Page images
PDF
EPUB

publica quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est. Legi adeo nuper in Capitonis Atteii Coniectaneis senatus decretum vetus, C. Fannio et M. Valerio Messala Coss. factum; in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est, mutua inter sese convivia agitarent, iurare apud Consules verbis conceptis, non amplius in singulas coenas sumtus esse facturos, quam centenos vicenosque aeris, praeter olus et far et vinum; neque vino alienigena, sed patrio, usuros; neque argenti in convivio plus pondo, quam libras centum illaturos. Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeiis et Saturnalibus, et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit, decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos; ceteris autem omnibus diebus denos. Hanc Lucilius poeta legem signat, cum dicit :

"Fanni centussisque misellos."

In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt, Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos. Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus, eosque ipsos dies nominavit: aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumtus inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos. Lex deinde Licinia rogata est; quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris impendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit; ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis aridae et salsamenti certa pondera in singulos dies constituerit: sed quidquid esset natum e terra, vite, arbore, promiscue atque indefinite largita est. Postea L. Sulla dictatur, cum, legibus istis situ atque senio obliteratis, plerique in patrimoniis amplis helluarentur, et familiam pecuniamque suam prandiorum gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit, qua cautum est, ut Kalendis, Idibus, Nonisque, diebus ludorum, et feriis quibusdam sollemnibus sestertios tricenos in coenam insumere ius potestasque esset; ceteris autem aliis diebus omnibus non amplius ternos. Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus; qua lege non sumtus coenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est. Lex deinde Antia praeter sumtum aeris id etiam sanxit, ut, qui magistratus esset, magistratumve capturus esset, ne quo ad coenam, nisi ad certas personas, itaret. Postremo lex Iulia ad populum pervenit, Caesare Augusto imperante; qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur; Kalendis, Idibus, Nonis, et aliis quibusdam festivis trecenti; nuptiis autem et repotiis HS. mille. Esse etiam dicit Capito

Atteius edictum, Divine Augusti, an Tiberii Caesaris, non satis commemini : quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis HS. adusque duo millia sumtus coenarum propagatus est ut his saltem finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur. Aul. Gell., II. xxiv. 1–15.

125. The Roman Theory and Practice of Adoption.

Cum in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit, aut per populum. Quod per praetorem fit, adoptatio dicitur: quod per populum, arrogatio. Adoptantur autem, cum a parente, in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur; atque ab eo, qui adoptat, apud eum, apud quem legis actio est, vindicantur. Arrogantur ii, qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt: eiusque rei ipsi auctores fiunt. Sed arrogationes non temere nec inexplorate committuntur. Nam comitia, arbitris [etiam] pontificibus, praebentur, quae curiata appellantur: aetas quoque eius, qui arrogare vult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui arrogatur ne insidiose appetita sint, consideratur : iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum licitur, quod in arrogando iuraretur. Sed arrogari non potest, nisi iam vesticeps. Arrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. Eius rogationis verba haec sunt velitis iubeatis, [quirites,] uti Lucius Valerius Lucio Titio tam iure lege Q. filius [sibi] siet, quam si ex eo patre matre Q. familias eius natus esset, uti Q. ei vitae necis Q. in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi ita vos, quirites, rogo. Neque pupillus autem, neque mulier, quae in parentis potestate non est, arrogari possunt: quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est; et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae ditioni subiiciant. Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Massurius Sabinus scripsit. Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse unquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptationem in iura ingenuorum invadant. Alioquin, si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a domino per praetorem dari in adoptionem potest. Idque, ait, plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse. Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum de moribus, inter ea, quae reprehendebat quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivus patri adoptatori inter praemia

patrum prodesset. Verba ex ea oratione haec sunt: "In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre; filium adoptivum tam procedere, quam si [ex] se natum habeat; absentes censeri iubere, ut ad censum nemini necessum sit venire. Aul. Gell., V. xix.

