Page images
PDF
EPUB

posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret, atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi, ab aliis senibus auditum: Si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, habuisset. Sic natura solitarium nihil amat, semperque ad aliquod tamquam adminiculum annititur: quod in amicissimo quoque dulcissimum est. Cic., De Am., xxiii. 86-88.

71. The Ideal of Friendship.

Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intelligi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in augustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur. Est autem amicitia nihil aliud, nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate summa consensio : qua quidem haud scio, an, excepta sapientia, nihil melius homini sit a diis immortalibus datum. Bonos igitur inter

viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Principio, qui potest esse "vita vitalis," ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescat? Quid dulcius, quam habere, quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum? Quis esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque, ac tu ipse, gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam, quam tu, ferret. Denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis divitiae, ut utare; opes, ut colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fuugare corporis. Amicitia res plurimas continet: quoque te verteris, praesto est: nullo loco excluditur: numquam intempestiva, numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni ut aiunt, pluribus locis utimur, quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas partiens communicansque leviores. Cic., De Am., V. vi. 20–22.

72. The Highest Friendship is based on Similarity of Virtuous Disposition.

Par est autem, primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iamdudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, quum homines benevolentia coniuncti, primum cupiditatibus iis, quibus ceteri serviunt, imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet, neque quidquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. Itaque in iis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa sunt, pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda, honestas, gloria, tranquillitas animi atque iucunditas: ut et, quum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit. Quod quum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua neque amicitiam, neque ullam rem expetendam consequi possumus. Ea vero neglecta, qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, quum eos gravis aliquis casus experiri cogit. Cic., De Am., xxii. 82-84.

73. A Man who from Pride makes Degrees among his Friends knows not what True Friendship is.

Consuetudo ista vetus est regibus, regesque simulantibus, populum amicorum describere. Est proprium superbiae, magno aestimare introitum ac tactum sui liminis, et pro honore dare, ut ostio suo propius assideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludunt. Apud nos primi omnium C. Gracchus, et mox Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam, et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, nunquam veros. Amicum vocas, cuius disponitur salutatio? aut potest huius tibi patere fides, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur? Huic pervenire usque ad distringendam liberta

tem licet, cuius vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis, Ave, non nisi sto ordine emittitur? Ad quemcunque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos, et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum. In pectore amicus, non in atrio quaeritur: illo recipiendus est, illic retinendus, et in sensus recondendus. Hoc doce, gratus es. Sen., De Ben., VI. xxxiii. xxxiv.

[ocr errors]

74. Relaxation is Absolutely Necessary for a Healthy
Mental Condition.

Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos revocanda. Cum pueris Socrates ludere non erubescebat et Cato vino laxabat animum, curis publicis fatigatum: et Scipio triumphale illud et militare corpus movit ad numeros, non molliter se infringens, ut nunc mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiem fluentibus; sed ut illi antiqui viri solebant, inter lusum ac festa tempora, virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur. Danda est remissio animis: meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum, cito enim exhauriet illos nunquam intermissa fecunditas: ita animorum impetus assiduus labor frangit. Vires recipient paulum resoluti et remissi. Nascitur ex assiduitate laborum, animorum hebetatio quaedam, et languor: nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus iocusque, quorum frequens usus, omne animis pondus omnemque vim eripiet. Nam et somnus refectioni necessarius est: hunc tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas aliquid, an solvas. Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur: tanquam necessarium laboribus interponentes temperamentum. Et magni, ut didici, viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabant: quidam nullum non diem inter et otium et curas dividebant ; qualem Pollionem Asinium, oratorem magnum, meminimus, quem nulla res ultra decimam retinuit: ne epistolas quidem post eam horam legebat, ne quid novae curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt, et in postmeridianas horas aliquid levioris operae distulerunt. Maiores quoque nostri novam relationem, post horam decimam, in senatu fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox immunis

est ab expeditione redeuntium.

Indulgendum est animo:

dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit. Sen., De Tr. An., xv., 10–13.

75. It is no use vexing Oneself over Past Imprudence.

Numquám tam mane egrédior, neque tam vésperi
Domúm revortor, quín te in fundo cónspicer
Fodere, aút arare, aut áliquid ferre. Dénique
Nullúm remittis témpus, neque te réspicis.
Haec nón voluptati tibi ésse, satis certó scio.
Enim díces: quantum hic óperis fiat, poénitet.
Quod in ópere faciundo óperae consumís tuae,
Si súmas in illis éxercendis, plús agas.

Me. Chremé, tantumne ab ré tua est otí tibi,
Aliéna ut cures, éaque, nihil quae ad te ádtinent?
Ch. Homó sum: humani níhil a me alienúm puto.
Nec mé monere hoc vél percontarí puta :

Rectúmst, ego ut faciam nón est, te ut detérream.
Me. Mihi síc est usus: tíbi ut opus factóst, face.

Ch. An cuiquam est usus hómini, se ut cruciét? Me. Mihi.
Ch. Si quíd laborist, nóllem: sed quid istúc mali est,

Quaesó? quid de te tántum meruistí?

Me. Eheu!

Ch. Ne lacruma: atque istuc, quicquid est, fac me út sciam. Ne rétice ne verére: crede inquám mihi.

Aut consolando aut consilio aut re iúvero.

Me. Scire hóc vis? Ch. Hac quidem caúsa, qua dixí tibi.
Me. Dicétur. Ch. At istos rástros intereá tamen

Adpóne, ne labóra. Me. Minime. Ch. Quám rem agis:
Me. Sine mé, vacivom témpus ne quod dém mihi
Labóris.

facis.

Ch. Non sinam, ínquam. Me. Ah, non aequóm

Ch. Hui, tám gravis hos, quaéso? Me. Sic meritúmst meum. Tar., Heaut., I. i. 15–40.

76. Poverty is more Conducive to Virtue than Riches.

Enim paupertas olim philosophiae vernacula est, frugi, sobria, parvo potens, aemula laudis, adversum divitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada: neminem unquam superbia inflavit, neminem impotentia depravavit, neminem tyrannide efferavit : delicias ventris et sensuum neque

[graphic]

vult ullas neque potest. Quippe haec et alia flagitia divitiarum alumni solent. Maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies: uti contra, haud temere inter illustres viros divites comparent; sed quemcumque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. Paupertas, inquam, prisca apud secula omnium civitatum conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnes nationes perfuncta. Eadem enim est paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. Eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundavit : proque eo in hodiernum Diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat. Erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si Claudium Maximum ex fortunae indulgentia non ex philosophiae censura metiris: si virum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse coërcitae mediocritati quam delicatae opulentiae: fortunam, velut tunicam, magis concinnam quam longam probare. Quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihilo minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. Etenim in omnibus ad vitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur oneri potius quam usui exuberat. Igitur et immodicae divitiae velut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem. Apul. Apol., 433-436.

77. Agriculture is the Best Occupation.

Est interdum praestare mercaturis rem quaerere ni tam periculosum siet; et item fenerari, si tam honestum siet. Maiores enim nostri hoc sic habuerunt, et ita in legibus posiverunt, furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimari. Et virum bonum cum laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo; verum (ut supra dixi) periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur, minimeque invidiosus: minimeque male cogitantes sunt, qui in eo studio occupati sunt. Cato, R. R., i.

« PreviousContinue »