine cingens
Ultima designat fulgentis lumina solis,
Inviaque obliqua radiorum munera flamma

Dat
per iter minimum nobis; sed finibus illis,
Quos super incubuit, longa stant tempora luce,
Vixque dies transit candentem extenta per aestum,
Bisque iacet binis summotus partibus orbis.
Manil., i. 566–588.

172. The Formation of the Earth.

Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
Propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
In medio atque imas capiebant omnia sedes;
Quae quanto magis inter se perplexa coibant,
Tam magis expressere ea quae mare sidera solem
Lunamque efficerent et magni moenia mundi.
Omnia enim magis haec e levibus atque rotundis
Seminibus, multoque minoribu' sunt elementis
Quam tellus. Ideo, per rara foramina, terrae
Partibus erumpens primus se sustulit aether
Ignifer et multos secum levis abstulit ignis.
Hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
Interutraque globi quorum vertuntur in auris.
His igitur rebus retractis terra repente,
Maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
Succidit et salso suffudit gurgite fossas.
Inque dies quanto circum magis aetheris aestus
Et radii solis cogebant undique terram
Verberibus crebris extrema ad limina in artum,
In medio ut propulsa suo condensa coiret,
Tam magis expressus salsus de corpore sudor
Augebat mare manando camposque natantis,
Et tanto magis illa foras elabsa volabant
Corpora multa vaporis et aeris altaque caeli
Densebant procul a terris fulgentia templa.
Sidebant campi, crescebant montibus altis
Ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
Nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
Lucr., V. 449-459, 471-472, 480–494.

173. The Formation of the Earth-Another Account.

Namque canebat, uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animaeque marisque fuissent, Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ; Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit, et rerum paullatim sumere formas; Iamque novum terrae stupeant lucescere solem, Altius atque cadant summotis nubibus imbres :

« PreviousContinue »