126. Hints on the Examination of Witnesses in Court.

Qui "voluntarium" producit, scire, quid is dicturus sit, potest; ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit: providendumque, ne timidus, ne inconstans, ne imprudens testis sit; turbantur enim, et a patronis diversae partis induuntur in laqueum, et plus deprehensi nocent, quam firmi et interriti profuissent. Multum igitur domi ante versandi: variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt. Sic fit, ut aut constent sibi, aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius, a quo producti sunt, interrogatione velut in gradum reponantur. In his quoque adhuc, qui constiterint sibi, vitandae sunt insidiae; nam frequenter subiici ab adversario solent, et, omnia profutura polliciti, diversa respondent, et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium. Explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium afferant: nec id sat est, inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne poenitentia propositum mutaverint; quod quum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur re vera sciunt, necessarium est praecavere; tum multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur. Nam et frequentior eorum poenitentia est, et promissum suspectius; et, si perseveraverint, responsio facilior. Quint., V. vii. 10-14.

127. Hints on the Examination of Witnesses in Court-continued.

Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. Difficilior hoc, quod raro unquam possunt ante iudicium scire, quid testis dicturus sit expeditior, quod, quum interrogandus est, sciunt, quid dixerit. Itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat? quas et quibus ex causis inimicitias habeat? eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes, sive invidia, sive gratia, sive pecunia, videri volumus.

Qua in re primum est, nosse testem; nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari, longus protrahi potest: prudens vero et constans, vel tanquam inimicus et pervi

cax dimittendus statim, vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est; aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus; aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus. Probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in causa est, aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius, et unde nihil suspecti sit, repetita percontatione, priora sequentibus applicando, saepe eo perducit homines, ut invitis, quod prosit, extorqueat. Eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis, neque exercitatio traditur: et naturali magis acumine, aut usu contingit haec virtus. Quint., V. vii. 22–23, 26-28.

128. Any Repudiation of its Engagements by the State is a Course that should at all costs be avoided.

Quamobrem, ne sit aes alienum, quod reipublicae noceat, providendum est; quod multis rationibus caveri potest; non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res vehementius rempublicam continet, quam fides; quae esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum creditarum. Numquam vehementius actum est, quam me Consule, ne solveretur. Armis et castris tentata res est ab omni genere hominum, et ordine; quibus sic restiti, ut hoc tantum malum de republica tolleretur. Numquam nec maius aes alienum fuit; nec melius, nec facilius dissolutum est. Fraudandi enim spe sublata, solvendi necessitas consecuta est. Cic., De Off., II.

129. Some Questions of Commercial Casuistry.

In huiusmodi caussis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo. Antipatro, omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret; Diogeni, venditorem, quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere : cetera sine insidiis agere: et, quoniam vendat, velle quam optime vendere. "Advexi, exposui, vendo meum non pluris, quam ceteri, fortasse etiam minoris, quum maior est copia. Cui fit iniuria?" Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: "Quid ais? tu, quum nominibus consulere debeas et servire humanae societati, eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas,

vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae?" Respondebit Diogenes fortasse sic: "Aliud est celare, aliud tacere: neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura deorum sit, qui sit finis bonorum : quae tibi plus prodessent cognita, quam tritici vilitas. Sed quicquid tibi audire utile est, id mihi dicere necesse est? Immo vero, [inquiet ille,] necesse est, si quidem meministi, esse inter homines natura coniunctam societatem." "Memini, inquiet ille; sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusquam sit? Quod si ita est, ne vendendum quidem quidquam est, sed donandum." Vides in hac tota disceptatione non illud dici, Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam; sed ita expedire, ut turpe non sit ex altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum. Vendat aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipse norit, ceteri ignorent; pestilentes sint, et habeantur salubres; ignoretur, in omnibus cubiculis apparere serpentes; male materiatae sint, ruinosae: sed hoc praeter dominum nemo sciat. Quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit, aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurum putarit, num id iniuste, aut improbe fecerit? "Ille vero," inquit Antipater. Cic., De Off., III. xii. 51-54.

130. Education.-The most Effective Education
is by Example.

Erat autem antiquitus institutum, ut a maioribus natu, non auribus modo, verum etiam oculis disceremus, quae facienda mox ipsi ac per vices quasdam tradenda minoribus haberemus. Inde adolescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur, ut imperare parendo, duces agere, dum sequuntur, adsuescerent: inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante, quam consortes, erant. Suus cuique parens pro magistro, aut cui parens non erat, maximus quisque et vetustissimus pro parente. Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas; ubi cedendum, ubi resistendum; quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium; omnem denique senatorium morem, quod fidelissimum praecipiendi genus, exemplis docebantur. Pliny, Epp., viii. 14.

« PreviousContinue »