Page images
PDF
EPUB

Posset, quid Augusti paternus

In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis.
Est in iuvencis, est in equis patrum
Virtus; neque imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.

Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant :
Utcumque defecere mores,

Indecorant bene nata culpae.

Hor., Od. IV., iv. 19-32.

64. The Son is sure to exceed the Measure of Wickedness advocated by his Father.

"Neu credas ponendum aliquid discriminis inter
Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re
Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore
Versetur, dis atque ipso Iove digna, poetae:

[ocr errors]

Unde habeas, quaerit nemo; sed oportet habere,' Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae, Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae. Talibus instantem monitis quemcumque parentem Sic possem affari; Dic, o vanissime, quis te Festinare iubet? Meliorem praesto magistro Discipulum. Securus abi: vinceris, ut Aiax Praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.

[ocr errors]

Elatam iam crede nurum, si limina vestra
Mortifera cum dote subit. Quibus illa premetur
Per somnum digitis! Nam quae terraque marique
Acquirenda putas, brevior via conferet illi:
Nullus enim magni sceleris labor.

"Haec ego numquam

Mandavi," dices olim, "nec talia suasi."
Mentis causa malae tamen est et origo penes te
Nam quisquis magni census praecepit amorem,
Et laevo monitu pueros producit avaros,
Et qui per fraudes patrimonia conduplicare
Dat libertatem et totas effudit habenas
Curriculo: quem si revoces, subsistere nescit.
Et te contemto rapitur, metisque relictis.
Nemo satis credit tantum delinquere, quantum

Permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
Quum dicis iuveni stultum, qui donet amico,
Qui paupertatem levet attollatque propinqui :
Et spoliare doces, et circumscribere, et omni
Crimine divitias acquirere, quarum amor in te.
Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
Flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.

Juv., xiv. 203-247.

65. A Tranquil Mind and a Genial Temper can
alone bring Contentment.

Pauperies immunda domo procul absit: ego utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi. Quid? caetera iam simul isto
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exemta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti:

Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo

Rideat et pulset lasciva decentius aetas.

Hor., Epp., II. 199-216.

66. The Desire of Popularity is a Weakness, though
an Amiable One.

Leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri, "Hic est ille Demosthenes." Quid hoc levius? At quantus orator! Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum. Intelligendum est igitur, nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam, nec igno

bilitatem extimescendam. "Veni Athenas," inquit Democritus: "neque me quisquam [ibi] agnovit." Constantem hominem et gravem! qui glorietur, a gloria se abfuisse. An tibicines iique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur: vir sapiens, multo arte maiore praeditus, non quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret? An quidquam stultius, quam, quos singulos, sicut operarios barbarosque, contemnas, eos aliquid putare esse universos? Ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet, honoresque populi, etiam ultro delatos, repudiabit: nos autem eos nescimus antequam poenitere coepit contemnere. Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Hermodoro: "universos," ait Ephesios esse morte mulctandos, quod, quum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint: Nemo de nobis unus excellat: sin quis exstiterit, alio in loco et apud alios sit." An hoc non ita fit omni in populo? Nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? Quid? Aristides (malo enim Graecorum, quam nostra proferre) nonne ob eam caussam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset? Quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum populo contrahunt! Quid est enim dulcius otio litterato? iis dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae, et in hoc ipso mundo caelum, terras, maria cognoscimus. Cic., Tusc., V. xxxvi. 103-105.

67. How far is it Admissible to desire Professional Success when it necessarily involves the Misfortune of Others.

In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit. Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, quum probasset magnum lucrum optasse: quod contingere illi sine multorum morte non porterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optavit, non ut multis venderet, sed ut care: ut parvo sibi constarent, quae venditurus esset. Quum constet negotiatio ex emto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, quum lucrum ex utraque fit? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes: omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam hominum partem damnabis: cui enim non ex alieno incommodo lucrum ? Miles bellum optat, si gloriam: agricolam annonae caritas erigit: eloquentiae exceptat pretium litium numerus: medicis gravis annus in quaestu est: institores delicatarum mercium iuventus corrupta locupletat: nulla tempestate, nullo igne laedantur tecta, iacebit opera fabrilis. Unius votum deprehensum est, omnium simile est. An tu Arruntium

[graphic]

et Aterium, et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios, vota? Illi tamen quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam rei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit : hos quisque differt, exhaurit. Optant ergo, non tantum ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam ut tributo gravi liberentur. Non est itaque dubium, quin hi magis quod damnatum est in uno, optent: quibus quisquis morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt vota, quam impunita. Sen., De Ben., VI. xxxviii. 1-5.

68. The Value of securing Gratitude.

Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poëtam, quum fortunam suam transeuntem alio videat, et sibi nihil relictum, praeter ius mortis, id quoque si cito occupaverit, exclamare: "Hoc habeo, quodcunque dedi !" O quantum habere potuit, si voluisset! Hae sunt divitiae certae, in quacunque sortis humanae levitate, uno loco permansurae: quae quo maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid tanquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista quae vos tumidos, et supra humana elatos, oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis; propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes, ignari, quantum telorum in adversos fortuna comparet; propter quae ruptis toties affinitatis, amicitiae, collegii foederibus, inter contendentes duos terrarum orbis elisus est; non sunt vestra: in depositi causa sunt, iam iamque ad alium dominum spectantia, aut hostis ista, aut hostilis animi successor, invadet. Quaeris quomodo illa tua facias? dono dando. Consule ergo rebus tuis, et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para, honestiores illas non solum, sed tutiores facturus: illud quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quamdiu possides, sub nomine sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt: quum donasti, beneficium est. Sen., De Ben., IV. iii.

69. It is Impossible that a Kindness should be thrown away.

Perdidi beneficium. Numquid quae consecravimus, perdidisse nos dicimus? Inter consecrata beneficium est, etiamsi male respondit, bene collatum. Non est ille, qualem speravimus. Simus nos quales fuimus, ei dissimiles: damnum tunc

factum, nunc apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur: quoniam quidem querela amissi beneficii, non bene dati signum est. Quantum possumus, causam eius apud nos agamus: fortasse non potuit, fortasse ignoravit : fortasse facturus est. Quaedam nomina bona lentus ac sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciendum: nutriamus fidem languidam. Perdidi beneficium! Stulte, non nosti detrimenti tui tempora; perdidisti, sed quum dares: nunc palam factum est. Etiam in his quae videatur in perdito, moderatio plurimum profuit. Ut corporum, ita animorum molliter vitia tractanda sunt: saepe quod explicavit mora, pertinacia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis? quid querelis? quid insectatione? quare illum liberas? quare dimittis? Si ingratus est, iam nihil debet. Quae ratio est, exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus, et patrocinium sibi nostra infamia quaerat? Nec desit: Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit: subest aliquid. Nemo non superioris dignitatem quaerendo, etiam si non inquinavit, aspersit: nec quisquam fingere contentus est levia, quum magnitudine mendacii fidem quaerat. Sen., De Ben., VII. xxix. xxx.

70. Friendship Indispensable to Mankind.

Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt: quamquam a multis ipsa virtus contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur. Multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt, qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rempublicam se contulerunt, et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii, qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere. Serpit enim nescio quomodo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis ea asperitate est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus: tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale

« PreviousContinue »